LIBER III
APPARAT MIGNE EINBLENDEN
|
CAPUT XVI
APPARAT MIGNE EINBLENDEN
|
| 1 | Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi. Philippus iste est frater Herodis, de quo supra diximus, tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream, quae nunc Paneas dicitur, construxit, et in honorem Caesaris, pariterque sui nominis appellavit eam Caesaream Philippi, et est in provincia Phoenicis: imitatus Herodem patrem, qui in honorem Augusti Caesaris appellavit Caesaream, quae prius turris Stratonis vocabatur: et ex nomine filiae eius Iuliadem trans Iordanem exstruxit. Iste locus est Caesareae Philippi, ubi Iordanis oritur ad radices Libani, et habet duos fontes, unum nomine Ior, et alterum Dan, qui simul mixti, Iordanis nomen efficiunt. |
| 2 | Et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Non dixit, quem me dicunt esse homines, sed Filium hominis: ne iactanter de se quaerere videretur. Et nota, quod ubicumque scriptum est in veteri Testamento, filius hominis, in Hebraeo positum sit, filius Adam. Ut est illud, quod in psalmo legimus: Filii hominum usquequo gravi corde, quod in Hebraeo dicitur, filii Adam. Pulchre autem interrogat: Quem dicunt homines esse Filium hominis? quia qui de Filio hominis loquuntur, homines sunt: qui vero divinitatem eius intelligunt, non homines, sed dii appellantur. |
| 3 | At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus. Miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum, et disputationem longissimam texere, quare Dominum nostrum Iesum Christum alii Ioannem putaverint, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex prophetis: cum sic potuerint errare in Elia et Ieremia, quomodo Herodes erravit in Ioanne, dicens: Quem ego decollavi Ioannem, ipse surrexit a mortuis, et virtutes operantur in eo. |
| 4 | Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Prudens lector, attende, quod ex consequentibus textuque sermonis, apostoli nequaquam homines, sed dii appellantur. Cum enim dixisset: Quem dicunt homines esse Filium hominis, subiecit: Vos autem quem me esse dicitis? Illis quia homines sunt, humana opinantibus; vos qui estis dii, quem me esse existimatis? Petrus ex persona omnium apostolorum profitetur: Tu es Christus Filius Dei vivi. Deum vivum appellat, ad distinctionem eorum deorum, qui putantur dii, sed mortui sunt: Saturnum, Iovem, Venerem, Minervam, Liberum, Herculem, et caetera idolorum portenta significans. |
| 5 | Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est. Testimonio de se Apostoli reddit vicem. Petrus dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi; mercedem recepit vera confessio: Beatus es, Simon Bariona. Quare? quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed revelavit Pater. Quod caro et sanguis revelare non potuit, Spiritus sancti gratia revelatum est. |
| 6 | Ergo ex confessione sortitur vocabulum, quod revelationem ex Spiritu sancto habeat, cuius et filius appellandus sit. Siquidem Bariona in nostra lingua sonat, filius columbae. Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est, Petrus, sit filius Ioannis, iuxta alterius loci interrogationem: Simon Ioannis, diligis me? Qui respondit: Domine, tu scis. Et volunt Scriptorum vitio depravatum, ut pro Bar Ioanna, hoc est, filius Ioannis, Bariona scriptum sit, una detracta syllaba. |
| 7 | Ioanna autem interpretatur, Domini gratia. Utrumque autem nomen mystice intelligi potest, quod et columba, Spiritum sanctum; et gratia Dei, donum significet spirituale. Illud quoque quod ait: Quia caro et sanguis non revelavit tibi, Apostolicae narrationi comparatur, in qua ait: Continuo non acquievi carni et sanguini, carnem ibi et sanguinem, Iudaeos significans, ut hic quoque sub alio sensu demonstretur, quod ei non per doctrinam Pharisaeorum, sed per Dei gratiam Christus Dei Filius revelatus sit. |
| 8 | Et ego dico tibi. Quid est quod ait: Et ego dico tibi? Quia tu mihi dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, non sermone casso, et nullum habente opus, sed dico tibi: quia meum dixisse, fecisse est. |
| 9 | Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Sicut ipse lumen apostolis donavit, ut lumen mundi appellarentur, caeteraque ex Domino sortiti sunt vocabula: ita et Simoni, qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen. At secundum metaphoram petrae, recte dicitur ei: Aedificabo Ecclesiam meam super te. |
| 10 | Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ego portas inferi reor vitia atque peccata: vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum. Nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli conditioni mortis subiecti non fuerint, quorum martyria videat coruscare. |
| 11 | Et dabo tibi claves regni coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum in coelis. Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur; cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. Legimus in Levitico de leprosis, ubi iubentur, ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant: non quo sacerdotes leprosos faciant et immundos; sed quo habeant notitiam leprosi, et non leprosi, et possint discernere qui mundus, quive immundus sit. |
| 12 | Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos mundum vel immundum facit: sic et hic alligat, vel solvit episcopus et presbyter, non eos qui insontes sunt, vel noxii; sed pro officio suo, cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, quive solvendus. |
| 13 | Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent, quia ipse esset Iesus Christus. Supra mittens discipulos ad praedicandum, iusserat eis ut annuntiarent adventum suum: hic praecepit, ne se dicant esse Iesum Christum. Mihi videtur aliud esse Christum praedicare, aliud Iesum Christum. Christus commune dignitatis est nomen: Iesus proprium vocabulum Salvatoris. |
| 14 | Potest autem fieri, ut idcirco ante passionem et resurrectionem se noluerit praedicari; ut completo postea sanguinis sacramento, opportunius apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes (Matth. ult. 19), etc. Quod ne quis putet nostrae tantum esse intelligentiae, et non sensus Evangelici, quae sequuntur, causas prohibitae tunc praedicationis exponunt. |
| 15 | Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. Et est sensus: Tunc me praedicate, cum ista passus fuero, quia non prodest Christum publice praedicare, et eius vulgare in populis maiestatem, quem post paululum flagellatum visuri sint et crucifixum, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum. Et nunc Iesus multa patitur ab his, qui rursum sibi crucifigunt Filium Dei: et cum seniores putentur in Ecclesia, et principes sacerdotum, simplicem sequentes litteram, occidunt Filium Dei, qui totus sentitur in spiritu. |
| 16 | Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum, dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. Saepe diximus nimii ardoris amorisque quam maximi fuisse Petrum in Dominum Salvatorem. |
| 17 | Quia ergo post confessionem suam, qua dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi; et praemium Salvatoris, quod audierat: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater meus qui in coelis est, repente audit a Domino, oportere se ire Ierosolymam, ibique multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere, non vult destrui confessionem suam; nec putat fieri posse ut Filius Dei occidatur: assumitque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis magistrum videatur arguere, et coepit increpare illum amantis affectu, et optantis dicere: Absit a te, Domine: vel ut melius habetur in Graeco, ἵλεώς σοι, Κύριε, οὐ μὴ ἔσται σοι τοῦτο, hoc est, propitius sis tibi, Domine, non erit tibi hoc: non potest fieri, nec recipiunt aures meae, ut Dei Filius occidendus sit. |
| 18 | Ad quem Dominus conversus, ait: Vade retro, Satana, scandalum mihi es. Satanas interpretatur, adversarius, sive contrarius. Quia contraria, inquit, loqueris voluntati meae, debes adversarius appellari. Multi putant quod non Petrus correptus sit, sed adversarius spiritus, qui haec dicere Apostolo suggerebat. Sed mihi hic error Apostolicus, et de pietatis affectu veniens, numquam incentivum diaboli videbitur: Vade retro me, Satana. Diabolo dicitur: Vade retro. Petrus audit: Vade retro me, hoc est, sequere sententiam meam: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. Meae voluntatis est, et Patris (cuius veni facere voluntatem ut pro hominum salute moriar, tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum tritici in terram cadere, ut multos fructus afferat. Prudens lector inquirat quomodo post tantam beatitudinem: Beatus es, Simon Bariona; et: Tu es Petrus; et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et: Tibi dabo claves regni coelorum; et: Quod ligaveris vel solveris super terram, erit ligatum vel solutum in coelo; nunc audiat: Vade retro me, Satana, scandalum mihi es? Aut quae sit tam repentina conversio, ut post tanta praemia, Satanas appelletur? Sed si consideret qui hoc quaerit, Petro illam benedictionem et beatitudinem, ac potestatem, et aedificationem super eum Ecclesiae, in futuro promissam, non in praesenti datam intelliget. Aedificabo, inquit, super te Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et: Dabo tibi claves regni coelorum. Omnia de futuro, quae si statim dedisset ei, numquam in eo pravae opinionis error invenisset locum. |
| 19 | Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Qui deponit veterem hominem cum operibus suis, denegat semetipsum dicens: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus: tollitque crucem suam, et mundo crucifigatur. |
| 20 | Cui autem mundus crucifixus est, sequitur Dominum crucifixum. |
| 21 | Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Pro Israel datur commutatio Aegyptus et Aethiopia, et Syene: pro anima humana illa sola est retributio, quam Psalmista canit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. |
| 22 | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opus eius. Petrus ad praedicationem Dominicae mortis scandalizatus, sententia Domini fuerat increpatus: provocati discipuli, ut abnegarent se, et tollerent crucem suam, et morientium animo sequerentur magistrum. |
| 23 | Grandis terror audientium, et qui possit, principe apostolorum perterrito, etiam aliis metum iniicere: idcirco tristibus laeta succedunt, et dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Times mortem, audi gloriam triumphantis. Vereris crucem, ausculta angelorum ministeria. Et tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera eius. Non est distinctio Iudaei et ethnici, viri et mulieris, pauperum et divitum, ubi non personae, sed opera considerantur. |
| 24 | Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Terrorem apostolorum spe medicari voluerat promissorum, dicens: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Insuper auctoritate iudicis addita: et reddet unicuique secundum opera sua. Poterat apostolorum tacita cogitatio, istiusmodi scandalum sustinere: occisionem et mortem nunc dicis esse venturam: quod autem promittis te affuturum in gloria Patris cum angelorum ministeriis, et iudicis potestate, hoc in dies erit, et in tempora longa differetur. Praevidens ergo occultorum cognitor quid possent obiicere, praesentem timorem praesenti compensat praemio. |
| 25 | Quid enim dicit: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo; ut qualis est postea venturus, ob incredulitatem vestram praesenti tempore demonstretur. |
CAPUT XVII
APPARAT MIGNE EINBLENDEN
|
| 1 | Et post dies sex, assumens Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius. Quare Petrus, et Iacobus, et Ioannes in quibusdam Evangeliorum locis separentur a caeteris; aut quid privilegii habeant extra alios apostolos, crebro diximus. Nunc quaeritur quomodo post dies sex assumpserit eos, et duxerit in montem excelsum seorsum: cum Lucas evangelista octonarium numerum ponat. Sed facilis responsio est, quia hic medii ponuntur dies, ibi primus additur et extremus. Non enim dicitur: Post dies octo assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem; sed die octavo. |
| 2 | Ducit illos in montem excelsum seorsum. Ducere ad montana discipulos, pars regni est. Ducuntur seorsum, quia multi vocati, pauci vero electi. |
| 3 | Et transfiguratus est ante eos. Qualis futurus est tempore iudicandi, talis apparuit apostolis. Quod autem dicit: Transfiguratus est ante eos, nemo putet pristinam eum formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem, et assumpsisse corpus vel spirituale, vel aereum; sed quomodo transformatus sit, evangelista demonstrat, dicens. |
| 4 | Et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Ubi splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur. Resplenduit facies eius sicut sol. Certe transformatus est Dominus in eam gloriam, qua venturus est postea in regno suo. |
