1 | Revertuntur igitur populi de Babylonia, habentes secum ducem Zorobabel, de quo mentio facta est ab angelo ad Danielem; usque ad christum ducem, hebdomadae septem. Omnis enim rex populi Dei, in divina lege, christus appellatus est. Nam et Zacharias propheta, Regem futurum eum, ad populum sic loquitur dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius consummabunt eam, et cognosces quod Dominus omnipotens misit me ad te; quia quis sprevit te in diebus pusillis? |
2 | et gaudebunt in te, et videbunt in manu Zorobabel lapidem stanneum: quod hodie imperatores, in manu dextera, veluti populum ferre videntur. Repetit angelus, et ait Danieli 62 hebdomadas Dominum, hoc est, in quibus restituto templo et civitate Hierusalem, in oblationibus suis Domino servierunt. Quae hebdomadae 62 sunt anni 434, qui anni completi sunt temporibus Machabaeorum anno 141 regni Graecorum. |
3 | Isto namque tempore, Antiochus Graecis superba mente regnabat. |