CAPITVLA LIBRI VI.
1 I. De naturali bono hominum et ratione mentis atque iudicio, quibus genuino fauore scientiam Dei quasi arcem prospiciunt. de aduentu Saluatoris. de diis paganorum. de intelligentia noti et ignoti Dei. [OROS. 6,1,1] 2 II. De Mithridate rege Ponti atque Armeniae et de rege Ariobarzane et de prouinciis igne ferroque a Mithridate uastatis et de multimodis caedibus Romanorum ciuium, de Archelao quoque duce Mithridatis et de clade exercitus ipsius, quem Sylla consul usque ad internecionem paene deleuit. Mithridate uero Asiae principes occidere intendente Ephesii praesidio eius excluso portas obiecerunt. de Fimbria et Flacco et Iliensibus et urbe ipsorum, quam Fimbria deleuit sed Sylla statim reformauit, et reliqua. [OROS. 6,1,29] 3 III. Mithridates rex dum obsedit obsessus est. de nuntio Luculli, qui VII milia passuum nando transmeauit, et reliqua. Mithridates obsessus apud Cyzicum in magnam penuriam pestilentiamque exercitum suum coartauit; ibi plus quam XXX milia hominum amisit, ipse arrepta naui clara fugit cum paucis. Lucullus Marium uicit et XXX naues regias et complures onerarias aut demersit aut cepit. Marius hostilis animi poenas luit. item Lucullus Apamiam uastauit. Mithridates Byzantium remigans perdidit naues LXXX, ipse in myoparonem transiliens Sinopen peruenit. apud Romam Catilina incesti accusatus, quod cum uirgine Vestali Fabia commisit, Catuli gratia euasit. item Lucullus restincto incendio Sinopen adquisiuit, et cetera. de Lucullo qualiter cum Mithridate et Tigrane congressus XX milia cecidit, et reliqua. [OROS. 6,2,14] 4 IIII. Piratae multa scelera in mari committunt: quos Cn. Pompeius compressit. Pompeius successor Luculli nocte bellum commisit et de exercitu regio XL milia caesa uel capta sunt; Romani uulnerati mille, uix XL interfecti, rex solus equum manu trahens fugit. Castor Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis amicis regis arcem occupauit et quatuor filios Mithridatis ad Romana praesidia transmisit et Pharnaces filius Mithridatis exercitum aduersus patrem duxit. Mithridates sententiam de diis suis habuit et ad uxores et paelices ac filias suas descendens uenenum omnibus dedit. quod cum ipse omnium nouissimus hausisset nec propter remedia, quibus saepe uitalia sua obstruxerat, a ueneno posset interfici, Gallum quendam militem inuitauit eique iugulum praebuit, annos natus ipse Mithridates LXXII, et reliqua. [OROS. 6,4,1] 5 V. Hic consona fides huius historici cum libro de bello Iudaico, quem plerique Iosephi uocant. Pompeius Hierosolymam tertio mense expugnauit et ibi XIII milia Iudaeorum occidit; residui in fidem uenerunt; Hyrcanum sacerdotio restituit et Aristobulum captiuum Romam duxit. [OROS. 6,6,1] 6 VI. Gaio Caesari tres prouinciae in quinquennium dantur cum legionibus VII. - De altercatione Heluetiorum cum Germanis et aliarum gentium plurimarum. quos Caesar difficili bello bis uictos ad deditionem coegit, tamen ex his XLVII milia occidit, ceteros in terram propriam remisit. [OROS. 6,7,1] 7 VII. De Caesaris uictoria contra Ariouistum regem Germanorum et de testudine scutorum et ubi Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, contra Gaium Caesarem exarsit, quarum distributim copia haec fuisse refertur: CCLXXII milia armatorum electissima. quae Caesar usque ad internecionem paene deleuit, et reliqua. Crassus adolescens dum apud Andicauos hiemat, Veneti ceterique confines in arma coniurant, legatos Romanorum uinciunt. Caesar per Crassum de rebellione gentium certior factus naues longas in Ligero [sic] fluuio aedificari iussit, et reliqua. Aquitani clade permoti undique exercitum contrahunt et Cantabros in auxilium uocant et obsidionem Crasso parant et in castris suis Crasso obruente deleti sunt. nam ex Aquitanis et Cantabris XXXVIII milia caesa referuntur. [OROS. 6,7,6] 8 VIII. Caesar in Germaniam facto ponte transgreditur et iterum ipse Caesar in Britanniam pergit. Caesar a Britannis superatus est, secundo proelio et ipse