8 | et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri |
9 | scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque |
10 | vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem |
11 | tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt |
12 | necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis |
13 | et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram |
14 | quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan |
15 | et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci |
16 | reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum |
17 | egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis |
18 | at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi |
19 | benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram |
20 | et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus |
21 | dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi |
22 | qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae |
23 | quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram |
24 | exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas |