| 12 | cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram |
| 13 | dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear |
| 14 | ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me |
| 15 | dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum |
| 16 | egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden |
| 17 | cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch |
| 18 | porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech |
| 19 | qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella |
| 20 | genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum |
| 21 | et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo |
| 22 | Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma |
| 23 | dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum |
| 24 | septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies |
| 25 | cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain |
| 26 | sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini |