DE ORATIONE.
|
1 | Oratio autem est vox significativa, cuius partium aliquid significativum est separatum, ut dictio, non ut affirmatio vel negatio. Dico autem, ut homo significat aliquid, sed non quoniam est aut non est, sed erit affirmatio vel negatio, si aliquid addatur, sed non una hominis syllaba, nec enim in hoc quidem quod est sorex, rex significat, sed vox est nunc sola. |
2 | In duplicibus vero significat quidem aliquid, sed non secundum se, quemadmodum dictum est. |
3 | Videtur Aristoteles illas quoque voces orationes putare, quaecunque vel ex nominibus vel ex verbis constent, non tantum quae integrum colligant intellectum, ut sunt Socrates et Plato, et ambulare et dicere; haec enim quanquam pleni intellectus non sint, verbis tamen et nominibus componuntur. Ait enim orationem esse vocem significativam, cuius partes significarent aliquid separatim, significarent, inquit, non consignificarent, ut in nomine et verbo. |
4 | Docet autem illa quoque res, eum etiam imperfectas, compositas tamen ex nominibus ac verbis voces, orationes dicere, quod ait cum de nomine loqueretur, in eo quod est equiferus nihil significare ferus, quemadmodum in oratione quae est equus ferus, namque equus ferus vox composita ex nominibus est, sed sententiam non habet plenam, et ille ait, quemadmodum in oratione quae est equus ferus. |
5 | Nam si secundum Aristotelem equus ferus est oratio, cur non aliae quoque quae nominibus verbisque constent, quanquam sint imperfectae sententiae, tamen orationes esse videantur, cum praesertim orationem ipse ita diffiniat: Oratio est vox significativa, cuius partium aliquid significativum est separatum. In his ergo vocibus quae verbis et nominibus componuntur, partes extra significant, et non consignificant. |
6 | Nam si nomen et verbum significativum est separatum, in his vero vocibus quae verbis et nominibus componuntur, partes extra significant, non consignificant, etiam voces imperfectae nominibus et verbis compositae orationes sunt. Nam si nomen omne et verbum significativum est, hae autem voces, id est orationes nominibus componuntur et verbis, dubium non est in his vocibus, quae ex nominibus et verbis coniunctae sunt, partes per se significare; quod si hoc est, et vox cuius partium aliquid separatum, etiam per se significat, licet sit imperfectae sententiae, tamen orationem esse manifestum est. |
7 | Sed quod addidit orationis partes significare, ut dictionem, non ut affirmationem vel negationem, Alexander ita dictum esse arbitratur. Sunt enim, inquit, aliae quidem simplices orationes, quae solis verbis et nominibus coniunguntur, aliae vero compositae quarum partes in unum corpus iunctae iam faciunt orationes, et simplices quidem orationes, partes habent eas ex quibus componuntur, verba et nomina, ut est: Socrates ambulat. |
8 | Compositae autem aliquoties quidem tantum orationes, aliquoties vero etiam affirmationes, ut cum dico Socrates ambulat, et Plato loquitur, utraeque sunt affirmationes, vel cum dico: Aio te Aeacida Romanos vincere posse, ex orationibus non ex affirmationibus componitur talis oratio. Prior autem simplicitas est, posterior vero compositio. |
9 | In quibus est autem prius vel posterius aliquid, illud sine dubio diffiniendum est priori loco, quod natura quoque praecedit. Ita ergo quoniam prior simplex oratio est, posterior vero composita, prius simplicem orationem diffinitione constituit dicens, cuius partes significant ut dictio, non ut affirmatio, dictionem simplicis nominis aut verbi nucupationem ponens. |
10 | In simplicibus enim orationibus huiusmodi partes sunt. In compositis vero aliquoties quidem orationes tantum, aliquoties vero affirmationes, ut supra monstravimus; addit quoque illud. Omnem, inquit, diffinitionem vel contractiorem esse diffinita specie, vel excedere non oportet: quod si Aristoteles ita constituisset diffinitionem, ut significare partes orationis diceret ut orationes, ac non ut dictiones, simplices orationes ab hac diffinitione secluderet. |
11 | Orationum namque simplicium partes, non ut orationes, sed ut simplicia verba nominaque significant. Nam si omnis oratio orationes habebit in partibus, rursus ipsae partes quae sunt orationes, aliis orationibus coniungerentur, et rursus partium partes, quae eaedem quoque orationes sunt, alias orationes habebunt in partibus. Ac si quis hoc intelligentia sumpserit, ad infinitum procedet, nec ulla erit prima oratio quae simplices habeat partes. |
12 | Neque enim fieri potest ut prima dicatur oratio quae alias orationes habet in partibus; partes enim priores sunt propria compositione; quod si in infinitum ducatur intelligentia, nulla prima oratio reperitur, et cum nulla sit oratio prima, nec ulla postrema est. Quocirca interempta prima atque postrema, omnis quoque interimitur, et nulla omnino erit oratio; quare non recta fuisset diffinitio, si ita dixisset: Oratio est vox significativa, cuius partes aliquid extra significant, ut orationes. |
13 | At vero, inquit Alexander, nec si quaedam orationes in partibus continent, idcirco iam necesse est ipsarum orationum partes affirmationes esse, ut cum dico: Desine meque tuis incendere teque querelis. Est ergo huius orationis pars una. Desine meque tuis incendere, teque querelis, alia. Neutra harum affirmatio est, quanquam videatur esse oratio. |
14 | Quocirca nec illa fuisset recta diffinitio, si ita dixisset. Oratio est vox significativa, cuius partes extra aliquid significant, ut affirmatio. Huiusmodi enim orationes cum sint eius partes ex orationibus iunctae, non tamen affirmationibus totum ipsius corpus orationis efficitur. Sed quoniam in omni oratione verba sunt et nomina, quae simplices sunt dictiones, non autem in omnibus orationibus, aut affirmationes aut orationes partes sunt, quod commune erat, id in diffinitione constituit, tanquam si ita diceret: Oratio est vox significativa secundum placitum, cuius partes aliquid extra significant, ex necessitate quidem ut dictio, non tamen semper, ut affirmatio, aut oratio. |
15 | Neque enim potest fieri, ut inveniatur oratio, cuius partes non ita aliquid extra significent ex necessitate, ut nomen aut verbum cum inveniri possit, ut ita extra significent orationis partes, ut tamen orationes aut affirmationes non sint. Quare si ita dixisset, Oratio est vox significativa, cuius partes aliquid extra significant, ut affirmatio, illas orationes hac diffinitione non circumscripsisset, quarum partes quidem orationes sunt, sed non affirmationes, ut ille versus est quem supra iam posui. |