| 5 | Transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit. Esto corpus spirituale fuerit, num et vestimenta mutata sunt, quae intantum fuere candida, ut alius evangelista dixerit: Qualia fullo super terram non potest facere. Quod autem fullo super terram potest facere, corporale est, et tactui subiacet, et non spirituale et aereum, quod illudat oculis, et tantum in phantasmate conspiciatur. |
| 6 | Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes. Scribis et Pharisaeis tentantibus se, et de coelo signa poscentibus, dare noluit, sed pravam postulationem confutavit responsione prudenti. Hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat signum de coelo, Elia inde descendente quo conscenderat; et Moyse ab inferis resurgente: quod et Achaz per Isaiam praecipitur, ut petat sibi signum de excelso, aut de inferno. Nam quod dictum est: Apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes; et in alio refertur Evangelio, nuntiasse ei quae Ierosolymis passurus esset: Lex ostenditur et prophetae, qui et passionem Domini, et resurrectionem crebris vocibus nuntiarunt. |
| 7 | Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse. Qui ad montana conscenderat, non vult ad terrena descendere; sed semper in sublimibus perseverare. |
| 8 | Si vis, faciamus hic tria tabernacula: Tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Erras, Petre, sicut et alius evangelista testatur. Nescis quid dicas. Noli tria tabernacula quaerere, cum unum sit tabernaculum Evangelii, in quo Lex et Prophetae recapitulanda sunt. Si autem quaeris tria tabernacula, nequaquam servos cum Domino conferas, sed fac tria tabernacula: immo unum Patri, et Filio, et Spiritui sancto; ut quorum est una divinitas, unum sit et in pectore tuo tabernaculum. |
| 9 | Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. Quia imprudenter interrogaverat, propterea responsionem Domini non meretur, sed Pater respondet pro Filio, ut verbum Domini compleretur: Ego testimonium non dico pro me, sed Pater qui me misit, ipse pro me dicit testimonium. Nubes autem videtur lucida, et obumbrat eos: ut qui carnale e frondibus, aut tentoriis quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operirentur umbraculo. Vox quoque de coelo Patris loquentis auditur, quae et testimonium perhibeat Filio; et Petrum, errore sublato, doceat veritatem: immo per Petrum caeteros apostolos. |
| 10 | Hic est, ait, Filius meus dilectus: huic figendum est tabernaculum, huic obtemperandum. Hic est filius, illi servi sunt: Moyses et Elias debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum praeparare. |
| 11 | Et audientes discipuli, ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. Triplicem ob causam pavore terrentur, vel quia se errasse cognoverant, vel quia nubes lucida operuerat eos, aut quia Dei Patris vocem loquentis audierant: quia humana fragilitas conspectum maioris gloriae ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens, ad terram cadit. |
| 12 | Quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam. |
| 13 | Et accessit Iesus, et tetigit eos. Quia illi iacebant, et surgere non poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut tactu timorem fuget, et debilitata membra solidentur. |
| 14 | Dixitque eis: Surgite, et nolite timere. Quos manu sanaverat, sanat imperio. Nolite timere. Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur. |
| 15 | Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum. Rationabiliter postquam surrexerunt, non viderunt nisi solum Iesum: ne si Moyses et Elias perseverassent cum Domino, Patris vox videretur incerta, cui potissimum daret testimonium. Vident ergo Iesum stantem, ablata nube, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam Legis et Prophetarum umbra discesserit, quae velamento suo apostolos texerat, utrumque lumen in Evangelio reperitur. |
| 16 | Et descendentibus illis de monte praecepit Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis demonstrata fuerat in monte. Non ergo vult hoc in populos praedicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret. |
| 17 | Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? Nisi causas noverimus, quare interrogaverint discipuli super Eliae nomine, stulta videtur, et extraordinaria eorum interrogatio. Quid enim pertinet ad ea, quae supra scripta sunt, de Eliae adventu quaerere? Traditio Pharisaeorum est, iuxta Malachiam prophetam (qui est novissimus in duodecim) quod Elias veniat ante adventum Salvatoris, et reducat cor patrum ad filios, et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum. Aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse, quam in monte videant, et dicunt: Si iam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia Eliam viderant recessisse. Quando autem adiiciunt: Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire: Primum dicendo, ostendunt quod nisi Elias venerit, non sit secundum Scripturas Salvatoris adventus. |
| 18 | At ille respondens, ait illis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Dico autem vobis, quia Elias iam venit. Ipse qui venturus est in secundo Salvatoris adventu, iuxta corporis fidem, nunc per Ioannem venit in virtute et spiritu. |
| 19 | Et non cognoverunt eum; sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt: Hoc est, spreverunt, et decollaverunt eum. |
| 20 | Sic et Filius hominis passurus est ab eis. Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis. Quaeritur autem cum Herodes et Herodias Ioannem interfecerint, quomodo ipsi Iesum quoque crucifixisse dicantur: cum legamus eum a Scribis et Pharisaeis interfectum? Et breviter respondendum, quod et in Ioannis nece Pharisaeorum factio consenserit, et in occisione Domini Herodes iunxerit voluntatem suam: qui illusum atque despectum remiserit ad Pilatum, ut crucifigerent eum. |
| 21 | Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Quam ob causam daemon observans lunae cursum, corripiat homines, et per creaturas infamare studeat Creatorem, supra diximus. Mihi autem videtur iuxta tropologiam lunaticus esse, qui per horarum momenta mutatur ad vitia, nec persistit in coepto, sed crescit atque decrescit: et nunc in ignem fertur, quo adulterantium corda succensa sunt: nunc in aquas, quae non valent exstinguere charitatem. |
| 22 | Quod autem dicit: Obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum, latenter accusat apostolos, cum impossibilitas curandi, interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur, dicente Domino. Fiat tibi secundum fidem tuam. |
| 23 | Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? afferte huc illum ad me. Non quod taedio superatus sit, et mansuetus ac mitis, qui non aperuit sicut agnus coram tondente os suum, nec in verba furoris eruperit; sed quod in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam ad domum tuam, quousque artis perdam industriam, me aliud iubente, et te aliud perpetrante? Intantum autem non est iratus homini, sed vitio; et per unum hominem Iudaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit: Afferte eum huc ad me. |
| 24 | Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. Non ille qui patiebatur, sed daemon debuerat increpari. Sive increpavit puerum, et exivit ab eo daemon: quia propter peccata sua a daemone fuerat oppressus. |
| 25 | Et dixerunt: quare nos non potuimus eiicere illum? Dicit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis. Hoc est quod in alio loco dicit: Quaecumque in nomine meo petieritis, credentes accipietis. Ergo quoties non accipimus, non praestantis est impossibilitas, sed culpa deprecantium. |
| 26 | Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit: et nihil impossibile erit vobis. Putant aliqui fidem grano sinapis comparatam, parvam dici, quod regnum coelorum grano sinapis conferatur; cum apostolus dicat: Et si totam fidem habuero, ita ut montes transferam. Ergo magna est fides, quae grano sinapis coaequatur. |
| 27 | Montis translatio non eius significatur, quem oculis carnis aspicimus, sed illius qui a Domino translatus fuerat ex lunatico. Quod enim ait: Dicetis monti huic, transi hinc, et transibit, de daemone intelligitur. Ex quo stultitiae coarguendi sunt, qui contendunt, apostolos, omnesque credentes, ne parvam quidem habuisse fidem: quia nullus eorum montes transtulerit. |
| 28 | Neque enim tantum prodest montis de alio in alium locum translatio: et vana signorum quaerenda ostentatio; quantum in utilitatem omnium iste mons transferendus est, qui per prophetam dicitur corrumpere omnem terram. |
| 29 | Hoc autem genus non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium. Dum docet quomodo nequissimus daemon possit expelli, omnes instituit ad vitam. |
| 30 | Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum; et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. Semper prosperis miscet tristia, ut cum repente venerint, non terreant apostolos; sed a praemeditatis ferantur animis: Si enim contristat eos quod occidendus est, debet laetificare quod die tertio dicitur resurrecturus. Porro quod contristantur, et contristantur vehementer, non de infidelitate venit (alioquin scierant et Petrum esse correptum, quare non saperet ea quae Dei sunt, sed quae hominum) verum quia pro dilectione magistri nihil de eo sinistrum, et humile patiuntur audire. |
| 31 | Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt: Magister vester non solvit didrachma? Ait: Etiam. Post Augustum Caesarem Iudaea facta est tributaria, et omnes censi capite ferebantur. Unde et Ioseph cum Maria cognata sua professus est in Bethleem. |
| 32 | Rursum quoniam nutritus erat in Nazareth (quod est oppidum Galilaeae Capharnaum urbi subiacens) ex more poscunt tributa: et pro signorum magnitudine hi qui exigebant, non audent ipsum repetere, sed discipulum conveniunt, sive malitiose interrogant: utrum reddat tributa, an contradicat Caesaris voluntati; iuxta quod in alio loco legimus: Licet Caesaris tributa solvere, an non? |
| 33 | Et cum intrasset in domum, praevenit eum Iesus, dicens. Qui didrachma exigebant, seorsum convenerant Petrum. Cumque intrasset domum, antequam Petrus suggereret, interrogat Dominus, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi; cum videant eum nosse quae absente se gesta sunt. |
| 34 | Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis, an ab alienis? Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii. Dominus noster, et secundum carnem, et secundum spiritum filius regis erat, vel ex David stirpe generatus, vel omnipotentis Verbum Patris. |
| 35 | Ergo tributa quasi regum filius non debebat, sed qui humilitatem carnis assumpserat, debuit adimplere omnem iustitiam. Nosque infelices qui Christi censemur nomine, et nihil dignum tanta facimus maiestate: ille pro nobis et crucem sustinuit, et tributa reddidit, nos pro illius honore tributa non reddimus, et quasi filii regis a vestigalibus immunes sumus. |
| 36 | Ut autem non scandalizemus eos: vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle. Et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. Quid primum mirer in hoc loco, nescio, utrum praescientiam, an magnitudinem Salvatoris. Praescientiam quod noverat piscem habere in ore staterem, et quod primus ipse capiendus esset. |
| 37 | Magnitudinem atque virtutem, si ad verbum eius statim stater in ore piscis creatus est, et quod futurum erat, ipse loquendo fecerit. Videtur autem mihi secundum mysticos intellectus, iste esse piscis qui primus captus est, qui in profundo maris erat, et in salsis amarisque gurgitibus morabatur, ut per secundum Adam liberaretur primus Adam: et id quod in ore eius, hoc est in confessione fuerat inventum, pro Petro et Domino redderetur. Et pulchre idipsum quidem datur pretium, sed divisum est, quia pro Petro quasi pro peccatore pretium reddebatur: Dominus autem noster peccatum non fecerat, nec dolus inventus est in ore eius. Stater dicitur, qui duo habet didrachmata, ut ostenderetur similitudo carnis, dum eodem et servus et Dominus pretio liberantur. |
| 38 | Sed et simpliciter intellectum aedificat auditorem: dum tantae Dominus fuerit paupertatis, ut unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit. Quod si quis obiicere voluerit: et quomodo Iudas in loculis portabat pecuniam? Respondebimus, rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem tribuit exemplum. |
CAPUT XVIII
APPARAT MIGNE EINBLENDEN
|
| 1 | In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas maior est in regno coelorum? Quod saepe monui, etiam nunc observandum est. Causae quaerendae sunt singulorum Domini dictorum atque factorum. Post inventum staterem, post tributa reddita, quid sibi vult apostolorum repentina interrogatio? In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes, Quis putas maior est in regno coelorum? Quia viderant pro Petro et Domino idem tributum redditum, ex aequalitate pretii, arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis esse praelatum, qui in redditione tributi Domino fuerat comparatus, ideo interrogant, quis maior sit in regno coelorum? Vidensque Iesus cogitationes eorum, et causas erroris intelligens, vult desiderium gloriae, humilitatis contentione sanare. |
| 2 | Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit. Vel simpliciter quemlibet parvulum, ut aetatem quaereret, et similitudinem innocentiae demonstraret. Vel certe parvulum statuit in medio eorum seipsum, qui non ministrari, sed ministrare venerat, ut eis humilitatis tribueret exemplum. Alii parvulum interpretantur Spiritum sanctum, quem posuerit in cordibus discipulorum, ut superbiam in humilitatem mutaret. |
| 3 | Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Non praecipitur apostolis, ut aetatem habeant parvulorum, sed ut innocentiam, et quod illi per annos possident, hi possideant per industriam: ut malitia, non sapientia parvuli sint. |
| 4 | Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno coelorum. Sicut iste parvulus, cuius vobis exemplum tribuo, non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat, et aliud loquitur; sic et vos nisi talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, non poteritis regna coelorum intrare. |
| 5 | Sive aliter: Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno coelorum. Qui imitatus fuerit me, et se in exemplum mei humiliaverit, ut tantum se deiiciat, quantum ego deieci, formam servi accipiens, hic intrabit in regnum coelorum. |
| 6 | Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui talis fuerit, ut Christi imitetur humilitatem et innocentiam, in eo Christus suscipitur. Et prudenter, ne cum delatum fuerit apostolis, se putent honoratos, adiecit, non illos sui merito, sed magistri honore suscipiendos. |
| 7 | Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt. Nota quod qui scandalizatur, parvulus est: maiores enim scandala non recipiunt. |
| 8 | Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Quamquam haec generalis possit esse sententia adversus omnes qui aliquem scandalizant, tamen iuxta consequentiam sermonis etiam contra apostolos dictum intelligi potest, qui interrogando, quis maior esset in regno coelorum, videbantur inter se de dignitate contendere, et si in hoc vitio permansissent, poterant eos quos ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare. Quod autem dixit: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, secundum ritum provinciae loquitur, quo maiorum criminum ista apud veteres Iudaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Expedit autem ei, quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam, quam aeternis servari cruciatibus. Non enim vindicabit Dominus bis in idipsum. |
| 9 | Vae mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala. Verumtamen vae homini per quem scandalum venit. |
| 10 | Non quod necesse sit venire scandala, alioquin sine culpa essent, qui scandalum faciunt, sed cum necesse sit in isto mundo fieri scandala, unusquisque suo vitio scandalis patet. Simulque per generalem sententiam percutitur Iudas, qui proditioni animum praeparaverat. |
| 11 | Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et proiice abs te. Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Necesse est quidem venire scandala: Vae tamen ei est homini, qui quod necesse est ut fiat in mundo, vitio suo facit, ut per se fiat. |
| 12 | Igitur omnis truncatur affectus, et universa propinquitas amputatur, ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis pateat. Si, inquit, ita est quis tibi coniunctus, ut manus, pes, oculus, et est utilis atque sollicitus, et acutus ad perspiciendum: scandalum autem tibi facit, et propter dissonantiam morum te pertrahit in gehennam: melius est, ut et propinquitate eius, et emolumentis carnalibus careas, ne dum vis lucrifacere cognatos et necessarios, causam habeas ruinarum. |
| 13 | Itaque non frater, non uxor, non filii, non amici, non omnis affectus qui nos excludere potest a regno coelorum, amori Domini praeponatur. Novit unusquisque credentium, quid sibi noceat, vel in quo sollicitetur animus, ac saepe tentetur. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitae praesentis necessaria, aeternam vitam perdere. |
| 14 | Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico enim vobis: quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est. Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. Supra dixerat per manum, et pedem, et oculum, omnes propinquitates et necessitudines, quae scandalum facere poterant, amputandas: austeritatem itaque sententiae, subiecto praecepto temperat, dicens: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis. Sic, inquit, praecipio severitatem, ut, commisceri clementiam doceam. Quantum in vobis est, nolite contemnere, sed per vestram salutem etiam illorum quaerite sanitatem. Sin autem perseverantes in peccatis videritis, et vitiis servientes, melius est vos solos salvos fieri, quam perire cum pluribus. |
| 15 | Quia angeli eorum in coelis vident semper faciem Patris. Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Unde legimus in Apocalypsi Ioannis: Angelo Ephesi, Thyatirae, et angelo Philadelphiae, et angelis quatuor reliquarum Ecclesiarum scribe haec. Apostolus quoque praecipit velari capita in ecclesiis feminarum, propter angelos. |
| 16 | Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit? Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudebit super ea magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. Consequenter ad clementiam provocat, qui praemiserat, dicens: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis, et subiungit parabolam nonaginta novem ovium in montibus relictarum, et unius errantis, quam pastor bonus, quia propter nimiam infirmitatem ambulare non poterat, humeris suis ad reliquum gregem reportavit. Quidam putant istum esse pastorem, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo; sed exinanivit se, formam servi accipiens, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: et ob id ad terrena descenderit, ut salvam faceret unam oviculam quae perierat, hoc est, humanum genus. |
| 17 | Alii vero in nonaginta novem ovibus, iustorum putant numerum intelligi; et in una ovicula, peccatorem, secundum quod in alio loco dixerat: Non veni iustos vocare, sed peccatores: non enim opus habent sani medico, sed hi qui se male habent. Ista parabola in Evangelio secundum Lucam cum aliis duabus parabolis decem drachmarum et duorum filiorum scripta est. |
| 18 | Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in coelis est, ut pereat unus de pusillis istis. Refert ad superius propositum, de quo dixerat: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis; et docet idcirco parabolam positam, ut pusilli non contemnantur. In eo autem quod dicit: Non est voluntas ante Patrem vestrum, ut pereat unus de pusillis istis: quoties aliquis perierit de pusillis istis, ostenditur quod non voluntate Patris perierit. |
| 19 | Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Si peccaverit in nos frater noster, et in qualibet causa nos laeserit, dimittendi habemus potestatem, immo necessitatem, qua praecipitur, ut debitoribus nostris debita dimittamus. |
| 20 | Si autem in Deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii. Dicit enim Scriptura divina: Si peccaverit homo in hominem, rogabit pro eo sacerdos. Si autem in Deum peccaverit, quis rogabit pro eo? Nos econtrario in Dei iniuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia. Corripiendus est autem frater seorsum, ne si semel pudorem, ac verecundiam amiserit, remaneat in peccato. |
| 21 | Et siquidem audierit, lucrifacimus animam eius, et per alterius salutem, nobis quoque acquiritur salus. Sin autem audire noluerit, adhibeatur frater. Quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius, vel corrigendi studio, vel conveniendi sub testibus. Porro si nec illos audire voluerit, tunc multis dicendum est, ut detestationi eum habeant, et qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis. |
| 22 | Quando autem dicitur: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, ostenditur maioris esse detestationis, qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam hi qui aperte Gentiles sunt. Publicani enim vocantur secundum tropologiam, qui saeculi sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes et fraudes, ac furta, scelerataque periuria. |
| 23 | Amen dico vobis: quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Quia dixerat: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, et poterat contemptoris fratris haec occulta esse responsio, vel tacita cogitatio, si me despicis, et ego te despicio, si tu me condemnas, et mea sententia condemnaberis: potestatem tribuit apostolis, ut sciant qui a talibus condemnantur, humanam sententiam divina sententia roborari, et quodcumque ligatum fuerit in terra, ligari pariter et in coelo. |
| 24 | Iterum dico vobis: quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Omnis supra sermo nos ad concordiam provocarat. Igitur et praemium pollicetur, ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat inter duos et tres medium fore. |
| 25 | Iuxta illud exemplum tyranni, qui duos amicos captos (cum unus ad visendam matrem revertisset, et amicum pro se vadem dedisset) sic probare voluit, ut uno tento, alterum dimitteret. Cumque revertisset ad condictam diem, admirans amborum fidem, rogavit ut se haberent tertium. Possumus et hoc spiritualiter intelligere, quod ubi spiritus et anima corpusque consenserint, et non inter se bellum diversarum habuerint voluntatum; carne concupiscente adversus spiritum, et spiritu adversus carnem, de omni re quam petierint, impetrent a Patre. |
| 26 | Nullique dubium quin bonarum rerum postulatio sit, ubi corpus ea vult habere quae spiritus. |
| 27 | Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies? sed usque septuagies septies. Haeret sibi sermo Dominicus, et in modum funiculi triplicis rumpi non potest. Supra dixerat: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis; et adiecerat: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum; et praemium repromiserat, dicens: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re impetrabunt quam petierint; et ego ero in medio eorum. Provocatus apostolus Petrus interrogat, quoties fratri in se peccanti dimittere debeat, et cum interrogatione profert sententiam, usque septies? Cui respondit Iesus: Non usque septies, sed usque septuagies septies, id est, quadringentis nonaginta vicibus, ut toties peccanti fratri dimitteret in die, quoties ille peccare non possit. |
| 28 | Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Familiare est Syris et maxime Palaestinis ad omnem sermonem suum parabolas iungere: ut quod per simplex praeceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem exemplaque teneatur. Praecepit itaque Petro sub comparatione regis et domini, et servi, qui debitor decem millium talentorum, a domino rogans, veniam impetraverat; ut ipse quoque dimittat conservis suis minora peccantibus. |
| 29 | Si enim ille rex et dominus servo debitori decem millia talentorum tam facile dimisit, quanto magis servi conservis suis debent minora dimittere? Quod ut manifestius fiat, dicamus sub exemplo: Si quis nostrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, maiora crimina decem millium talentorum, rogantibus dimittuntur, si et ipsi dimittant minora peccantibus. Sin autem ob factam contumeliam simul implacabiles, et propter amarum verbum perpetes habeamus discordias: nonne nobis videmur recte redigendi in carcerem: et sub exemplo operis nostri hoc agere, ut maiorum nobis delictorum venia non relaxetur? |
| 30 | Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. Procidens autem servus ille, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
| 31 | Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum: et debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. Et procidens conservus eius rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
| 32 | Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. |
| 33 | Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus eius, tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum. Scio quosdam istum qui debebat decem millia talenta, diabolum interpretari, cuius uxorem et filios venundandos perseverante illo in malitia, insipientiam et malas cogitationes intelligi volunt. |
| 34 | Sicut enim iusti uxor, dicitur sapientia: sic uxorem iniusti et peccatoris, appellari stultitiam. Sed quomodo ei dimittat dominus decem millia talenta; et ille nobis conservis suis centum denarios non dimiserit, nec Ecclesiasticae interpretationis est, nec a prudentibus viris recipiendae. |
