Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, saxaque cana salis niveo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere voces, aut densus stridor cum celso e vertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus. |
Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti nuntiat horribilis clamans instare procellas haud modicos tremulo fundens e guttere cantus. Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen et matutinis acredula vocibus instat, vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas, cum primum gelidos rores aurora remittit; fuscaque non numquam cursans per litora cornix demersit caput et fluctum cervice recepit. |
Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, cum clamore paratis inanis fundere voces absurdoque sono fontis et stagna cietis. |
Mollipedesque boves, spectantes lumina caeli, naribus umiferum duxere ex ae re sucum. |
lam vero semper viridis semperque gravata lentiscus, triplici solita grandescere fetu, ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi. |
Principio aetherio flammatus Iuppiter igni vertitur et totum conlustrat lumine mundum menteque divina caelum terrasque petessit, quae penitus sensus hominum vitasque retentat, aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. Et, si stellarum motus cursusque vagantis nosse velis, quae sint signorum in sede locatae, quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant, re vera certo lapsu spatioque feruntur, omnia iam cernes divina mente notata. |
18 Nam primum astrorum volucris te consule motus concursusque gravis stellarum ardore micantis tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis lustrasti et laeto mactasti laete Latinas, vidisti et claro tremulos ardore cometas, multaque misceri nocturna strage putasti, quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, cum claram speciem concreto lumine luna abdidit et subito stellanti nocte perempta est. Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli quae magnum ad columen flammato ardore volabat, praecipitis caeli partis obitusque petessens? aut cum terribili perculsus fulmine civis luce serenanti vitalia lumina liquit, aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? Iam vero variae nocturno tempore visae terribiles formae bellum motusque monebant, multaque per terras vates oracla furenti pectore fundebant tristis minitantia casus, |
19 atque ea, quae lapsu tandem cecidere, vetusto, haec fore perpetuis signis clarisque frequentans ipse deum genitor caelo terrisque canebat. |
XII Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, omnia fixa tuus glomerans determinat annus. Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petivit et Capitolinis iniecit sedibus ignis. Tum species ex aere vetus venerataque Nattae concidit, elapsaeque vetusto numine leges, et divom simulacra peremit fulminis ardor. |
20 Hic silvestris erat Romani nominis altrix Martia, quae parvos Mavortis semine natos uberibus gravidis vitali rore rigabat; quae tum cum pueris flammato fulminis ictu concidit atque avolsa pedum vestigia liquit. Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans voces tristificas chartis promebat Etruscis? Omnes civilem generosa stirpe profectam volvier ingentem cladem pestemque monebant; tum legum exitium constanti voce ferebant, templa deumque adeo fiammis urbemque iubebant eripere et stragem horribilem caedemque vereri; atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, ni prius excelsum ad columen formata decore sancta Iovis species claros spectaret in ortus: tum fore ut occultos populus sanctusque senatus cernere conatus posset, si solis ad ortum conversa inde patrum sedes populique videret. |
21 Haec tardata diu species multumque morata consule te tandem celsa est in sede locata atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, et clades patriae flamma ferroque parata vocibus Allobrogum patribus populoque patebat. |
XIII Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis qui populos urbisque modo ac virtute regebant, rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque praestitit et longe vicit sapientia cunctos, praecipue colucre vigeiiti numine divos. Haec adeo penitus cura videre sagaci, otia qui studiis laeti tenuere decoris, |
22 inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo fuderunt claras fecundi pectoris artis. E quibus ereptum primo iam a flore iuventae te patria in media virtutum mole locavit. Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans, quod patriae vacat, his studiis nobisque sacrasti." |
"Interea prope iam occidente sole inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror." |
"inter sese strepere aperteque artem obterere extispicum solvere imperat secundo rumore adversaque avi." |
"Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen, talia tum memorat lacrimans, exterrita somno. Eurydica prognata, pater quam noster amavit, vires vitaque corpus meum nunc deserit omne. Nam me visus homo pulcher per amoena salicta et ripas raptare locosque novos. Ita sola postilla, germana soror, errare videbar tardaque vestigare et quaerere te, neque posse corde capessere: semita nulla pedem stabilitat. |