16 | Sin vero sic dixisset: Oratio est vox significativa, cuius partes extra significant aliquid ut oratio, illas orationes in diffinitione reliquisset, quarum partes simplices sunt, ut est, Socrates ambulat. Sed cum dicit orationis partes ita significare ut dictiones, non omnino ut affirmationes, et simplices et compositas, hac diffinitione conclusit. |
17 | Simplices quidem idcirco quod quaelibet simplex parvissimaque oratio nomine et verbo coniungitur, quae sunt simplices dictiones. Compositas vero, quae cum habent orationes in partibus, partes ipsae habent simplices dictiones, quae ipsae simplices dictiones totius corporis partes sunt, ut cum dico, si dies est, lux est. Dies est, et lux est, partes sunt totius orationis. |
18 | Sed rursus harum partium partes sunt dies, et est, et rursus lux, et est, quae rursus totius orationis, per quam dico, si dies est, lux est, partes sunt; sed dies, et est, et rursus lux, et est, sunt simplices dictiones. Quocirca etiam compositarum orationum partes indubitanter, ita semper significant, ut dictiones non ut affirmationes, aut quaedam orationes. |
19 | Quare hanc diffinitionem Aristoteles recte constituit. Ad hanc ergo sententiam locum hunc Alexander expedit. Illud quoque addens saepe Aristotelem de affirmationibus dicere dictiones, quod distinguere volens, cum diceret ita significare partes orationis tanquam dictionem, ne forte dictionem hanc aliquis in affirmationem susciperet, addidit, ut dictio non ut affirmatio, tanquam si diceret: Duplex quidem est dictio, una simplex, alia vero affirmatio. |
20 | Sed ita partes orationis aliquid extra significant, ut ea dictio, quae est simplex, non ut ea quae est affirmatio, et huiuscemodi quodammodo intellectum tota Alexandri sententia tenet. Porphyrius quoque in eadem sententia est, sed in uno discrepat, cuius expositio talis est. Dictio, inquit, est simplex nomen, et simplex etiam verbum, et ex duobus compositum, ut cum dico Socrates, vel rursus ambulat, vel equiferus. |
21 | Procedit etiam nomen dictionis ad orationes quidem, sed simplicibus verbis et nominibus coniunctas, et cum dico Socrates et Plato, et si sit ex composito nomine, ut est equiferus et homo; hae orationes quanquam coniunctae sint atque imperfectae, tamen dictionis nomine nuncupantur, nec non etiam transit nomen hoc dictionis usque ad perfectas orationes, quas enuntiationis nuncupari posterius est dicendum. |
22 | Est autem enuntiatio simplex, ut si quis dicat, Socrates ambulat. Et haec dicitur affirmatio, huius negatio est, Socrates non ambulat. Simplices ergo enuntiationes sunt affirmationes vel negationes, quae singulis verbis ac nominibus componuntur. Itaque cum dico, si dies est, lux est, tota quidem huiusmodi oratio dictio esse non dicitur. |
23 | Composita namque coniunctaque est ex orationibus, quae sunt dies est, et lux est. Hae autem sunt affirmationes, et dicuntur dictiones. Ipsae vero affirmationes quae dictiones sunt habent rursus alias dictiones simplices, ut est dies, et est, et rursus lux, et est. Ergo cum dico, Socrates ambulat, haec oratio partes habet dictiones, nomen scilicet et verbum, quae dictiones quidem sunt, non tamen affirmationes. |
24 | Sin vero dicam, Socrates in lycaeo cum Platone et caeteris discipulis disputavit, haec pars orationis quae est, Socrates in lycaeo ipsa quoque est dictio, sed non ut simplex nomen vel verbum, quae dictiones quidem sunt, non tamen affirmationes, neque ut affirmatio, sed tantum ut imperfecta oratio quae verbis tamen nominibusque composita est; quod si sic dicam, si homo est, animal est, haec rursus oratio habet dictiones in partibus, sed neque ut simplices dictiones, neque ut imperfectas orationes, sed ut perfectas, simplicesque affirmationes, et una est affirmatio animal est, alia vero homo est. |
25 | Tota vero ipsa oratio dictio non est: quod si dicam, si animal non est, homo non est, rursus haec oratio ex duabus simplicibus dictionibus negativis videtur esse composita, quae nihilominus tota dictio non est. Ita ergo dictio inchoans a simplicibus nominibus atque verbis usque ad orationes, quamvis ad imperfectas provehitur, nec in his tantummodo consistit, sed ultra etiam ad simplices affirmationes negationesque transit, et in eo progressionis terminum facit. |
26 | Ergo quoniam non omnis oratio partes habet affirmationes et negationes, quae sunt simplicium dictionum perfectae enuntiationes, quoniamque non omnis oratio imperfectas orationes habet in partibus, omnis tamen oratio simplices dictiones retinet, quippe cum omnis oratio ex verbis nominibusque iungatur hoc ait, orationis partes significare semper quidem ut dictiones, non tamen semper ut affirmationes, consentiente Alexandro, cuius expositionem supra iam docui, atque ita diligentior lector differentias eorum recte perspiciat, et consentientes quidem communicet intellectus. |
27 | Hoc loco Aspasius inconvenienter interstrepit, ait enim Aristotelem non in omnes orationes diffinitionem constituere voluisse, sed tantum in simplices, quae ex duobus constant, verbo scilicet et nomine; sed ille perfalsus est. Neque enim si simplex oratio, simplicibus verbis nominibusque consistit, idcirco non composita quoque oratio verba et nomina similiter in partibus habet. |
28 | Quod si hoc commune est simplicibus orationibus atque compositis, ut habeant in partibus quidem dictiones simplices, non etiam affirmationes, cum etiam orationes quae affirmationes habent, habeant in partibus simplices dictiones, cur hanc quaestionem in Aristotelem iaciat, ratione relinquitur. Syrianus vero, qui Philoxenus cognominatur, non putat orationes esse quarum intellectus sit imperfectus, atque ideo nec eas aliquas habere partes. |
29 | Nam cum dicit Plato in Academia disputans, haec quoniam perfecta non est, partes, inquit, non habet, arbitrans omne quod imperfectum est nullis partibus contineri, atque ideo, cum dicit Aristoteles, oratio est vox significativa, cuius partes aliquid extra significant, illam orationem constitui putat, quae perfectum retinet sensum, ipsius enim partes esse verba et nomina. |
30 | Sed hoc ridiculum est. Neque enim aliquid compositum fieri potest, nisi propriis partibus. Quod si quaelibet res ut componatur habeat decem partes, eas tamen sigillatim apponi necesse sit, antequam ad decimam veniamus partem, nihilo tamen minus erunt partes quas sibimet ad componendam totius corporis summam sigillatim superponimus, etiam si ad illud quod componendum fuit minime perventum est. |
31 | Quocirca si antequam perveniatur ad decimam partem prioris effecti compositique partes sunt, nulla ratio est imperfectae rei partes dici non posse. Neque enim dicitur totius compositi partes esse, quae sint imperfecti, ut si sit integrum nomen, habeat partes quatuor, id est syllabas, ut Mezentius, si unam syllabam demam, dicamque mezenti, vel si unam rursus duasque ponam, ut sunt mezen, huius tamen utraque syllaba me scilicet et zen partes sunt, et cum sit compositio ipsa sensu vacua, ac sit imperfecta, tamen partibus continetur. |
32 | Syrianus igitur minime audiendus est. Sed Porphyrius potius, qui ita Aristotelis mentem sententiamque persequitur, ut eius diffinitionem, quae vera est, labare et in aliquibus aliis discrepare non faciat. De his quidem hactenus. Porphyrius autem ita dicit: Volens, inquit, Aristoteles ostendere non omnem orationem, aut simplices tantum habere partes, aut compositas, a simplicibus sumpsit exemplum, ut diceret significare partes orationis, ut dictionem non ut affirmationem, ut cum est oratio. |
33 | Plato disputat, dictiones quidem sunt, sed non ut affirmationes. Si vero sic esset oratio, Si Plato disputat verum dicit, Plato disputat et verum dicit, cum sint dictiones, non sunt tantum ut simplices, sed etiam ut affirmationes. Neque enim simplex dictio affirmatio est aut negatio, sed tunc fit cum additur aliquid, quod aut affirmationis vim teneat aut negationis, atque hoc est quod ait: Dico autem ut homo significat aliquid, sed non quoniam est, aut non est, sed erit affirmatio vel negatio, si quid addatur. |
34 | Huiusmodi hoc est, tanquam si diceret, nomen quidem simplex affirmationem aut negationem non facit, nisi aut est verbum addatur, quae est affirmatio, aut non est, quae est negatio. Quod autem additur, sed non una hominis syllaba, nec in eo quod est sorex, rex significat, sed vox est nunc sola. In duplicibus vero significat quidem, sed nihil secundum se, quemadmodum dictum est. |
35 | Huius loci duplex est expositio. Quod enim dixerat prius, sed erit affirmatio vel negatio si quid addatur ei dictioni, quam supra simplicem esse proposuit, cum de significativa orationis parte loqueretur, nunc id adimplet et explicat dicens: Non si quidlibet addatur simplici dictioni, statim fieri affirmationem vel negationem, nec vero orationem, neque enim si quid non per se significativum dictioni simplici copuletur, idcirco iam vel oratio, vel affirmatio vel etiam negatio procreabitur, neque enim si una syllaba hominis quae significativa per se non est, copuletur eidem ipsi dictioni, iam ulla inde procreatur oratio. |
36 | Quod si oratio non sit, nec propositio est, hae enim orationes quaedam sunt, ut si quis ex eo quod est homo tollat unam syllabam, eamque toti dictioni simplici aptet, dicatque homo, vel alio quolibet modo decidens, partem toti corpori dictionis adiiciens non faciet orationem. Quod si hoc est, nec affirmationem nec negationem, quaedam sunt orationes. |
37 | Ita ergo accipiendum est, tanquam si hoc modo dixisset, dico autem ut homo significat aliquid, sed non quoniam est aut non est; sed erit affirmatio, vel negatio si quid addatur, sed non ut una hominis syllaba addatur, nec cuilibet alterius dictionis, si quid non per se significat, ut in eo quod est sorex rex non significat, sed vox est nunc sola. |
38 | Atque ideo si quis velut partem tollat, id quod est rex, apponatque ei quod est sorex, dicatque sorex rex, ut rex tanquam pars sit eius quod est sorex, oratio nulla est, atque ideo neque affirmatio neque negatio. Haec enim ex vocibus per se significativis constant. Rex vero in eo quod est sorex, quoniam pars est nominis, nihil ipsa significat. |
39 | Vel certe erit melior intellectus si hoc quod ait, sed non una hominis syllaba, non aptemus ad orationis perfectionem, sed potius ad dictionis significationem, ut quoniam dixit superius, orationis partes significare ita, ut dictionem non ut affirmationem, quae esset dictio manifeste monstret. Dictiones namque constituit vocem per se significantem; ergo cum dicit, sed non una hominis syllaba, tale est ac si diceret: Significat quidem pars orationis ut dictio. |
40 | Sed hae ipsae dictiones perfectae nomina sunt et verba, non partes nominum verborumque. In eo enim quod est equiferus currit, equiferus quidem dictio est totius orationis, significat enim ut pars orationis, sed ferus consignificat ut pars nominis, atque ideo ferus dictio non est. Quocirca si quae aliae syllabae in parte orationis sunt, id est in nomine vel verbo, nihil per se significant, quanquam sint in parte nominis, quod nomen pars orationis est, nihil tamen ipsum significat in tota oratione, quare nec dictio erit. |
41 | Audiendum ergo est ita, tanquam si sic diceret: Oratio autem est vox significativa, cuius partium aliquid significativum est separatum, ut dictio, non ut affirmatio; dico autem ut homo significat aliquid, et est quaedam dictio simplex. Nam neque oratio est, quoniam simplex est, nec affirmatio neque negatio, quoniam non significat aut esse aut non esse. |
42 | Sed erit tunc affirmatio, quando aliquid additur, quod affirmationem negationemve constituat. Sed quod ad dictionem esse id quod dicimus homo. Idcirco dictio est, quoniam per se significat. Syllaba vero eius nominis quod est homo, quoniam nihil designat, non est dictio. Hoc est enim, sed non una hominis syllaba, vel si videatur quidem significare, pars tamen sit nominis, et consignificet in nomine, in tota oratione nihil significet. |
43 | Neque enim est pars orationis. Quod per hoc dixit quod ait, nec in eo quod est sorex rex significat, sed vox est nunc sola nihil significans, unde probatur huiusmodi particulas non esse dictiones. Vox enim sola non est dictio, sed vox per se significans. Si quae sunt, inquit, nomina, quae sint composita ex aliis, ut est equiferus, emittunt quidem quamdam imaginem significandi, sed per se nihil significant, consignificant autem. |
44 | In simplicibus vero nominibus nec imaginatio ulla significandi est, ut in eo quod est Cicero, partes eius cum simplices sono, tum etiam intellectu praeter cuiuslibet imaginationis similitudinem significationemve sunt. In duplicibus vero vult quod est pars significare, sed nullius separatim significatio est. Idcirco quoniam solum consignificat id quod totum compositi nominis corpus designat, ipsum vero separatum (ut saepius dictum est) nihil extra significat. |
46 | Est autem oratio omnis quidem significativa non sicut instrumentum, sed (quemadmodum dictum est) secundum placitum. |
47 | Secundum placitum esse orationes illa res approbat, quod earum partes sunt ad placitum, id est nomen et verbum. Quod si omne compositum ab his ex quibus est compositum, sumit naturam, vox quae positione constitutis vocibus iungitur, ipsa quoque secundum placitum positionemque formatur. Quare manifestum est orationem secundum placitum esse. Plato vero in eo libro qui inscribitur Cratylus, aliter esse constituit, eamque dicit supellectilem quamdam atque instrumentum esse significandi res eas quae naturaliter intellectibus concipiuntur, earumque intellectum vocabulis discernendi. |
