Florus, Epitoma, 2
Edition: E. S. Forster,, 1929

XIX. Bellum Parthicum sub Ventidio.
1  Quamvis in Cassio et Bruto parte sustulisset, in Pompeio totum partium nomen abolevisset, nondum tamen ad pacis stabilitatem profecerat Caesar, cum scopulus et nodus et mora publicae securitatis superesset Antonius. Nec ille defuit vitiis quin periret, immo omnia expertus ambitu et luxuria primum hostem, deinde cives, tandem etiam terrore saeculum liberavit. 2  Parthi clade Crassiana altius animos erexerat civilesque populi Romani discordias laeti acceperant. Itaque ut prima adfulsit occasio, non dubitaverunt et erumpere, ultro quidem invitante Labieno, qui missus a Cassio Brutoque qui furor scelerum! sollicitaverat hostes in auxilium. Et illi Pacoro, duce, regio iuvene, dispulerant Antoniana praesidia; Saxa legatus ne veniret in potestatem a gladio impetravit. 3 Denique, ablata Syria, emanabat latius malus hostibus sub auxilii specie sib vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatos Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset. Viginti amplius milium fuit. 4 Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum. Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.