| 35 | Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiserit unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Formidolosa sententia, si iuxta nostram mentem sententia Dei flectitur atque mutatur. Si parva fratribus non dimittimus, magna nobis a Deo non dimittentur. Et quia potest unusquisque dicere: nihil habeo contra eum, ipse novit: habet Deum iudicem, non mihi curae est, quid velit agere, ego ignovi ei; confirmat sententiam suam, et omnem simulationem fictae pacis evertit, dicens: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. |
CAPUT XIX
APPARAT MIGNE EINBLENDEN
|
| 1 | Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea; et venit in fines Iudaeae trans Iordanem: et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? De Galilaea venerat ad Iudaeam: idcirco Pharisaeorum Scribarumque factio interrogat eum: utrum liceat homini dimittere uxorem suam qualibet causa, ut quasi cornuto teneant eum syllogismo: et quodcumque responderit, captioni pateat. |
| 2 | Si dixerit, dimittendas esse uxores qualibet ex causa, et ducendas alias, pudicitiae praedicator sibi videbitur docere contraria. Si autem responderit, non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur; et adversus doctrinam Moysi ac per Moysen Dei, facere iudicabitur. Igitur Dominus sic responsionem temperat, ut decipulam eorum transeat, Scripturam sanctam adducens in testimonium, et naturalem legem, primamque Dei sententiam secundae opponens; quae non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est. |
| 3 | Qui respondens ait eis: Non legistis, quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? Hoc in exordio Geneseos scriptum est. Dicendo autem, masculum et feminam, ostendit secunda vitanda coniugia. Non enim ait, masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur: sed masculum et feminam, ut unius coniugis consortia necterentur. |
| 4 | Et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Similiter ait, adhaerebit uxori suae, non uxoribus. Et erunt duo in carne una. Praemium nuptiarum, e duabus unam carnem fieri. Castitas iuncta spiritui, unus efficitur spiritus. |
| 5 | Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Deus coniunxit, unam faciendo carnem viri et feminae: hanc homo non potest separare, nisi forsitan solus Deus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris, primam dimittit. Deus separat, qui et coniunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei (eo quod tempus in arcto sit) sic habemus uxores, quasi non habentes. |
| 6 | Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Aperiunt calumniam quam paraverant. Et certe Dominus non propriam sententiam protulerat, sed veteris historiae et mandatorum Dei fuerat recordatus. |
| 7 | Ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. Quod dicit istiusmodi est: Numquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante iusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? Non ita sentiendum est: sed Moyses cum videret, propter desiderium secundarum coniugum, quae vel ditiores, vel iuniores, vel pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam vitam ducere, maluit indulgere discordiam, quam odia et homicidia perseverare. Simulque considera, quod non dixit: Propter duritiam cordis vestri permisit vobis Deus, sed Moyses: ut iuxta Apostolum consilium sit hominis, non imperium Dei. |
| 8 | Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. Et qui dimissam duxerit, moechatur. Sola fornicatio est quae uxoris vincat affectum: immo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet teneri: ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura: Qui adulteram tenet, stultus et impius est. Ubicumque est igitur fornicatio, et fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur. |
| 9 | Et quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptiarum, veteri crimen impingeret, sic priorem dimittere iubetur uxorem, ut secundam, prima vivente, non habeat. Quod enim dicit, tale est: Si non propter libidinem, sed propter iniuriam dimittis uxorem: quare expertus infelices priores nuptias, novarum te immittis periculo? Necnon quia poterat evenire, ut iuxta eamdem legem uxor quoque marito daret repudium, eadem cautela praecipitur, ne secundum accipiat virum. |
| 10 | Et quia meretrix, et quae semel fuerat adultera, opprobrium non timebat, secundo praecipitur viro, quod si talem duxerit, sub adulterii sit crimine. |
| 11 | Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa homini cum uxore, non expedit nubere. Grave pondus uxorum est, si excepta causa fornicationis, eas dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si gulosa, si vaga, si iurgatrix, si maledica, teneda erit istiusmodi? Volumus nolumus, sustinenda est. |
| 12 | Cum enim essemus liberi, voluntarie nos subiecimus servituti. Videntes ergo apostoli grave uxorum iugum, proferunt motum animi sui, et dicunt: si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere. |
| 13 | Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Nemo putet sub hoc verbo, vel fatum, vel fortunam introduci: quod hi sunt virgines, quibus a Deo datum sit, aut quos quidam ad hoc casus adduxerit, sed his datum est qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent, laboraverunt. Omni enim petenti dabitur, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur. |
| 14 | Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat. Triplex genus est eunuchorum: duorum carnalium, et tertii spiritualis. Alii sunt qui de matris utero sic nascuntur. Alii quos vel captivitas facit, vel deliciae matronales. |
| 15 | Tertii sunt qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum; et qui cum possint esse viri, propter Christum eunuchi fiunt. Istis promittitur praemium: superioribus autem quibus castimoniae necessitas, non voluntas est, nihil omnino debetur. Possumus et aliter dicere. Eunuchi sunt ex matris utero, qui frigidioris naturae sunt, nec libidinem appetentes. |
| 16 | Et alii, qui ab hominibus fiunt: quos aut philosophi faciunt, aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas: vel persuasione haeretica simulant castitatem, ut mentiantur religionis veritatem. Sed nullus eorum consequitur regna coelorum, nisi qui se castraverit propter Christum. Unde et infert: Qui potest capere capiat; ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere praecepta. |
| 17 | Per se enim castitas blanda est, et quemlibet ad se alliciens. Sed considerandae sunt vires, ut qui potest capere, capiat. Quasi hortantis vox Domini est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis. Qui potest capere, capiat; qui potest pugnare, pugnet, superet ac triumphet. |
| 18 | Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Iesus vero ait eis. Non quo nollent eis Salvatoris et manu et voce benedici; sed quo necdum habentes plenissimam fidem, putarent eum in similitudinem hominum offerentium importunitate lassari. |
| 19 | Sinite parvulos, et nolite prohibere eos ad me venire: talium est enim regnum coelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Significanter dixit, talium, non istorum: ut ostenderet non aetatem regnare sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem, praemium repromitti. Apostolo quoque in eamdem sententiam congruente: Fratres nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensu autem ut perfecti sitis. |
| 20 | Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dicit ei. Iste qui interrogat quomodo vitam consequatur aeternam, et adolescens, et dives est, et superbus; et iuxta alium evangelistam, non voto discentis, sed tentantis interrogat. |
| 21 | Quid me interrogas de bono. Unus est bonus Deus. Quia magistrum vocaverat bonum, et non Deum, vel Dei Filium confessus erat, discit quamvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum, de quo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus. Ne quis autem putet in eo quod bonus Deus dicitur, excludi a bonitate Filium Dei, legimus in alio loco: Pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Et in Propheta, Spiritum bonum terramque bonam. |
| 22 | Igitur et Salvator non bonitatis testimonium renuit. Sed magistri absque Deo exclusit errorem. |
| 23 | Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies. Non adulterabis. Non facies furtum. Non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem: et diliges proximum tuum sicut teipsum. Adolescentem istum tentatorem esse, et ex eo probare possumus, quod dicente sibi Domino, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, rursum fraudulenter interrogat quae sint illa mandata: quasi aut non ipse legerit, aut Dominus possit Deo iubere contraria. |
| 24 | Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest? Ait illi Iesus. Mentitur adolescens. Si enim hoc quod positum est in mandatis: Diliges proximum tuum sicut teipsum, opere complesset, quomodo postea audiens: Vade, et vende quae habes, et da pauperibus, tristis recessit, quia habebat possessiones multas? |
| 25 | Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. In potestate nostra est, utrum velimus esse perfecti. Tamen quicumque perfectus esse voluerit, debet vendere quae habet: et non ex parte vendere, sicut Ananias fecit et Sapphyra; sed totum vendere: et cum vendiderit, omne dare pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum. Et hoc ad perfectionem non sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur, id est, relictis malis, faciat bona. |
| 26 | Facilius enim sacculus contemnitur, quam voluptas. Multi divitias relinquentes, Dominum non sequuntur. Sequitur autem Dominum, qui imitator eius est, et per vestigia illius graditur. Qui enim dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare. |
| 27 | Abiit tristis, erat enim habens multas possessiones. Haec est tristitia quae ducit ad mortem. Causaque tristitiae redditur, quod habuerit multas possessiones, id est, spinas et tribulos, quae sementem Dominicam suffocaverint. |
| 28 | Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regno coelorum. Et quomodo Abraham, Isaac, et Iacob divites intrarunt in regnum coelorum, et in Evangelio Matthaeus et Zachaeus, divitiis derelictis, Domini testimonio praedicantur? Sed considerandum, quod eo tempore quo intraverunt, divites esse desierunt. |
| 29 | Tamdiu ergo non intrabunt, quamdiu divites fuerint. Et tamen quia difficulter divitiae contemnuntur, non dixit: Impossibile est divites intrare in regnum coelorum, sed difficile. Ubi difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur; sed raritas demonstratur. |
| 30 | Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Hoc dicto ostenditur non difficile esse, sed impossibile. Si enim quomodo camelus non potest intrare per foramen acus, sic dives intrare non potest in regna coelorum, nullus divitum salvus erit. |
| 31 | Sed si legamus Isaiam, quomodo cameli Madian et Epha veniant Ierusalem cum donis atque muneribus: et qui prius curvi erant, et vitiorum pravitate distorti, ingrediantur portas Ierusalem, videbimus quomodo et isti cameli, quibus divites comparantur, cum deposuerint gravem sarcinam peccatorum, et totius corporis pravitatem, intrare possint per angustam portam, et arctam viam, quae ducit ad vitam (Supra VII). Interrogantibus autem discipulis, et admirantibus austeritatem dicti, Quis ergo salvus fiet? clementia sua severitatem sententiae temperavit, dicens: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt. |
| 32 | Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: Quid ergo erit nobis? Grandis fiducia: Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat: et tamen loquitur confidenter, Reliquimus omnia. Et quia non sufficit tantum relinquere, iungit quod perfectum est: et secuti sumus te. Fecimus quod iussisti, quid igitur nobis dabis praemii? |
| 33 | Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Non dixit: qui reliquistis omnia, hoc enim et Crates fecit philosophus, et multi alii divitias contempserunt; sed qui secuti estis me: quod proprie apostolorum est atque credentium. |
| 34 | In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, quando ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis iudicantium, condemnantes duodecim tribus Israel: quia vobis credentibus, illi credere noluerunt. |
| 35 | Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Locus iste cum illa sententia congruit, in qua Salvator loquitur: Non veni pacem mittere, sed gladium. |
| 36 | Veni enim separare hominem a patre suo, et matrem a filia, et nurum a socru: et inimici hominis domestici eius (Supra X, 34). Qui ergo propter fidem Christi, et praedicationem Evangelii, omnes affectus contempserint, atque divitias et saeculi voluptates: isti centuplum recipient, et vitam aeternam possidebunt. Ex occasione huius sententiae, quidam introducunt mille annos post resurrectionem, dicentes tunc nobis centuplum omnium rerum quas dimisimus, et vitam aeternam esse reddendam: non intelligentes quod si in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus appareat turpitudo; ut qui unam pro Domino dimiserit, et centum recipiat in futuro. |
| 37 | Sensus ergo iste est: Qui carnalia pro Salvatore dimiserit, spiritualia recipiet: quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi si parvo numero centenarius numerus comparetur. Unde dicit et Apostolus, qui unam tantum domum, et unius provinciae parvos agros dimiserat: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. |
CAPUT XX
APPARAT MIGNE EINBLENDEN
|
| 1 | Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. |
| 2 | Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem; incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. |
| 3 | Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes, murmurabant adversus patrem familias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? At ille respondens uni eorum, dixit. Parabola ista, vel similitudo regni coelorum, ex his quae praemissa sunt, intelligitur. Scriptum est enim ante eam: Multi erunt primi novissimi, et novissimi primi. Non tempori deferente Domino, sed fidei. |
| 4 | Dicitque patremfamilias primo mane exisse, ut conduceret operarios in vineam suam, et pretium operis constituisse denarium. Deinde egressum circa horam tertiam, vidisse alios stantes in platea otiosos: et illis nequaquam denarium, sed quod iustum est fuisse pollicitum. Sexta quoque hora et nona fecisse similiter. Undecima autem invenisse alios stantes, qui tota die otiosi fuerant, et misisse eos in vineam. |
| 5 | Cum autem sero factum esset, praecepisse procuratori suo, ut a novissimis inciperet reddere, hoc est, ab operariis horae undecimae usque ad operarios horae primae; omnesque pariter contra novissimos invidia concitatos, iniquitatem arguisse patrisfamilias. Non quod minus acceperint quam fuerat constitutum, sed quod plus accipere voluerint his, in quos se clementia conductoris effuderat. |
| 6 | Mihi videntur primae horae esse operarii Samuel, et Ieremias, et Baptista Ioannes, qui possunt cum Psalmista dicere: Ex utero matris meae Deus meus es tu. Tertiae vero horae operarii sunt, qui a pubertate servire Deo coeperunt. Sextae horae, qui matura aetate susceperunt iugum Christi. Nonae, qui iam declinante ad senium. Porro undecimae, qui ultima senectute: et tamen omnes pariter accipiunt praemium, licet diversus labor sit. Sunt qui hanc parabolam aliter edisserant. |
| 7 | Prima hora volunt missum esse in vineam Adam et reliquos patriarchas usque ad Noe; tertia, ipsum Noe usque ad Abraham et circumcisionem ei datam; sexta ab Abraham usque ad Moysen, quando Lex data est; nona, ipsum Moysen et prophetas; undecima, apostolos et gentium populum, quibus omnes invident. Unde hoc ipsum intelligens post horam iam undecimam, cum esset prope solis occasum et ad vesperam, Ioannes Evangelista loquitur: Filioli mei, novissima hora est. Et simul considera, quod iniustitiam patrisfamilias, quam in undecimae horae operariis omnes pariter accusant, in seipsis non intelligunt. |
| 8 | Si enim iniquus est paterfamilias, non in uno iniquus est, sed in omnibus: quia non sic laboravit tertiae horae operarius, quomodo ille qui a prima hora est missus in vineam. Similiter et sextae horae operarius minus laboravit tertiae horae operario; et nonae, sextae horae operario. Omnis itaque retro vocatio gentibus invidet, et in Evangelii torquetur gratia. |
| 9 | Unde et Salvator concludens parabolam: Erunt, inquit primi novissimi, et novissimi primi. Quod Iudaei de capite vertantur in caudam: et nos de cauda mutemur in caput. |
| 10 | Amice, non facio tibi iniuriam. Legi in cuiusdam libro, amicum istum qui increpatur a patrefamilias, primae horae operarium, protoplastum intelligi, et eos qui illo tempore crediderunt. |
| 11 | Nonne ex denario convenisti mecum? Denarius figuram regis habet. Recepisti ergo mercedem quam tibi promiseram, hoc est, imaginem et similitudinem meam: quid quaeris amplius; et non tam ipse plus accipere, quam alium nihil accipere desideras, quasi alterius consortio minuatur praemii meritum? |
| 12 | Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi: Aut non licet mihi quod volo, facere? Iudaeus in Lege non gratia, sed opere salvatur. Qui enim fecerit eam, vivet in ea. Unde dicitur ad eum: |
| 13 | An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Idipsum sonat et illa Lucae parabola, ubi maior filius minori invidet, et non vult eum recipi poenitentem, et patrem accusat iniustitiae. Et ut sciamus hunc esse sensum quem diximus, titulus parabolae huius finisque consentiunt. |
| 14 | Sic erunt, inquit, novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. |
| 15 | Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos suos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis: et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. Crebro hoc ipsum discipulis dixerat: sed quia multis in medio disputatis, poterat labi de memoria quod audierant, iturus Ierosolymam, et secum ducturus apostolos, ad tentationem eos parat: ne cum venerit persecutio et crucis ignominia, scandalizentur. |
| 16 | Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Unde opinionem regni habet mater filiorum Zebedaei, ut cum Dominus dixerit: Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum; et ignominiam passionis timentibus discipulis annuntiaret, illa postulet gloriam triumphantis? hac, ut reor, ex causa, quia post omnia dixerat Dominus: et tertia die resurget, putavit eum mulier post resurrectionem illico regnaturum; et hoc quod in secundo adventu promittitur, in primo esse complendum, et aviditate feminea praesentia cupit, immemor futurorum. Quod autem interrogat Dominus, et, illa petente, respondit: Quid vis? non venit de ignorantia: sed ex eius persona dicitur, qui flagellandus et crucifigendus erat: quomodo et in Hemorrhousa: Quis me tetigit? Et de Lazaro: Ubi posuistis eum? In veteri quoque Testamento: Adam, ubi es? Et: Descendens videbo si iuxta clamorem, qui venit ad me, perficiant: sin autem non est, ut sciam. Postulat autem mater filiorum Zebedaei errore muliebri et pietatis affectu, nesciens quid peteret. |
| 17 | Nec mirum si ista arguatur imperitiae; cum de Petro dicatur, quando tria vult facere tabernacula, nesciens quid diceret. |
| 18 | Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Mater postulat, et Dominus discipulis loquitur, intelligens preces eius ex filiorum descendere voluntate. |
| 19 | Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Calicem in Scripturis divinis passionem intelligimus, iuxta illud: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Et in psalmo: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo; statimque infert quis iste sit calix: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius. |
| 20 | Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Quaeritur quomodo calicem martyrii filii Zebedaei, Iacobus videlicet et Ioannes biberint, cum Scriptura narret Iacobum tantum Apostolum ab Herode capite truncatum: Ioannes autem propria morte vitam finierit. |
| 21 | Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur, quod et ipse propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, et inde ad suscipiendam coronam Christi athleta processerit, statimque relegatus in Pathmos insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse, et bibisse Ioannem calicem confessionis: quem et tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit sanguinem. |
| 22 | Quod autem dicit: sedere ad dextram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, sic intelligendum est: Regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non est enim acceptio personarum apud Deum: sed quicumque talem se praebuerit ut regno coelorum dignus fiat, hic accipiet, quod non personae, sed vitae paratum est. |
| 23 | Si itaque tales estis qui consequamini regnum coelorum, quod Pater meus triumphantibus et victoribus praeparavit, vos quoque accipietis illud. Alii de Moyse et Elia dictum volunt: quos paulo ante in monte cum eo viderant loquentes: sed mihi nequaquam videtur. Ideo enim sedentium in regno coelorum vocabula non dicuntur; ne paucis nominatis, caeteri putarentur exclusi. |
| 24 | Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. Decem apostoli non indignantur matri filiorum Zebedaei, nec ad mulieris audaciam referunt postulantis; sed ad filios, quod ignorantes mensuram suam, immodica cupiditate exarserent, quibus et Dominus dixerat: Nescitis quid petatis. Subintelligitur autem vel ex responsione Domini, vel ex indignatione apostolorum, quod filii matrem immiserint ad grandia postulanda. |
| 25 | Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum; et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister. Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Humilis magister et mitis, nec cupiditatis immodicae duos arguit postulantes; nec decem reliquos indignationis increpat et livoris, sed tale ponit exemplum, quo doceat eum maiorem esse, qui minor fuerit, et illum dominum fieri, qui omnium servus sit. |
| 26 | Frustra igitur aut illi immoderata quaesierint: aut isti dolent super maiorum desiderio: cum ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Denique sui proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera, et dicit: |
| 27 | Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Nota, quod crebro diximus, eum qui ministrat, appellari Filium hominis. |
| 28 | Et dare animam suam redemptionem pro multis. Quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet. Non dixit animam suam redemptionem dare pro omnibus, sed pro multis, id est, pro his qui credere voluerint. |
| 29 | Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. Et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt quia Iesus transiret; et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Multi latrones erant in Iericho, qui egredientes et descendentes de Ierusalem, interficere et vulnerare consueverant: idcirco Dominus venit Iericho cum discipulis suis, ut liberet vulneratos, et multam turbam secum trahat. |
| 30 | Denique postquam egredi volunt ab Iericho, secuta est eum turba multa. Si mansisset Ierosolymis, et numquam ad humilia descendisset, turba usque hodie sederet in tenebris, et in umbra mortis. Sed et duo caeci erant iuxta viam. Caecos appellat qui necdum dicere poterant: In lumine tuo videbimus lumen. Secus viam, quia videbantur quidem Legis habere notitiam: sed viam, quae Christus est, ignorabant: quos plerique Pharisaeos intelligunt et Sadducaeos, alii vero utrumque populum, et veteris Testamenti et novi: quod alter scriptam Legem, alter naturalem sequens, sine Christo caecus erat. |
| 31 | Hi quia per se videre non poterant, audierunt praeconia Salvatoris, et confessi sunt filium David. Sin autem uterque caecus refertur ad populum Iudaeorum, hoc quod sequitur, Increpabat eos turba, super ethnicis intelligendum est: quos Apostolus monet ne glorientur, et superbiant contra radicem suam; sed cum ipsi errore priorum inserti fuerint ex oleastro in bonam olivam, nequaquam debeant invidere priorum saluti. Miserere nostri, fili David. Increpantur a turbis, et nihilominus non tacent: sed crebrius idipsum ingeminant, ut desiderium plenum verae lucis ostendant. |
| 32 | Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. Caeci erant, quo pergerent ignorabant, et sequi non poterant Salvatorem. Multae foveae in Iericho, multae rupes et praerupta in profundum vergentia: idcirco Dominus stat, ut venire possint et vocari iubet, ne turbae prohibeant: et interrogat quasi ignorans quid velint, ut ex responsione caecorum manifesta debilitas pateat, et virtus ex remedio cognoscatur. |
| 33 | Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum: et confestim viderunt, et secuti sunt eum. Tangit oculos, et praestat artifex quod natura non dederat. Aut certe quod debilitas tulerat, donat misericordia. Statimque viderunt, et secuti sunt eum. Qui ante in Iericho contracti sedebant, et clamare tantum noverant, postea sequuntur Iesum, non tam pedibus quam virtutibus. |
CAPUT XXI
APPARAT MIGNE EINBLENDEN
|
| 1 | Et cum appropinquasset Ierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est: et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite et adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: Quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. Egreditur de Iericho, turbis eductis inde quamplurimis, et caecis reddita sanitate, appropinquat Ierosolymis, magnis ditatus mercibus: salute credentium reddita, ingredi cupit urbem pacis, et locum visionis Dei, et arcem speculatorii. Cumque appropinquaret Ierosolymis, et venisset Bethphage ad domum maxillarum (qui sacerdotum viculus erat, et confessionis portabat typum; et erat situs in monte Oliveti, ubi lumen scientiae, ubi laborum et dolorum requies), misit duos discipulos suos, θεωρητικὸν καὶ ἐργαστικὸν, id est, scientiam et operam, ut ingrederentur castellum. |
| 2 | Dixitque eis: Ite in castellum quod contra vos est. Contra apostolos enim erat, nec iugum doctrinarum volebat accipere. Et statim, inquit, invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite et adducite mihi. Alligata erat asina multis vinculis peccatorum. Pullus quoque lascivus, et frenorum impatiens cum matre, secundum Evangelium Lucae, multos habebat dominos, non uni errori et dogmati subditus: et tamen multi domini qui sibi potestatem illicitam vindicabant, videntes verum Dominum, et servos eius venisse, qui ad solvendum missi fuerant, non audent resistere. Quae sit autem asina, et pullus asinae, dicemus in subditis. |
| 3 | Hoc autem factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: Dicite filiae Sion, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Hoc in propheta Zacharia scriptum est: de quo plenius, si vitae spatium fuerit, in suo dicetur loco. |
| 4 | Nunc stringendum breviter, quod secundum litteram in parvo itineris spatio super utrumque animal sedere non quiverit. Aut enim sedit asinae, et pullus absque sessore fuit: aut si pullo, quod magis competit, usus est ad sedendum, asina ducta est libera. Ergo cum historia vel impossibilitatem habeat, vel turpitudinem, ad altiora transmittimur: ut asina ista quae subiugalis fuit, et edomita, et iugum legis traxerat, Synagoga intelligatur; pullus asinae, lascivus et liber, Gentium populus, quibus sederit Iesus, et missis ad eos duobus discipulis suis, uno in Circumcisionem, et altero in Gentes. |
| 5 | Euntes autem discipuli, fecerunt sicut praecepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Pullus iste et asina, quibus apostoli sternunt vestimenta sua, ut Iesus mollius sedeat, ante adventum Salvatoris nudi erant, multisque sibi in eos dominatum vindicantibus, absque operimento frigebant. |
| 6 | Postquam vero suscepere apostolicas vestes, pulchriores effecti, Dominum habuere sessorem. Vestis autem apostolica, vel doctrina virtutum, vel edissertio Scripturarum intelligi potest, sive Ecclesiasticorum dogmatum varietates: quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere Dominum non meretur. |
| 7 | Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Videte differentiam uniuscuiusque personae. Apostoli vestimenta sua super asinum ponunt, turba quae vilior est, substernit pedibus asini; necubi offendat in lapidem, ne calcet spinam, ne labatur in foveam. |
| 8 | Alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. De arboribus frugiferis, quibus mons Oliveti consitus est, caedebant ramos, sternebantque in via: ut prava recta facerent, et aequarent inaequalia: quo rectius atque securius in corde credentium, Christus, daemonum atque vitiorum victor incederet. |
| 9 | Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Osanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini; osanna in excelsis. Quia manifesta est historia, spiritualem sequamur ordinem disserendi. Turbae quae egressae fuerant de Iericho, et secutae sunt Salvatorem ac discipulos eius, postquam pullum asinae solutum viderunt (qui ante ligatus fuerat) et apostolorum vestibus exornatum, et sedentem super eum Dominum Iesum, supposuerunt vestimenta sua, et straverunt viam ramis arborum. |
| 10 | Cumque opere cuncta fecissent, vocis quoque tribuunt testimonium: et praecedentes atque sequentes non brevi atque silenti confessione, sed clamore plenissimo resonant: Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini. Quod autem dicit: Turbae quae praecedebant et quae sequebantur, utrumque ostendit populum, et qui ante Evangelium, et qui post Evangelium Domino crediderunt, consona Iesum confessionis voce laudare: et secundum superioris parabolae exemplum diversarum horarum operarios, unum fidei accipere praemium. |
| 11 | Porro quod sequitur: Osanna filio David, quid significet, et ante annos plurimos in brevi epistola ad Damasum, tunc Romanae urbis episcopum, dixisse memini; et nunc perstringam breviter. In centesimo decimo septimo psalmo, qui manifeste de adventu Salvatoris scriptus est, inter caetera hoc quoque legimus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris. |
| 12 | Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus, et laetemur in ea. Statimque iungitur: O Domine, salvum me fac: O domine, bene prosperare. Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini, et caetera. Pro eo quod habetur in Septuaginta interpretibus; ὦ Κύριε, σῶσον δὴ, id est, o Domine, salvum fac; in Hebraeo legimus: ANNA ADONAI OSIANNA, quod manifestius interpretatus est Symmachus dicens: Obsecro, Domine, salvum, fac, obsecro. Nemo ergo putet ex duobus verbis, Graeco videlicet, et Hebraeo, sermonem esse compositum, sed totum Hebraicum: et significare quod adventus Christi salus mundi sit. Unde et sequitur: Benedictus qui venit in nomine Domini. Salvatore quoque id ipsum in Evangelio comprobante: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis. |
| 13 | Alius veniet in nomine suo, et recipietis eum. Necnon quod iungitur, Osanna, id est, salus in excelsis, perspicue ostenditur, quod adventus Christi non tantum hominum salus, sed totius mundi sit: terrena iungens coelestibus: Ut omne genu ei flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. |
| 14 | Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant. Introeunte Iesu cum turba tota, Ierosolymorum civitas commovetur, mirans frequentiam, nesciens veritatem, et dicens: Quis est hic? Quod quidem in alio loco dicentes angelos legimus: Quis est iste rex gloriae? Aliis autem vel ambigentibus, vel interrogantibus, vilis plebecula confitetur: a minoribus incipiens, ut ad maiora perveniat, et dicit: |
| 15 | Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. Propheta, quem et Moyses similem sui dixerat esse venturum, et qui proprie apud Graecos cum arthro scribitur. A Nazareth autem Galilaeae, quia ibi educatus fuerat: ut flos campi nutriretur in flore virtutum. |
| 16 | Et intravit Iesus in templum Dei: et eiiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Et dixit eis: Scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. Comitatus Iesus turba credentium (quae vestimenta sua ut illaeso pede pullus incederet, straverat), ingreditur templum, et eiicit omnes qui vendebant et emebant in templo: mensasque nummulariorum subvertit, et cathedras vendentium columbas dissipavit, dixitque eis, de Scripturis sanctis testimonium proferens: quod domus Patris eius, orationis domus esse deberet, non spelunca latronum, vel domus negotiationis: sicut in alio Evangelista scriptum est. Ex hoc primum sciendum, quod iuxta mandata Legis augustissimo in toto orbe templo Domini, et de cunctis pene regionibus Iudaeorum illuc populo confluente, innumerabiles immolabantur hostiae, maxime festis diebus, taurorum, arietum, hircorum: pauperibus ne absque sacrificio essent, pullos columbarum, et turtures offerentibus: accidebat plerumque, ut qui de longe venerant, non haberent victimas. |
| 17 | Excogitaverunt igitur sacerdotes, quomodo praedam de populo facerent, et omnia animalia quibus opus erat ad sacrificia, vendebant, ut et venderent non habentibus, et ipsi rursum empta susciperent. Hanc stropham eorum crebra venientium inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus, et non solum hostias non habebant, sed ne unde emerent quidem aves et vilia munuscula. Posuerunt itaque et nummularios qui mutuam sub cautione darent pecuniam. |
| 18 | Sed quia erat Lege praeceptum, ut nemo usuras acciperet, et prodesse non poterat pecunia fenerata, quae commodi nihil haberet, et interdum sortem perderet, excogitaverunt et aliam technam, ut pro nummulariis, Collybistas facerent, cuius verbi proprietatem Latina lingua non exprimit. |
| 19 | Collyba dicuntur apud eos, quae nos appellamus tragemata, vel vilia munuscula. Verbi gratia, frixi ciceris, uvarumque passarum, et poma diversi generis. Igitur quia usuras accipere non poterant Collybistae, qui pecuniam fenerati erant, pro usuris accipiebant varias species, ut quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent quae nummis coemuntur, quasi non hoc ipsum Ezechiel praedicaverit, dicens: Usuram et superabundantiam non accipietis. Istiusmodi Dominus cernens in domo Patris negotiationem seu latrocinium, ardore spiritus concitatus (iuxta quod scriptum est in sexagesimo octavo psalmo §§§3§§§: Zelus domus tuae comedit me), fecit sibi flagellum de funiculis, et tantam hominum multitudinem eiecit de templo, dicens: Scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum. Latro enim est, et templum Dei in latronum convertit specum, qui lucra de religione sectatur, cultusque eius non tam cultus Dei quam negotiationis occasio est. |
| 20 | Hoc iuxta historiam: caeterum secundum mysticos intellectus, quotidie Iesus ingreditur templum Patris, et eiicit omnes tam episcopos et presbyteros et diaconos, quam laicos, et universam turbam de Ecclesia sua, et unius criminis habet vendentes pariter et ementes. Scriptum est enim: Gratis accepistis, gratis date. Mensas quoque nummulariorum subvertit. |
| 21 | Observa, propter avaritiam sacerdotum, altaria Dei nummulariorum mensas appellari. Cathedrasque vendentium columbas evertit, qui vendunt gratiam Spiritus sancti, et omnia faciunt, ut subiectos populos devorent, de quibus dicit: Qui devorant populum meum sicut escam panis. Iuxta simplicem intelligentiam, columbae non erant in cathedris, sed in caveis, nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris. |
| 22 | Quod penitus absurdum est, quia in cathedris, magistrorum magis dignitas indicatur, quae ad nihilum redigitur, cum mixta fuerit lucris. Quod de Ecclesiis diximus, unusquisque de se intelligat. Dicit enim Apostolus: Vos estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Non sit in domo pectoris nostri negotiatio, non ementium vendentiumque commercia, non donorum cupiditas, ne ingrediatur Iesus iratus et rigidus, et non aliter mundet templum suum, nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum, et de domo negotiationis, domum faciat orationis. |
| 23 | Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. Nisi mensas nummulariorum evertisset, cathedrasque columbas vendentium, caeci et claudi lucem pristinam, et concitum gradum non meruissent recipere. |
| 24 | Videntes autem principes sacerdotum et Scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Osanna filio David, indignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Plerique arbitrantur maximum esse signorum, quod Lazarus suscitatus est, quod caecus ex utero lumen acceperit, quod ad Iordanem vox audita sit Patris, quod transfiguratus in monte gloriam ostenderit triumphantis. Mihi inter omnia signa quae fecit hoc videtur mirabilius esse, quod unus homo, et illo tempore contemptibilis, et intantum vilis ut postea crucifigeretur, Scribis et Pharisaeis contra se saevientibus, et videntibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli verbera tantam eiicere multitudinem, mensasque subvertere, et cathedras confringere, et alia facere, quae infinitus non fecisset exercitus. Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius, et divinitatis maiestas lucebat in facie. Cumque manum non audeant iniicere sacerdotes, tamen opera calumniantur, et testimonium populi atque puerorum qui clamabant, Osanna filio David, vertunt in calumniam: quod videlicet hoc non dicatur nisi soli Filio Dei. |
| 25 | Videant ergo episcopi, et quantumlibet sancti homines, cum quanto periculo dici ista sibi patiantur, si Domino cui vere hoc dicebatur, quia necdum erat solida credentium fides, pro crimine impingitur. |
| 26 | Iesus autem dicit eis: Utique. Numquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Quam moderate sententiam temperat, et responsio utrimque vergens, et calumniae non patens? Non dixit quod Scribae audire cupiebant, bene faciunt pueri, ut mihi testimonium perhibeant, nec rursum, errant: pueri sunt, debetis aetati ignoscere; sed profert exemplum de octavo psalmo, ut, tacente Domino, Scripturarum testimonium puerorum dicta firmaret. |
| 27 | Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. Reliquit incredulos, et urbem egressus contradicentium, ivit Bethaniam, quod interpretatur domus obedientiae, iam tunc vocationem gentium praefigurans, ibique mansit, quia in Israel permanere non potuit. Hoc quoque intelligendum est, quod tantae fuerit paupertatis, et ita nulli adulatus sit, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem, sed in agro parvulo apud Lazarum sororesque eius habitaret: eorum quippe vicus Bethania est. |
| 28 | Mane autem revertens in civitatem, esuriit. Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea, nisi folia tantum. Et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, et arefacta est continuo ficulnea. Et videntes discipuli mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? Discussis noctis tenebris, matutina luce radiante, et vicina meridie, in qua Dominus passione sua illustraturus erat orbem, cum in civitatem reverteretur, esuriit, vel veritatem humanae carnis ostendens, vel esuriens salutem credentium, et aestuans ad incredulitatem Israelis. |