48 | Quod si omne instrumentum naturalium rerum secundum naturam est, ut videndi oculus, nomina quoque secundum naturam esse arbitratur. Sed hoc Aristoteles negat, et Alexander multis in eo nititur argumentis, monstrans orationem non esse instrumentum naturale. Aristoteles vero ita utitur dicens: Est autem oratio omnis quidem significativa, non sicut instrumentum, tanquam si diceret: Est quidem omnis oratio significativa, non tamen naturaliter, instrumentum enim hoc demonstrat, tanquam si diceret naturaliter significare. Quod qui instrumentum orationem esse negant, non eam naturaliter significare dicunt, sed ad placitum. Naturalium enim rerum naturalia sunt instrumenta. Idcirco autem instrumentum pro natura posuit, quod (ut dictum est) Plato omnium artium instrumenta, secundum naturam ipsarum artium consistere proponebat. |
49 | Et Alexander quidem non esse instrumentum orationem sic ingreditur approbare. Omnis, inquit, naturalium actuum supellex, ipsa quoque naturalis est, ut in sensu quoniam natura datur, eius quoque supellex est naturalis, ut oculus. Eodem quoque modo auditus cum naturalis sit, aures nobis quae sunt audiendi instrumenta, naturaliter esse datas cognoscimus. |
50 | Quare quoniam oratio ad placitum non naturaliter est, partes enim manifestum est orationis ad placitum positas, quae sunt scilicet nomina et verba, sicut monstrat apud omnes gentes diversitas vocabulorum, quoniam ergo per haec secundum placitum omnis oratio esse monstratur, quod autem secundum placitum est, non est secundum naturam, non est ergo oratio supellex. |
51 | Significandi enim ratio atque potestas naturaliter non est. Quod si oratio naturaliter non est, non est supellex. His aliisque similibus rationibus monstrat non esse supellectilem orationem. Quocirca dicendum nobis est, naturaliter quidem esse voces potestatesque naturaliter vocabula rebus imprimendi, non tamen naturaliter significativas, sed positione. |
52 | Sicut ergo naturaliter singularium artium sumus susceptibiles, sed eas non naturaliter habemus, sed doctrina concipimus, ita vox quidem naturaliter est, sed per vocem significatio non naturaliter. Neque enim vox sola nomen est, aut verbum, sed vox quaedam addita significatione, et sicut naturaliter est moveri, saltare vero cuiusdam iam artificii et positionis, et quemadmodum aes quidem naturaliter est, statua vero positione vel arte. Ita quoque possibilitas ipsa significandi, et vox naturalis est. |
53 | Significatio vero per vocem positionis est, non naturae. Hactenus quidem de communi oratione locutus est, nunc autem transit ad species eius. Ait enim: |
54 | Enuntiativa vero non omnis, sed illa in qua verum vel falsum est, non autem in omnibus inest, ut deprecativa, oratio quidem est, sed neque vera neque falsa. Caeterae igitur relinquantur, rhetoricae enim vel poeticae convenientior est consideratio, enuntiativa vero praesentis est speculationis. |
55 | Species quidem orationis multae sunt, sed eas varie partiuntur, at vero Peripatetici quinque partibus omnes species orationis ac membra distribuunt. Orationis autem species dicimus perfectae, non eius quae est imperfecta. Perfectas autem voco eas quae complent expediuntque sententiam. Et sit nobis hoc modo divisio. |
56 | Sit genus oratio, orationis aliud est imperfectum, quod sententiam non expedit, ut si dicam Plato in lycaeo, aliud vero perfectum. Perfectae autem orationis alia est deprecativa, ut, Adsit laetitiae Bacchus dator; alia imperativa, ut, Accipe daque fidem; alia interrogativa, ut, Quo te, Moeri, pedes? an quo via ducit in urbem? |
57 | alia vocativa, ut, O qui rex hominumque deumque aeternis regis imperiis; alia enuntiativa, ut, Dies est, dies non est. In hac sola quae est enuntiativa, veri falsive natura perspicitur. In caeteris enim neque veritas, neque falsitas invenitur, et multi quidem plures species esse dicunt perfectae orationis, alii autem innumeras eorum differentias produnt, sed nihil ad nos. |
58 | Cunctae enim species orationis, aut oratoribus accommodatae sunt, aut poetis, sola enuntiativa philosophis. Ergo hoc dicit: Non omnis oratio enuntiativa est. Sunt enim plurimae quae enuntiativae non sunt, ut hae quas supra posui. Haec autem sola est in qua verum falsumve inveniri queat. Quocirca quoniam istam in qua veritas vel falsitas invenitur, dialectici philosophique est quaerere, caeterae autem oratoribus atque poetis accommodatae sunt, iure de hac sola tractabitur, id est de enuntiativa oratione. |
59 | Hucusque ergo de partibus interpretationis et de communi oratione locutus est. Nunc autem astringit modum disputationis in speciem, et de una specie orationis tractat, deque una interpretatione quae est enuntiativa. Species namque est enuntiatio interpretationis, negatio vero et affirmatio enuntiationis. Quare de enuntiativa oratione considerandi, hinc cum ipso Aristotele commodissimum sumamus initium. |
61 | Est autem una prima oratio enuntiativa, affirmatio, deinde negatio, aliae vero omnes coniunctione unae. Necesse est autem omnem orationem enuntiativam ex verbo esse, vel casu verbi; etenim hominis ratio, si non est, aut fuit, aut erit, aut aliquid huiusmodi addatur, nondum est oratio enuntiativa. Quare autem unum quiddam est, et non multa animal gressibile bipes. |
62 | Neque enim eo quod propinque dicuntur unum erit. Est autem alterius hoc tractare negotii. |
63 | Una oratio duplici modo tractatur, vel cum per se una est, vel cum per aliquam coniunctionem iungitur. Vel certe ita dicendum est. Aliae orationes naturaliter unae sunt, aliae vero positione. Et naturaliter unae quidem sunt orationes quae non dissolvuntur in alias orationes, ut est, sol oritur. Quae autem positione sunt unae in alias orationes dissolvuntur, ut est, si homo est animal est; haec enim in orationes alias separatur, et quemadmodum lignum vel lapis sigillatim in propria natura consistunt et sunt una, ex his autem facta navis vel domus quae cum pluribus quidem constent, unae tamen arte sunt, non natura. |
64 | Ita quoque in orationibus simplices eas et per se naturaliter unas orationes dicimus, quae verbo tantum et nomine coniunguntur. Compositas autem quae in alias (ut dictum est) orationes dividuntur. Multas enim orationes in huiusmodi orationibus coniunctio iungit, ut si dicam Plato est et Socrates est, haec coniunctio et utrasque coniunxit, atque ideo una videtur positione, quae naturaliter et per se una non fuerat, naturaliter autem unius orationis duae partes sunt affirmatio et negatio; sed quoniam non ita dixit, est autem una oratio enuntiativa, affirmatio vel negatio, deinde est una coniunctione. Sed ait: Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, huiusmodi oritur quaestio. Utrum id quod ait prima ad affirmationem referatur, ut sit posterior negatio, an id quod ait prima ad simplicem retulerint orationem, ut secunda sit, quae ex orationibus iungitur, quam dubietatem ipse dissolvit. Sic enim inquit: Est autem una prima oratio enuntiativa, affirmatio, et ut quam secundam diceret demonstraret, ait, deinde negatio, ut primam affirmationem poneret, secundam negationem. |
65 | Quod si ita dixisset, est autem una prima enuntiativa oratio affirmatio vel negatio, deinde coniunctione una, ita oporteret intelligi tanquam si diceret, illam esse primam orationem quae simplex esset, cuius partes affirmatio essent atque negatio; secundam vero illam quae coniunctione quadam una fieret, cum ex orationibus iungeretur. |
66 | Sed quoniam id quod ait prima ad affirmationem iunxit dicens, est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, ad negationem vero, deinde subiunxit dicens, deinde negatio. Dicendum est primam eum orationem esse arbitrari affirmationem; secundam vero negationem, cui deinde continenter apposuit. |
67 | Sed rursus incurrimus Alexandri quaestionem. Per hoc enim negat affirmationem negationemque sub uno genere poni oportere, id est sub enuntiatione, quod in iis quae priora vel posteriora sunt, commune genus non potest inveniri. Sed hoc supra iam dictum est, nam oportere omnia quaecunque quolibet modo priora vel posteriora sunt a genere communi secernere. |
68 | Alioqui sic primae et secundae substantiae sub uno genere substantiae non ponentur. Sic etiam simplices et compositae orationes, quarum simplices propositiones primae sunt, posteriores compositae, uno genere non continebuntur. Sed illa sola putanda sunt sub eodem genere poni non posse, quae ad substantiam priora vel posteriora esse cognoscimus. |
69 | Quae vero ad suum esse aequalia sunt, nihil prohibet sub eodem genere utraque constitui. Ergo quoniam affirmationi et negationi hoc est esse, quod in his veritas et falsitas reperitur, haec autem est enuntiatio in qua scilicet veritatis et falsitatis constituta sit ratio, quoniam ad id quod veri falsive significativae sunt, neque affirmatio prior, neque negatio posterior est. |
70 | Nullus dubitat eo quod aequaliter participant affirmatio et negatio, eidem generi posse supponi; sed affirmatio et negatio aequaliter participant enuntiatione, siquidem enuntiatio veri falsique utitur significatione, et affirmatio et negatio veritatem atque mendacium aequaliter monstrant; enuntiatio igitur affirmationis et negationis genus esse ponenda est. |
71 | Quod ergo ait: Est autem una prima oratio enuntiativa, affirmatio, deinde negatio, aliae vero coniunctione unae, ita intelligendum est, quod affirmationem primam, secundam vero negationem, cui addidit deinde, in prolatione posuerit. Prior enim est affirmatio, posterior negatio in prolatione duntaxat, non secundum veri falsique designationem. |
72 | Quocirca nihil prohibet et priorem putari affirmationem negatione, et tamen utrasque sub uno genere, id est enuntiatione constitui. Sed quod secutus est: Necesse est autem omnem orationem enuntiativam ex verbo esse vel casu, huiusmodi est volens Aristoteles distribuere dictionem affirmationem, negationem, enuntiationem, contradictionem, sensum confusa brevitate permiscuit, et nebulis obscuritatis implicuit, oportuit namque prius quid esset dictio, post autem quid affirmatio, et negatio, et rursus quid esset enuntiatio, et contradictio constituere. Sed hoc interim praetermittit, nunc vero quemadmodum constituatur enuntiatio docet dicens: Quod omnis enuntiatio constet verbo, quoniam simplex dictio est nomen aut verbum. |
73 | Omnis enuntiatio simplex huiusmodi est, ut semper quidem vel verbum vel aliud aliquid quod idem valeat, tanquam si diceretur, verbum vel casum verbi in praedicatione retineat, sed non semper subiectus terminus fit ex nomine, semper tamen praedicatus ex verbo: sit enim huiusmodi propositio, quae est, sol oritur; in hac ergo propositione quod dico, sol oritur, subiectum est sol, quod vero dico, oritur, praedicatum. |
74 | Et utrasque has dictiones terminos voco, sed quodcunque prius dicitur, in simplici enuntiatione, illud subiectum est, ut in hac sol, quod vero posterius, illud praedicatum, ut in eadem, oritur. Ergo necesse est omnem enuntiativam orationem si simplex sit, verbum in praedicatione retinere, ut in eadem ipsa, cum dico, sol oritur, oritur verbum est, vel quod idem valeat, ut est, Socrates non ambulat; non ambulat enim infinitum verbum est, et verbum quidem non est, sed eamdem vim retinet quam verbum. |
75 | Casus etiam verbi ponitur saepe, ut Socrates fuit; subiectus vero terminus non semper consistit in nomine, potest enim infinitum nomen habere, ut cum dico, non homo ambulat, potest et verbum, ut cum dico, ambulare, moveri est; ergo (ut arbitror) plene monstratum est non semper subiectum nomen esse, sed semper praedicatum in solo verbo consistere. |
76 | Approbans ergo verba semper in praedicationibus poni, hoc addidit, nisi enim aut est, aut fuit, aut aliquid huiusmodi sit additum, aut quod idem valeat apponatur, enuntiatio non fit, cum enim dico, homo est, est verbum in praedicatione proposui. Sin vero dixero, homo vivit, idem valet tanquam si dicam homo vivus est. Ergo non posse sine verbo affirmationem negationemve constitui, docuit per id quod ait, etenim hominis ratio si non aut est, aut erit, aut fuit, aut aliquid huiusmodi addatur, nondum est oratio enuntiativa. Hoc enim dicere videtur: Diffinitio hominis est, verbi gratia, animal gressibile bipes, et haec ratio est humanae substantiae, ergo haec ratio nisi ei est, aut erit, aut fuit, aut quodlibet verbum (sicut supra dictum est) apponatur, enuntiatio non fit, neque enim verum neque falsum est. |
77 | Si enim dicam tantum animal gressibile bipes, nulla me veritis mendaciumve consequitur. Sin autem dixero animal gressibile bipes est, vel non est, affirmatio mox negatioque conficitur, quas enuntiationes esse quis dubitet? Sed cum de simplicibus enuntiationibus loqueretur, ait, hominis rationem, id est diffinitionem non esse enuntiationem, nisi ei, aut est, aut erit, aut huiusmodi aliquid apponatur, approbans scilicet unam esse, et non multiplicem orationem diffinitionis humanae, cui si est, aut erit, aut fuit adderetur, enuntiationem simplicem faceret. |