41 Exim compellare pater me voce videtur his verbis: O gnata, tibi sunt ante gerendae aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet. Haec ecfatus pater, germana, repente recessit nec sese dedit in conspectum corde cupitus, quamquam multa manus ad caeli caerula templa tendebam lacrumans et blanda voce vocabam. Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit." |
"mater gravida parere se ardentem facem visa est in somnis Hecuba; quo facto pater rex ipse Priamus somnio, mentis metu perculsus, curis sumptus suspirantibus, exsacrificabat hostiis balantibus. Tum coniecturam postulat pacem petens, ut se edoceret obsecrans Apollinem quo sese vertant tantae sortes somnium. Ibi ex oraclo voce divina edidit Apollo: puerum, primus Priamo qui foret postilla natus, temperaret tollere: eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo." |
44 "Quoniam quieti corpus nocturno impetu dedi, sopore placans artus languidos, visust in somnis pastor ad me appellere pecus lanigerum eximia pulchritudine; duos consanguineos arietes inde eligi praeclarioremque alterum immolare me; deinde eius germanum cornibus conitier, in me arietare, eoque ictu me ad casum dari; exim prostratum terra, graviter saucium, resupinum in caelo contueri maxumum ac mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum radiatum solis liquier cursu novo." |
"Rex, quae in vita usurpant homines, cogitant curant vident, quaeque agunt vigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt, minus mirandum est; sed in re tanta haud temere visa se offerunt. Proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus, is sapientia munitum pectus egregium gerat teque regno expellat; nam id, quod de sole ostentum est tibi, populo commutationem rerum portendit fore perpropinquam. Haec bene verruncent populo! Nam quod ad dexteram cepit cursum ab laeva signum praepotens, pulcherrume auguratum est rem Romanam publicam summam fore." |
"Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit." |
"praesagibat animus frustra me ire, cum exirem domo." |
H, "Sed quid oculis rabere visa es derepente ardentibus? ubi illa paululo ante sapiens virginalis modestia?" C. "Mater, optumatum multo mulier melior mulierum, missa sum superstitiosis hariolationibus, meque Apollo fatis fandis dementem invitam ciet. Virgines vereor aequalis; patris mei meum factum pudet, optumi viri; mea mater, tui me miseret; mei piget. Optumam progeniem Priamo peperisti extra me: hoc dolet: men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi!" |
"Adest, adest fax obvoluta sanguine atque incendio. multos annos latuit; cives, ferte opem et restinguite!" |
"lamque mari magno classis cita texitur; exitium examen rapit; adveniet, fera velivolantibus navibus complebit manus litora." |
"flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris commota in tumulis Teucrum commemorans suum." |
"Ego providebo rem istam et albae virgines." |
"qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias" |
"Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles arboris e trunco, serpentis saucia morsu, subrigit ipsa, feris transfigens unguibus anguem semianimum et varia graviter cervice micantem. Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans iam satiata animos, iam duros ulta dolores abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus. Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem conspexit Marius, divini numinis augur, faustaque signa suae laudis reditusque notavit, partibus intonuit caeli pater ipse sinistris. Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen." |
"Curantes magna cum cura, tum cupientes regni dant operam simul auspicio augurioque. *In monte* Remus auspicio se devovet atque secundam solus avem servat; at Romulus pulcher in alto quaerit Aventino, servat genus altivolantum. Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent; omnibus cura viris uter esset induperator. Exspectant, veduti consul cum mittere signum volt, omnes avidi spectant ad carceris oras, 108 quam mox emittat pictis e faucibus currus: sic exspectabat populus atque ore timebat rebus, utri magni victoria sit data regni. Interea sol albus recessit in infera noctis. Exin candida se radiis dedit icta foras lux, et simul ex alto longe pulcherruma praepes laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol, cedunt ce caelo ter quattuor corpora sancta avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant. Conspicit inde sibi data Romulus esse priora, auspicio regni stabilita scamna solumque." |
"eheu videte! iudicavit inclitum iudicium inter deas tris aliquis, quo iudicio Lacedaemonia mulier, Furiarum una, adveniet." |
"versibus quos olim Fauni vatesque canebant." |
"nam isti qui linguam avium intellegunt plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo magis audiendum quam auscultandum censeo. |
"Quidquid est hoc, omnia animat, format, alit, auget creat, sepelit recipitque in sese omnia omniumque idemst pater, indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt." |
"superstitiosi vates impudentesque harioli aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam; quibus divitias pollicentur, ab iis dracumam ipsi petunt. De his divitiis sibi deducant dracumam, reddant cetera." |