uictor eos in fugam uertit et flumen Tamensi [sic] in Britannia uno loco tantum uadis transmeabile sudibus acutissimis praestruxit. firmissima ciuitas Trinobantum datis XL obsidibus Caesari sese dedidit; quod exemplum aliae urbes complures secutae in foedus Romanorum uenerunt. Caesar oppidum Cassouellauni graui pugna cepit. [OROS. 6,8,23] 9 VIIII. Caesar a Britannis in Galliam reuersus repentinis bellorum tumultibus conflictatus est. Ambiorix Sabinum legatum interfecit. idem ipse cum Cicerone contendit; ubi [uallum] dum instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram uix tribus horis uallum pedum X et fossam pedum XV in circuitu perfecerunt, praeterea CXX turres mirae altitudinis exstruxerunt. Caesar in Gallia multa milia hostium caede confecit. de Arduenna silua, quae totius Galliae maxima est. [OROS. 6,10,1] 10 X. De Vercingetorige, cuius consilio omnes Galli ciuitates suas incenderunt; ubi de XL milibus hominum uix LXXX per fugam lapsi ad proxima Gallorum castra uenerunt; ubi Vercingetorix congregatis omnibus, qui per fugam euaserant, dixit se auctorem libertatis defendendae fore, tantum Galli uoluntatem ex consilio regis assumerent, et postea ipsi Galli regem suum ueniam precantes uelut auctorem sceleris solum dediderunt et reliqua. agger ad fontem exstructus et turris pedum LX, cuius uertex locum fontis aequauit; tunc oppidani, uidentes se et pecora sua siti exanimari, cupas pice, sebo et scindulis repletas inmisso igne in prona praecipitant easque ipsi subsequuntur. ad incidendas praedicti fontis uenas cuniculos perfodiebant; tunc oppidani siccato fonte deditionem sui faciunt, sed iis, qui arma tulerant, Caesar manus sustulit. Caesar edomitis Gallis securus cum legionibus in Italiam rediit. [OROS. 6,11,1] 11 XI. Crassum, in consulatu collegam Pompeii, inexplebilis cupiditatis esse dicit et ubi Horodes rex Parthorum legatum ad eum mittit: a quo increpitus, cur centra foedus Luculli Euphraten transierit et ideo pro auro Parthico Serico ferro oneraretur, et reliqua. de Romani status mutatione, qui uelut forma Oceani maris, quae omni die dispar per VII dies attollitur incrementis, insequentibus totidem diebus naturali damno et defectu interiore subducitur. Lucullus Asiam, Pompeius Hispaniam, Caesar Galliam perdomuit, Romanumque imperium usque ad extremos propemodum terrae terminos propagatum est. [OROS. 6,13,1] 12 XII. Romanae urbis plurimam partem ignis inuasit. Caesar uictor rediens ex Gallia decerni sibi absenti alterum consulatum poposcit et contradictum est a Marcello consule adnitente Pompeio atque ipse Pompeius et omnis senatus Caesaris uiribus crescentibus in Graeciam transuecti sunt. Caesar Romam uenit negatamque sibi ex aerario pecuniam fractis foribus inuasit protulitque ex eo pondo IIII milia CXXXV, argenti pondo prope nongenta milia. inde digressus Ariminum ad legiones mox Alpis transuectus Massiliam uenit. inde ad Hispanias contendit. de Apolline dicit, quem ferunt poetae magno serpente interfecto, totius uaticinationis auctore, heredem et sedis et diuinationis et nominis extitisse et inter cetera spumantibus buccis rabidoque discursu omnis furiatorum ructat insania. de ciuili bello inter Pompeium et Caesarem. Pompeius LXXX et VIII cohortes triplici ordine locauit; peditum XL milia fuerunt, equites in sinistro cornu sescenti, in dextro quingenti, reges multi, senatores equitesque Romani plurimi absque magna copia armaturarum. Caesar similiter LXXX cohortes triplici ordine disposuit, cui fuerunt minus quam XXX milia peditum, equites mille, hic historiographus laudat concordiam, si teneatur. Pompeius in Aegypto occisus est. perlato ad Caesarem capite et anulo eius fleuit. [OROS. 6,14,5] 13 XIII. Achillas dux regius imbutus semel Pompeii sanguine Caesaris necem meditabatur et in ipso proelio regia classis forte subducta incendi iubetur; quae flamma dum [sic] partem urbis inuasisset, XL milia librorum proximis aedibus condita exussit. [OROS. 6,15,30] 14 XIIII. Caesarianorum