78 | Cur vero una sit talis oratio causa quaeritur, neque enim ex solis duobus terminis constat, id quod dicimus animal gressibile bipes, et quae nominat, plura sunt, quare ipse sibi institit, et de sua propositione rationem quaesivit quam nunc dicere supersedit; ait enim: Quare autem unum quiddam est et non multa, animal gressibile bipes, neque enim in eo quod dicuntur propinque, unum erit. Est autem alterius hoc tractare negotii. Hoc scilicet quaerens tanquam si ita ipse ex persona sua diceret, de simplicibus enuntiationibus omnibus ipse loquebar, deque his proposui eas praeter verbum esse non posse, et ad hanc rem probandam exemplum sumpsi diffinitionem hominis, cui nisi est, aut erit, aut fuit apponetur, enuntiationem non fieri dixi, quasi una et non multiplex esset oratio, ea per quam dicitur animal gressibile bipes, de qua fieri possit simplex enuntiatio. |
79 | Cur autem esset una oratio, animal gressibile bipes, alterius, inquit, est hoc tractare negotii, cum de rebus, non de propositionibus inspiciendum est. Nam non idcirco una oratio est, quia continue dicitur, et coniuncte sibimet, animal gressibile bipes; hoc enim si ita esset, possemus et hanc orationem quae tam multa significat, unam dicere, si continue proferatur, ut est Socrates philosophus simus, calvus, senex. |
80 | Ergo quemadmodum huiusmodi oratio sit multiplex, et non una, posterius dicemus; ergo nunc manifestum sit hanc orationem quae dicit Socrates philosophus simus, calvus, senex, non esse unam, sed multiplicem. Si ergo propinquitas proferendi ipsa continuatione unam faceret orationem, posset haec quoque una esse oratio, quae manifeste non una esse docebitur. Quare non idcirco erit una oratio ea quae dicit, animal gressibile bipes, quod continue et propinque profertur. |
81 | Quae autem causa sit ut una sit, ipse dicere distulit, sed in libris eius operis quod Μετὰ τὰ φυσικὰ inscribitur, expedivit. Theophrastus autem de affirmatione et negatione sic docuit, diffinitionem unam semper esse orationem, eamque oportere continuatim proferri; illa enim una oratio esse dicitur, quae unius substantiae designativa est. |
82 | Diffinitio autem, ut verbi gratia hominis, animal gressibile bipes, una est oratio per hoc, quoniam unum subiectum, id est hominem monstrat. Si ergo continue proferatur, et non divise, una est oratio, et quia continue dicitur, et quia unius rei substantiam monstrat. Sin vero quis dividat, et orationem unam rem significantem proferendi intermissione distribuat, multiplex fit oratio, ut si dicat animal, gressibile bipes, unam rem mihi tota monstrat oratio, et continue dicta est. |
83 | Sin vero dicat animal et rursus gressibile, et sub intermissione repetat bipes, multiplex erit distributa intermissione oratio. Est rursus adversum id quaestio, et quis hoc non iure culpet, posse eam quae una est orationem intermissione proferendi fieri multiplicem, cum continuatio proferendi non faceret unam, quae esset multiplex per naturam. |
84 | Sicut enim in illis quae multiplices sunt naturaliter, non potest continuatio proferendi, unam facere orationem, sic quoque non debet quae est una naturaliter oratio, idcirco quod de uno subiecto dicatur, fieri multiplex per intermissionem. Sed hoc ita solvitur. Nam cum animal dicimus, et sub intermissione rursus gressibile, eodemque modo iterum bipes, non haec ita dicimus, tanquam si in unum cuncta coniuncta sint. |
85 | Quocirca quoniam est quidem animal, rursus gressibile est, rursus bipes, quoniam plura sunt, et pluraliter dicta, id est distributa, non videntur ad unum subiectum distributa posse praedicari, sicut cum dico Socrates, philosophus, simus, calvus, senex, haec omnia non est simplex oratio, nec si continue proferatur, quod ad unam substantiam non tendunt, accidentia enim sunt, et extrinsecus veniunt. |
86 | Probatur autem neque eas orationes, quae per divisionem dicuntur, neque eas quae non ad unam substantiam tendunt, unas esse, hoc modo: Si dicat quis animal, et rursus gressibile, et iterum bipes, non unum est animal, nec unum gressibile, nec unum bipes. Sin vero dixero, animal gressibile bipes continue, et propinque, unum est, quod tria ista iuncta significant, id est homo. |
87 | Convertamus nunc animum ad eas quae plura quidem significant, sed continue proferuntur, ut cum dico Socrates philosophus calvus senex, videtur quasi quaedam Socratis esse diffinitio, philosophus calvus senex, sed non necesse est, si huiusmodi ratio Socratis fuit, omnem quicunque philosophus est senex calvus, etiam Socratem esse. In multis ergo continuatio ista valet accidere. |
88 | Quocirca non unum significat, quanquam continue proferatur. Ergo si ex omnibus unum quidem significetur, et continue proferatur, una est oratio, ut partes quaedam rei definitae sint ea quae in diffinitione ponuntur, non accidentia. Et proficit quidem aliquid continua prolatio ad perficiendam unam orationem, sed ipsa sola non sufficit, nisi unum quodque subiectum sit; atque ideo dixit Aristoteles, animal gressibile bipes, non idcirco esse unam orationem, quod propinque dicatur, nam neque sufficit ad constituendam unam orationem propinquitas proferendi, nihilque prohiberet quae naturaliter essent multiplices, eas continue et propinque prolatas unas videri, sed huiusmodi rei rationem Aristoteles ponere distulit. |
89 | Sensus ergo huiusmodi est: Necesse est, inquit, omnem enuntiativam orationem ex verbo esse vel casu. Etenim hominis ratio, quae et ipsa quoque oratio est, si non est, aut erit, aut fuit, aut aliquid huiusmodi illi addatur, nondum est enuntiatio, hoc vero in solis simplicibus enuntiationibus evenit. |
90 | In his autem quae coniunctione unae sunt (ut supra iam ait) non omnino est. Cum enim dico, dies est, vis tota in verbo est. Si autem cum coniunctione proferam, si dies est, lux est, tota vis in coniunctione consistit. Veritatis enim aut falsitatis rationem sola coniunctio tenet, quae conditionem proponit, cum dicit, si dies est, lux est, si enim illud est, illud evenit. |
91 | Igitur in coniunctione omnis vis huiusmodi propositionis est, omnis autem simplex propositio totam vim in verbo habet positam. Et quemadmodum in his quae hypotheticae vel conditionales dicuntur, coniunctiones vim propositionis tenent, sic in simplicibus propositionibus praedicatio vim obtinet, unde et Graece quoque tales propositiones κατηγορικαί, id est praedicativae, dicuntur, scilicet quae sunt simplices, quod in his totam propositionem obtineat praedicatio, atque ideo Aristoteles ait, ex verbo vel casu fieri simplicem enuntiationem. |