| 29 | Cumque vidisset arborem unam (quam intelligimus Synagogam, et conciliabulum Iudaeorum) iuxta viam: habebat enim Legem, et ideo iuxta viam erat, quia non credebat in viam, venit ad eam, stantem scilicet et immobilem, et non habentem Evangelii pedes: nihilque invenit in ea, nisi folia tantum, promissionum strepitum, traditiones Pharisaicas, et iactationem Legis, et ornamenta verborum absque ullis fructibus veritatis. Unde et alius evangelista dicit: Nondum enim erat tempus; sive quod tempus nondum venerat salvationis Israel, eo quod nondum Gentilium populus subintrasset, sive quod praeterisset tempus fidei, quia ad illum primum veniens, et spretus, transisset ad nationes. |
| 30 | Et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur, vel in sempiternum, vel in saeculum: utrumque enim αἰὼν Graecus sermo significat. Et arefacta est liculnea, quae esuriente Domino, cibos quos ille cupierat, non habebat. |
| 31 | Sic autem aruerunt folia, ut truncus ipse remaneret, et fractis ramis, vireret radix, quae in novissimo tempore si credere voluerit, virgulta fidei pullulet, impleaturque Scriptura, dicens: Est arbori spes. Iuxta litteram autem Dominus passurus in populis, et baiulaturus scandalum crucis, debuit discipulorum animos signi anticipatione firmare. Unde et discipuli mirantur, dicentes: Quomodo continuo aruit? Potuit ergo Salvator eadem virtute etiam inimicos siccare suos, nisi eorum per poenitentiam exspectasset salutem. |
| 32 | Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis; sed et si monti huic dixeritis: Tolle et iacta te in mare, fiet. Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. Latrant contra nos Gentilium canes in suis voluminibus, quae in impietatis propriae memoriam reliquerunt, asserentes apostolos non habuisse fidem, quia montes transferre non potuerint. |
| 33 | Quibus nos respondebimus, multa facta esse signa a Domino, iuxta Ioannis Evangelistae testimonium, quae scripta essent, mundus capere non posset. Non quo mundus volumina capere non potuerit, quae potest, quamvis multiplicia sint, unum armariolum, vel unum capere scrinium: sed quod magnitudinem signorum prae miraculis et incredulitate ferre non possit. |
| 34 | Igitur et haec credimus fecisse apostolos, sed ideo scripta non esse, ne infidelibus contradicendi maior daretur occasio. Alioquin interrogemus eos, utrum credant his signis, quae scripta narrantur, an non. Et cum incredulos viderimus, consequenter probabimus, nec maioribus eos credituros fuisse, qui minoribus non crediderint. Hoc adversum illos. |
| 35 | Caeterum nos, ut ante iam diximus, montem diabolum intelligamus superbientem, et iactantem se contra Creatorem suum, qui a propheta mons corruptus appellatur. Et cum animam hominis possederit, et in ea fuerit radicatus, ab apostolis, et his qui similes apostolorum sunt, transferri potest in mare, hoc est, in loca salsa, et fluctuantia, et amara, quae nullam habent dulcedinem Dei. Idipsum et in Psalmis legitur: Non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. |
| 36 | Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? Diversis verbis eamdem quam supra calumniam struunt, quando dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit hic daemonia. Quando enim dicunt: In qua potestate haec facis? de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod faciat. |
| 37 | Addentes quoque: Quis tibi dedit hanc potestatem? manifestissime Dei Filium negant, quem putant non suis viribus, sed alienis signa facere. |
| 38 | Respondens autem Iesus, dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. Baptismus Ioannis unde erat, e coelo an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: Si dixerimus, E coelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, Ex hominibus, timemus turbam. Omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam. Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Hoc est quod vulgo dicitur: Malo arboris nodo, malus clavus aut cuneus infigendus est. Poterat Dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut suo ipsi, vel silentio, vel sententia condemnentur. |
| 39 | Si enim respondissent baptisma Ioannis esse de coelo (ut ipsi sapientes in malitia pertractarunt), consequens erat responsio: Quare ergo non estis baptizati a Ioanne? Si dicere voluissent, humana deceptione esse compositum, et nihil habuisse divinum, seditionem populi formidabant. Omnes enim gregatim multitudines Ioannis receperant baptisma, et sic eum habebant ut prophetam. Respondit itaque impiissima factio, et humilitatis verbo, quo nescire se diceret, usa est ad insidias coaptandas. |
| 40 | Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. Illi in eo quod nescire se responderant, mentiti sunt: consequens ergo erat iuxta responsionem eorum Dominum quoque dicere, Nec ego scio; sed mentiri Veritas non potest, et ait: Nec ego dico vobis. Ex quo ostendit et illos scire, sed respondere nolle, et se nosse, et ideo non dicere, quia illi quod sciunt taceant, et statim infert parabolam, quae et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum. |
| 41 | Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios; et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie operare in vinea mea. Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem poenitentia motus, abiit. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Et dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus. Hi sunt duo filii, qui et in Lucae parabola describuntur, frugi et luxuriosus, et de quibus Zacharias propheta loquitur: Assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem. Primo dicitur Gentilium populo per naturalis legis notitiam: Vade, et operare in vinea mea: hoc est, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Qui superbe respondit: Nolo. Postea vero in adventu Salvatoris, acta poenitentia, operatus est in vinea Dei, et sermonis contumaciam labore correxit. |
| 42 | Secundus autem filius, populus Iudaeorum est, qui respondit Moysi: Omnia quaecumque dixerit Dominus faciemus, et non ivit in vineam, quia, interfecto patrisfamilias filio, se putavit haeredem. Alii vero non putant Gentilium et Iudaeorum esse parabolam, sed simpliciter peccatorum et iustorum: ipso quoque Domino propositionem suam postea disserente. |
| 43 | Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei. Eo quod illi qui per mala opera Deo se servire negaverant, postea poenitentiae baptismum acceperint a Ioanne. Pharisaei autem, qui iustitiam praeferebant, et legem se Dei facere iactabant, Ioannis contempto baptismate, Dei praecepta fecerunt. |
| 44 | Unde dicit: |
| 45 | Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea ut crederetis ei. Porro quod dicitur: Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Et illi dicunt: Novissimus. Sciendum est in veris exemplaribus non haberi novissimum, d sed primum, ut proprio iudicio condemnentur. |
| 46 | Si autem novissimum voluerimus legere, manifesta est interpretatio: ut dicamus intelligere quidem veritatem Iudaeos; sed tergiversari, et nolle dicere quod sentiunt: sicut et baptismum Ioannis scientes esse de coelo, dicere noluerunt. |
| 47 | Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Hoc est, quod Dominus sumptum de proverbio significavit: Durum est adversus stimulum calcitrare. Principes sacerdotum, et seniores populi, qui interrogaverant Dominum, In qua potestate haec facis: et quis tibi dedit hanc potestatem? et voluerant in verbo capere sapientiam, sua arte superantur; et audiunt in parabolis, quod aperta facie non merebantur audire. Homo iste paterfamilias, ipse est qui habebat duos filios; et qui in alia parabola conduxit operarios in vineam suam; qui plantavit vineam, de qua et Isaias plenissime per Canticum loquitur, ad extremum inferens: Vinea Domini sabaoth, domus Israel est. Et in Psalmo: Vineam de Aegypto, inquit, transtulisti: eiecisti gentes, et plantasti eam. Et sepem circumdedit ei, vel murum urbis, vel angelorum auxilia: et fodit in eu torcular, aut altare, aut illa torcularia, quorum et tres Psalmi titulo praenotantur: octavus et octogesimus, et octogesimus tertius. |
| 48 | Et aedificavit turrim: haud dubium quin templum, de quo dicitur per Michaeam: Et tu, turris nebulosa, filia Sion. Et locavit eam agricolis, quos alibi vineae operarios appellavit: qui conducti fuerant hora prima, tertia, sexta, nona et undecima. Et peregre profectus est: est, non loci mutatione; nam Deus unde abesse potest, quo complentur omnia? et qui dicit per Ieremiam: Ego Deus appropinquans et non de longinquo, dicit Dominus. Sed abire videtur a vinea ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat. |
| 49 | Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. Et agricolae apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Dederat eis Legem, et in hac eos vinea operari iusserat, ut fructum Legis in operibus exhiberent. |
| 50 | Postea misit ad eos servos, quos illi apprehensos vel ceciderunt, ut Ieremiam; vel occiderunt, ut Isaiam; vel lapidaverunt, ut Naboth, et Zachariam, quem interfecerunt inter templum et altare. Legamus epistolam Pauli ad Haebreos; et ex ea plenissime discemus qui servorum Domini quanta perpessi sint. |
| 51 | Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: hic est haeres; venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem eius. In eo quod supra legimus: Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter, patientiam ostendit patrisfamilias, quod frequentius miserit, ut malos colonos ad poenitentiam provocaret: illi autem thesaurizaverunt sibi iram in die irae. Porro quod iungitur: Verebuntur filium meum, non de ignorantia venit. |
| 52 | Quid enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus Pater intelligitur? Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. Interrogemus Arium et Eunomium. Ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in vobis est, probatur esse mentitus. Quidquid pro Patre responderint, hoc intelligant pro Filio, qui se dicit ignorare consummationis diem. |
| 53 | Et apprehensum eum, eiecerunt extra vineam, et occiderunt. Et Apostolus loquitur, quod extra portam Iesus crucifixus sit. Possumus et aliter intelligere; quod eiectus sit extra vineam, et ibi occisus: ut suscipientibus se gentibus, aliis vinea locaretur. |
| 54 | Cum ergo venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddent ei fructum temporibus suis. Interrogat eos Dominus non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur. Locata est autem nobis vinea, et locata ea conditione, ut reddamus Domino fructum temporibus suis, et sciamus unoquoque tempore quid oporteat nos vel loqui, vel facere. |
| 55 | Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est illud, et est mirabile in oculis nostris. Variis parabolis diversisque sermonibus res eaedem contexuntur. Quos enim supra operarios, et vinitores, et agricolas appellarat, nunc aedificatores, id est, caementarios vocat. |
| 56 | Unde dicit Apostolus: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Hi ergo caementarii quomodo et vinitores accipiunt vineam, sic acceperunt lapidem, quem vel in fundamentis ponant, iuxta architectum Paulum (Ibid.); vel in angulo, ut duos parietes, id est, populum utrumque consociet, qui reprobatus ab eis, factus est in caput anguli. |
| 57 | Et hoc a Domino factum est, non humanis viribus, sed Dei potentia. De hoc lapide adiutorii Petrus quoque loquitur confidenter: Iste lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, hic factus est in caput anguli. Et Isaias: Ecce, ait, immittam in fundamenta Sion lapidem electum, pretiosum, angularem: et qui crediderit in eum, non confundetur. |
| 58 | Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius. Aliquoties dixi, regnum Dei Scripturas sanctas intelligi, quas Dominus abstulit a Iudaeis, et nobis tradidit, ut faciamus fructus earum. Ista est vinea quae traditur agricolis et vinitoribus, in qua qui operati non fuerint, nomen tantum habentes Scripturarum, fructus vineae perdituri sunt. |
| 59 | Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. Aliud est offendere Christum per mala opera, aliud negare. Qui peccator est, et tamen in illum credit, cadit quidem super lapidem, et confringitur, sed non omnino conteritur: reservatur enim per poenitentiam ad salutem. |
| 60 | Super quem vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis ipse irruerit, et qui Christum penitus negaverit, sin conteret eum, ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum. |
| 61 | Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. Quamvis duro corde essent, et propter incredulitatem, et impietatem in Filium Dei hebetes, tamen apertas propositiones, negare non poterant: et intelligebant contra se omnes Domini sententias dirigi. Unde volebant quidem eum interficere, sed timebant turbas: quia sicut prophetam eum habebant. |