militum multitudo magna perimitur et omnes interfectores Pompeii occiduntur. Caesar submersa, quam conscenderat, naui per CC passus una manu eleuata, quae chartas tenebat, ad nauem natando peruenit. post hoc cum rege adolescente proeliatus est - in quo bello XX milia hominum caeduntur, XII [milia] cum LXX longissimis nauibus delentur, D ex uictoribus perimuntur, rex ipse mersus necatusque est eiusque lorica aurea Alexandriam praemissa est - et Alexandrinos subdidit. [OROS. 6,15,33] 15 XV. Postea Caesar Romam uenit dictator consulque creatus in Africam transiit et pugnans cum Iuba et Scipione magnam hominum multitudinem interfecit, castra diripuit, LX elephantos cepit. Cato, Iuba, Petreius ipsi se suis gladiis ingulauerunt. Caesar Pompeii nepotes iussit occidi; inde urbem ingressus et inde in Hispanias profectus XVII. die Saguntum uenit, et reliqua. [OROS. 6,16,3 postea] 16 XVI. Caesar Romam rediens in curia occisus est et corpus eius raptum populi dolentes fragmentis tribunalium ac subselliorum cremabant, et reliqua. [OROS. 6,17,1] 17 XVII. Iulio Caesare interfecto Octauianus, qui postea Augustus est dictus, rerum summa potitus bella plurima gessit et Antonium uicit et fugauit. Caesar Antonium recepit in gratiam atque obsidem reconciliationis filiam eius matrimonio sortitus est. pugna non uirtute Antonii sed Caesaris felicitate confecta est, et reliqua. [OROS. 6,18,1] 18 XVIII. De Fuluia uxore Antonii, quae Caesarem contumeliis et insidiis petiit; a quo propulsata ad Antonium concessit in Graeciam. Sex. Pompeius oram Italiae uastauit, Sicilia praerepta Romam fame affecit, mox triumuiri cum eo pacem fecerunt, et reliqua. [OROS. 6,18,17] 19 XVIIII. De XLIIII legionibus, quae tunc sub imperio Caesaris erant. milites pro accipiendis agris tumultus excitauerunt sed Caesar XX milia exauctorauit militum, XX [milia] seruorum dominis restituit, VI [milia], quorum domini non extabant, in crucem egit. [OROS. 6,18,33] 20 XX. Vbi oleum e terra exundauit et largissimo riuo per totum diem fluxit. Antonius Artabanen regem Armeniae dolo cepit; quem argentea catena uinctum ad confessionem thesaurorum regiorum coegit et magnam uim auri argentique abstulit; qua elatus pecunia et bellum Caesaris contempsit et uxori suae, sorori Caesaris, repudium dedit et Cleopatram sibi ex Alexandria occurrere praecepit. et ubi dixit: remi salui sint; nam remiges non deerunt. de bello famoso, quod apud Actium fuit, et cetera. Antonius Caesare insequente sese ferro trans-uerberauit; Cleopatra se seruari ad triumphum intelligens in sinistro brachio uoluntarie tacta serpentis morsu interiit, et cetera. [OROS. 6,18,34 his] 21 XXI. De Augusto Caesare et de Epiphania, quod nos dicimus apparitionem. [OROS. 6,20,1]22 XXII. Caesar ex Apollonia rediens urbem ingreditur, hora circiter tertia circulus ad speciem caelestis arcua orbem solis ambiit. in diebus ipsis fons olei de taberna meritoria per totum diem fluxit. hic optima comparatio siue explanatio de ipso fonte olei. [OROS. 6,20,5] 23 XXIII. De Cantabris atque Asturibus, duabus fortissimis Hispaniae gentibus, quae Gallaeciae prouinciae portio sunt, Romano imperio rebellantibus; quas Caesar uel per se uel per legatos suos aut fame confecit aut caede deleuit uel armis subegit. Eous Indus et Scytha Boreus legatos ad Caesarem mittunt quem etiam apud Tarraconensem urbem inueniunt et ut Alexandro Magno gloriam dicunt. Pannonios nouo motu intumescentes Tiberius caede deleuit et Germanos bello arripuit; e quibus XL milia captiuorum abduxit. Caesar Augustus prae dolore amissi exercitus, qui superbia Quintilii est deletus, parieti caput collidens clamabat, et reliqua. [OROS. 6,21,1] 24 XXIIII. Caesar ab oriente usque in occidentem, a septentrione in meridiem cunctis gentibus una pace compositis Iani portas tertio clausit. Caesar Augustus leges plurimas statuit atque dominum se appellari uetuit et neque a filiis neque a nepotibus dominum se dici passus est, et reliqua. [OROS. 6,22,1] 25