92 | Nam praeter id quod continet totam propositionem praedicativam, scilicet praeter praedicationem, enuntiatio non fit, unde est ut negatio quoque non ad subiectum, sed ad praedicatum semper aptetur. Nam cum dico, sol oritur, non est huius negatio, non sol oritur, sed illa quae est, sol non oritur, atque ideo negatio ad subiectum posita, non facit contrariam propositionem, ad praedicatum vero reddit contrariam. |
93 | Recte igitur Aristoteles de subiecto nihil locutus est. Non enim praedicativam propositionem subiectus terminus tenet, sed tantum praedicatus, qui totam enuntiationem propria virtute confirmat. |
94 | Est autem una oratio enuntiativa, vel quae unum significat, vel coniunctione una, plures vero, quae plura, et non unum, vel inconiunctae. Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non est dicere, sic aliquid significantem voce, enuntiare, vel aliquo interrogante, vel non, sed ipso proferente. |
95 | Hic monstratur quoniam tunc cum dixit: Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio. Primam eum non de ea oratione dixisse putandum est, quae naturaliter una est, sed de affirmatione, alioqui hic quoque repetens ita dixisset. Est autem oratio una prima enuntiativa quae unum significat, sed quoniam non ita dixit, manifestum est quod dudum ait primam, non ad orationem, quae praeter coniunctionem una est, retulisse, sed ad affirmationem, quam negatione priorem esse constaret: sed hoc iam superius dictum est. |
96 | Quid autem sibi velit haec enumeratio, paucis exponam. Multas enim confusiones multosque in orationibus errores, hic locus optime intellectus veraciterque perceptus sustulit, et haec est expositio quam nullus ante Porphyrium expositorum vidit. Non est idem namque unam esse orationem et multiplicem, quod simplicem et compositam, et distat una a simplici, distat etiam multiplex a composita. |
97 | Est ergo una oratio quae unum significat, multiplex autem quae non unum, sed plura. Fit autem hoc in huiusmodi orationibus, ut cum dico: Cato philosophus est, haec oratio non est una, non enim unum significat; potest enim monstrare et Catonem Uticensem esse philosophum, potest etiam ostendere et Catonem Censorium oratorem esse philosophum, qua in re non una est oratio, atque idcirco in Uticensi quidem Catone est vera, in oratore vero falsa. Huiusmodi ergo orationes multas vocamus. Sin vero unum significat, ut cum dicimus in charta scribitur, illam dicimus unam. |
98 | Ergo una quae sit vel multiplex oratio, ex his intelligitur quae significantur; si enim unam significat rem, una est, si multas, multiplex. Simplices autem et compositae orationes non ad significationem, sed ad terminos ipsos dictionesque quae in propositionibus sumuntur, referendae sunt. Et est quidem simplex oratio enuntiativa, quae ex solis duobus terminis constat, ut est, homo vivit. Sive autem his propositionibus omnis addatur, ut est, omnis homo vivit, sive nullus, ut nullus lapis vivit, sive aliquis, ut aliquis homo vivit, vel aliquis homo non vivit, quoniam termini ipsi duo sunt, simplex vocatur propositio, composita vero si ultra terminos duos enuntiat, ut est Plato philosophus in lycaeo ambulat. Hic enim quatuor sunt termini, vel si tres sint, ut Plato philosophus ambulat, hae quoque si eis omnis, aut nullus, aut aliquis addatur, eodem modo compositae sunt. |
99 | Ergo una vel multiplex oratio intelligitur, si unum vel multa significat, et de propria significatione semper iudicatur. Simplex autem et composita non ex significatione, sed ex verborum et nominum pluralitate cognoscitur; si enim ultra duos terminos habet propositio, composita est, si duos tantum, simplex. |
100 | Si ergo semper oratio quae simplex est, id est quae duobus terminis constat, unam tantum significationem retineret, indifferenter dici posset una oratio et simplex, eadem enim una esset, quae etiam simplex; sed quoniam non omnis simplex, unum significat, non omnis simplex, una est. Potest ergo fieri ut simplex quidem sit propositio, multae tamen orationes; simplex quidem ad compositionem dictionum, multae vero ad significationem sententiarum. |
101 | Quare erit in hoc gemina differentia, ut unam dicamus simplicem unamque orationem, alteram simplicem et plures orationes. Rursus si omnes compositae orationes plures etiam res significarent, indifferenter diceremus multiplicem et compositam; sed quoniam fieri potest ut propositio aliquoties quidem constet ex numerosis pluribusque terminis quam sint duo, unam tamen sententiam monstret. |
102 | Potest quidem fieri ut composita sit, una tamen oratio sit significatione composita dictione, ut est animal rationale, mortale, mentis et disciplinae capax: haec quidem plura sunt, sed his una substantia subiecta est, id est homo. Quare una quoque sententia est. Sin vero quis dicat, Socrates et ambulat, et loquitur, et cogitat, multa sunt. |
103 | Diversa sunt enim, et quod ambulat, et quod loquitur, et quod cogitat. Quare erit aliquando composita quidem oratio, una tamen: sed quoniam composita oratio aliquoties quidem continue sine coniunctione dicitur, aliquoties coniunctione copulatur, fiunt hinc quatuor differentiae. Est enim una oratio composita ex terminis continuatim dictis, et sine coniunctione unam sententiam monstrans, ut est animal rationale, mortale, mentis et disciplinae perceptibile. Haec enim oratio composita quidem est ex multis terminis, sed coniunctionem non habet, nam quod dictum est mentis et disciplinae perceptibile, haec coniunctio quae est et nullam in tota propositione vim obtinet, neque enim coniungit propositionem, sed artem addit, cuius susceptibilis homo esse videatur, et habet unam substantiam subiectam, quae est homo. |
104 | Alia vero est composita ex terminis, nulla coniunctione copulatis, multiplex, et non unam significans propositionem, ut est, Plato Atheniensis philosophus disputat. Aliud enim est esse Platonem, aliud esse philisophum, aliud esse Atheniensem, aliud disputantem, et haec coniuncta unum aliquid non faciunt, quasi substantiam. |
105 | Quare haec multiplex est, sed eam manifestum est nulla coniunctione copulari. Alia vero est composita ex propositionibus inconiunctis multiplex, ut est Iupiter optimus maximus est, Iuno regina est, Minerva dea sapientiae est, quas si quis sub unum continueque proferat, plures quidem propositiones sunt, et oratio multiplex, sed coniunctione carent. |