| 62 | Semper turba mobilis est, nec in proposita voluntate persistens: atque in morem fluctuum, diversorum ventorum impetu huc illucque trahitur. Quem nunc quasi prophetam venerantur et colunt: postea contra eum clamant: Crucifige, crucifige talem. |
CAPUT XXII
APPARAT MIGNE EINBLENDEN
|
| 1 | Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Pharisaei intelligentes de se dici parabolas, quaerebant eum tenere et occidere. Hanc eorum sciens Dominus voluntatem, nihilominus increpat saevientes, nec timore superatur, quo minus arguat peccatores. Rex iste qui fecit nuptias filio suo, Deus omnipotens est. |
| 2 | Facit autem nuptias Domino nostro Iesu Christo et Ecclesiae, quae tam ex Iudaeis, quam ex gentibus, congregata est. |
| 3 | Et misit servum suum vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Haud dubium quin Moysen, per quem Legem invitatis dedit. Si autem servos legerimus, ut pleraque habent exemplaria, ad prophetas referendum est, quod invitati per eos venire contempserint. |
| 4 | Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi: tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt. Servi qui secundo missi sunt, melius est ut prophetae intelligantur, quam apostoli: ita tamen si supra, servus, scriptus fuerit. Sin autem servos, ibidem legas, hic secundi servi, apostoli intelligendi sunt. |
| 5 | Prandium paratum, et tauri, et altilia occisa, vel per metaphoram opes regiae describuntur, ut ex carnalibus intelligantur spiritualia; vel certe dogmatum magnitudo, et doctrina Dei lege plenissima sentiri potest. |
| 6 | Et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. Reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos, occiderunt. Inter eos, qui non recipiunt Evangelii veritatem, multa diversitas est. Minoris enim criminis sunt qui occupati aliis rebus venire noluerunt, his qui, contempto invitantis affectu, verterunt humanitatem in crudelitatem, et tentos servos regis, vel contumeliis affecerunt, vel occiderunt. |
| 7 | In hac parabola sponsi siletur occisio: et per servorum mortes, contemptus ostenditur nuptiarum. |
| 8 | Rex autem cum audisset, iratus est. De quo dictum supra fuerat: Simile factum est regnum coelorum homini regi, quando invitabat ad nuptias, et agebat opera clementiae, hominis nomen appositum est, nunc quando ad ultionem venit, homo siletur, et rex tantum dicitur. |
| 9 | Et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Exercitus, seu ultores angelos, de quibus in Psalmis scribitur: Immissiones per angelos pessimos; seu Romanos intelligamus, sub duce Vespasiano et Tito, qui occisis Iudaeae populis, praevaricatricem succenderint civitatem. |
| 10 | Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt; sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. Gentilium populus non erat in viis, sed in exitibus viarum. |
| 11 | Quaeritur autem quomodo in his qui foris erant inter malos, et boni aliqui sint reperti? Hunc locum plenius tractat Apostolus ad Romanos: quod gentes naturaliter facientes ea quae legis sunt, condemnent Iudaeos, qui scriptam legem non fecerint. |
| 12 | Inter ipsos quoque ethnicos est diversitas infinita; cum sciamus alios esse proclives ad vitia et ruentes ad mala: alios ob honestatem morum virtutibus deditos. |
| 13 | Intravit autem rex, ut videret discumbentes: et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Hi qui invitati fuerant ad nuptias, de sepibus et angulis, et plateis, et diversis locis, coenam regis impleverant. Sed postea cum venisset rex, ut videret discumbentes in convivio suo (hoc est, in sua quasi fide requiescentes; ut in die iudicii visitare convivas, et discerneret merita singulorum), invenit unum qui veste indutus non erat nuptiali. Unus iste, omnes qui sociati sunt malitia intelliguntur. |
| 14 | Vestis autem nuptialis, praecepta sunt Domini, et opera quae complentur ex lege et Evangelio, novique hominis efficiunt vestimentum. Si quis igitur in tempore iudicii inventus fuerit sub nomine Christiano non habere vestem nuptialem, hoc est, vestem supercoelestis hominis; sed vestem pollutam, id est, veteris hominis exuvias, hic statim corripitur, et dicitur ei: Amice, quomodo huc intrasti? Amicum vocat, quod invitatus ad nuptias est: arguit impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales. |
| 15 | At ille obmutuit. In tempore enim illo non erit locus poenitentiae, nec negandi facultas, cum omnes angeli et mundus ipse testis sit peccatorum. |
| 16 | Tunc dixit rex ministris: Ligatis pedibus et manibus eius, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Manus ligatas et pedes, fletumque oculorum, et stridorem dentium, vel ad comprobandam resurrectionis intellige veritatem. Vel certe ideo ligantur manus et pedes, ut male operari, et currere desistant ad effundendum sanguinem. In fletu quoque oculorum, et stridore dentium, per metaphoram membrorum corporalium, magnitudo ostenditur tormentorum. |
| 17 | Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Omnes parabolas brevi sententia comprehendit: quod et in opere vineae, et in aedificatione domus, et in convivio nuptiali, non initia, sed finis quaeratur. |
| 18 | Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes. Nuper sub Caesare Augusto Iudaea subiecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi: Pharisaeis vero, qui sibi applaudebant de iustitia, econtrario dicentibus, non debere populum Dei (qui decimas solveret, et primitiva daret, et caetera quae in Lege scripta sunt, faceret) humanis legibus subiacere. Caesar Augustus Herodem filium Antipatris alienigenam et proselytum, regem Iudaeis constituerat, qui tributis praeesset, et Romano pareret imperio. |
| 19 | Mittunt igitur Pharisaei discipulos suos cum Herodianis, id est, militibus Herodis, seu quos illudentes Pharisaei quia Romanis tributa solvebant, Herodianos vocabant, et non divino cultui deditos. Quidam Latinorum ridicule Herodianos putant, qui Herodem Christum esse credebant, quod nusquam omnino legimus. |
| 20 | Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces: et non est tibi cura de aliquo. Non enim respicis personam hominum: Dic ergo nobis quid tibi videtur: Licet censum dari Caesari, an non? Blanda et fraudulenta interrogatio, illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes Herodiani, seditionis contra Romanos principem teneant. |
| 21 | Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? Prima virtus est respondentis, interrogantium mentem cognoscere, et non discipulos, sed tentatores vocare. Hypocrita ergo appellatur, qui aliud est, et aliud simulat, id est, aliud opere agit, et aliud voce praetendit. |
| 22 | Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur. Ostendite, inquit, mihi denarium, hoc est, genus nummi, quod pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris. |
| 23 | Et ait illis Iesus: Cuius est imago haec, et superscriptio? Qui putant interrogationem Salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco, quod utique potuerit scire Iesus cuius imago esset in nummo; sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. |
| 24 | Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari; et quae sunt Dei Deo. Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari privignum eius, qui in locum successit ipsius, sub quo passus est Dominus. Omnes autem reges Romani a primo Caio Caesare, qui imperium arripuerat, Caesares appellati sunt. Porro quod ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, id est, nummum tributum, et pecuniam: et quae sunt Dei Deo, decimas primitias, et oblationes, ac victimas sentiamus: quomodo et ipse reddidit tributa pro se et Petro; et Deo reddidit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem. |
| 25 | Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum. |
| 26 | Et relicto eo, abierunt. Infidelitatem cum miraculo pariter reportantes. |
| 27 | In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem. Duae haereses erant in Iudaeis: una Pharisaeorum, altera Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum, quas illi δευτερώσεις vocant, iustitiam praeferebant; unde et divisi vocabantur a populo. |
| 28 | Sadducaei autem, qui interpretantur iusti, et ipsi vindicabant sibi quod non erant: prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus, confitentibusque, et angelos, et spiritum: sequentes (iuxta Acta apostolorum) omnia denegabant. Istae sunt duae domus, de quibus Isaias manifestius docet, quod offensurae sint in lapidem scandali. |
| 29 | Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est, et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter secundus et tertius usque ad septimum. |
| 30 | Novissime autem omnium et mulier defuncta est. Qui resurrectionem corporum non credebant, et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos, qui resurrectionem asserant mortuorum. Potest autem fieri, ut vere in gente eorum aliquando hoc acciderit. |
| 31 | In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam. Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem. |
| 32 | Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Propterea errant, quia Scripturas nesciunt: et quia Scripturas ignorant, consequenter nesciunt virtutem Dei, hoc est, Christum, qui est Dei virtus, et Dei sapientia. |
| 33 | In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur; sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet. Nubere enim proprie dicuntur mulieres, et viri uxores ducere; sed nos simpliciter dictum intelligamus, quod nubere de viris, et nubi de uxoribus scriptum sit. |
| 34 | Si in resurrectione non nubent, neque nubentur resurgent ergo corpora, quae possunt nubere et nubi. Nemo quippe dicit de lapide et arbore, et his rebus, quae non habent membra genitalia, quod non nubant, neque nubantur; sed de his quae cum possunt nubere, tamen alia ratione non nubunt. Quod autem infertur: Sed sunt sicut angeli Dei in coelo. spiritualis repromittitur conversatio. |
| 35 | De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo, dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob: Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et audientes turbae mirabantur de doctrina eius. Ad comprobandam resurrectionis veritatem, multo aliis manifestioribus exemplis uti potuit, e quibus est illud: Suscitabuntur mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt. Et in alio loco: Multi dormientium de terrae pulvere consurgent: alii in vitam, et alii in opprobrium et confusionem aeternam. Quaeritur itaque, quid sibi voluerit Dominus hoc praeferre testimonium, quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob; et quasi, hoc prolato, probaverit quod volebat, statim intulerit: Non est Deus mortuorum, sed viventium. Cuius rei turbae quoque circumstantes, mysterium cognoscentes, admiratae sunt de doctrina et responsis illius. Supra diximus Sadducaeos, nec angelum, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, animarum quoque interitum praedicasse. Hi quinque tantum libros Moysis recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. |
| 36 | Stultum ergo erat inde proferre testimonia, cuius auctoritatem non sequebantur. Porro ad aeternitatem animarum probandam de Moyse ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. statimque infert: Non est mortuorum Deus, sed viventium; ut cum probaverit animas permanere post mortem (neque enim poterat fieri, ut eorum esset Deus, qui nequaquam subsisterent), consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt. |
| 37 | Hunc locum plenius in extrema parte primae Epistolae ad Corinthios Paulus apostolus exsequitur. |
| 38 | Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum: et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua: hoc est maximum et primum mandatum. |
| 39 | Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Quod de Herode et Pontio Pilato legimus, in Domini nece eos fecisse concordiam, hoc etiam nunc de Pharisaeis cernimus et Sadducaeis, qui inter se contrarii sunt, sed ad tentandum Iesum pari mente consentiunt. |
| 40 | Qui ergo iam supra in ostensione denarii fuerant confutati, et adversae partis factionem viderant subrutam, debuerant exemplo moneri, ne ultra molirentur insidias: sed malevolentia et livor nutrit impudentiam. Interrogat unus ex legis doctoribus, non scire desiderans, sed tentans, an interrogatus nosset quod interrogabatur, quod sit maius mandatum: non de mandatis interrogans, sed quod sit primum magnumque mandatum; ut cum omnia quae Deus mandaverit magna sint: quidquid ille responderit, occasionem habeat calumniandi, aliud asserens magnum esse de pluribus. |
| 41 | Quicumque igitur novit et interrogat non voto discendi, sed studio cognoscendi, an noverit ille qui responsurus est, in similitudinem Pharisaeorum non quasi discipulus, sed quasi tentator accedit. |