106 | Alia vero est composita, vel ex terminis, vel ex propositionibus, coniunctione copulatis, multiplex et multa significans, et ex terminis quidem composita, ut si quis dicat: Iupiter et Apollo sunt dii. Ex propositionibus autem coniuncta multa significans est, ut si quis dicat, et Apollo vates est, et Iupiter tonat. Est autem praeter has alia composita oratio ex propositionibus coniunctione coniunctis, unam significans rem, ut cum dico: Si dies est, lux est. |
107 | Duae enim propositiones quae sunt istae, dies est, lux est, si coniunctione copulantur; sed haec oratio non significat multa, neque enim diem esse et lucem proponit esse, sed si dies est, lucem esse. Quocirca significat consequentiam quamdam, non existentiam propositionis, non enim dicit utrasque esse, sed si una est, aliam consequi, quod utrumque in unam quodammodo intelligentiam congruit. Sed hanc Porphyrius propositionem extrinsecus proponit, idcirco quod plura significare videbatur, ipsa enim propositionum pluralitas multitudinem simulat significationum, sed (ut dictum est) non plures significat res, sed unam consequentiam. |
108 | Compositarum igitur et unam rem significantium propositionum duplex modus est. Aut enim ex terminis inconiunctis unam rem significans composita oratio, ut animal rationale, mortale est. Aut ex propositionibus composita et coniunctione copulata, imaginem quidem emittens plura significandi, unam vero rem significans oratio, ut si dicamus, si dies est, lux est. Cum ergo haec sit distributio compositarum et simplicium orationum, duplici modo unae orationes sunt, et duplici multae. |
109 | Sive autem incompositae, et sive compositae, et uno quidem modo una oratio dicitur cum sine coniunctione non est. Alio vero cum unam rem significat, rursus uno dicitur modo multiplex oratio cum aliqua coniunctione non copulatur, alio vero cum plura significat, atque hoc est, quod ait: Est autem una oratio enuntiativa quae unum significat, vel coniunctione una. |
110 | Plures autem quae plura et non unum, vel inconiunctae; est enim (ut dictum est) dupliciter una oratio, vel quando cum coniunctione est, vel cum unam rem significat. Multiplex autem oratio est, vel quae multa significat, vel quae sine coniunctione coniungitur, multas enim orationes vocavit eas quae sint multiplices, et vel significationis pluralitatem teneant, vel praeter coniunctiones sint. Quod autem ait, vel inconiunctae, totum complexus est, multiplex est enim propositio vel si fuerit incomposita, quemadmodum est, Cato philosophus est. Multiplex etiam vel si fuerit composita ex terminis praeter coniunctionem, quemadmodum dictum est, ut Plato Atheniensis in lycaeo disputat; vel si composita sit ex propositionibus praeter coniunctionem, quemadmodum est, homo est, animal est; vel si composita sit ex terminis coniunctione copulatis, ut Iupiter et Apollo dii sunt; vel si composita sit ex propositionibus per coniunctionem, quemadmodum est, et Apollo vates est, et Iupiter tonat. |
111 | Cur autem dixit, plures autem, quae plura, et non unum, hoc est quod sunt quaedam quae plura significent in sermonibus, unum tamen in tota compositione demonstrent, ut est, animal rationale, mortale, haec enim omnia multa significant; aliud est enim animal, aliud rationale, aliud mortale, sed totum simul unum est, quod est homo. |
112 | Cum autem dico, Socrates Atheniensis philosophus, et singula plura sunt, et omnia simul plura nihilominus sunt. Haec enim accidentia sunt, et nullam substantiam informant, atque hoc quidem dixit de orationibus quae vel coniunctione unae essent, vel significatione, et rursus de multis quae vel praeter coniunctionem multae essent, vel significatione multiplici. |
113 | Quae vero in simplicibus atque compositis posterius dixit, cum ad id loci expositio venerit, explicabitur; nunc autem revertamur ad ordinem. Igitur quoniam supra dixerat simplicem propositionem, quam κατηγορικήν Graeci dicunt, nos praedicativam interpretari possumus, semper verbi praedicatione constitui, non autem semper nomine subiecto, quod aliquoties quidem vel infinitum nomen, vel casus nominis, vel verba subiecta sunt. |
114 | Cum ergo dictionibus simplicibus constitui diceret simplicem orationem, et affirmationem negationemque orationes esse constaret, manifestum fecit affirmationem et negationem dictione constitui et formari, ita quidem ut affirmationem et negationem semper sola verbi dictio praedicata, non autem semper dictio nominis subiecta perficeret. Cum igitur haec ita proposuisset, nunc quid sit dictio, quae praedicativas, id est simplices propositiones format, exponit, dicens: Nomen ergo, et verbum dictio sit sola, quod ideo ait, dictio sit sola, quod sunt quaedam dictiones simul etiam affirmationes, vel imperfectae orationes, quod iam supra dictum est Cur autem nomen et verbum solae sint dictiones monstrat. |
115 | Quoniam non est dicere sic aliquid significantem voce enuntiare, vel aliquo interrogante vel non, sed ipso proferente. Sensus huiusmodi est: Enuntiativa propositio his maxime duobus formatur, per propriam naturam atque substantiam, et per eius usum atque tractatum, et natura quidem ipsius est, ut in ea veritas inveniatur aut falsitas, usus autem cum aliquid aut interrogando proponitur et respondetur, ut utrum anima immortalis est, aut certe cum aliquis per suam sententiam enuntiat atque profert, ut si quis dicat hoc ipsum ex propria voluntate anima immortalis est, unde definitio quoque enuntiationis unius quidem naturae atque substantiae talis redditur. Enuntiatio est oratio, in qua verum falsumve est. |
116 | Ex usu vero eius atque tractatu enuntiativa oratio est, quam interrogantes proponimus, ut verum vel falsum aliquid audiamus. Ex nostra vero prolatione, quam proponentes aliquid verum falsumve monstramus. Ergo cum omnis enuntiativa oratio aut in interrogatione posita sit, aut in spontanea prolatione, et in utriusque enuntiationis natura et substantia illa versetur, ut sive in interrogatione sit posita cum responsione coniuncta, verum habeat vel falsum, sive per se prolata utrumlibet retineat, dictiones, inquit, vel alio interrogante, vel quolibet proferente, et sponte dicente, verum falsumve non continetur. Si enim quis dicat interrogans, Socratesne disputat? alius respondeat, Disputat, hoc quod respondit, disputat, si cum tota interrogatione iungatur, potest habere intellectum verum falsumve significantis orationis. Sin vero per se intelligatur, disputat, quanquam alio interrogante responderit, sine vero tamen falsoque relinquitur. |
117 | Similiter etiam si quis dicat, Socrates vel ambulat, nullo interrogante, sed ipse proferens, nec verum aliquid nec falsum designat. Ergo verba et nomina dictiones solum sunt, quoniam et simplices sunt. Erant enim aliae quaedam dictiones in orationibus, nominibus verbisque compositis, sed nondum perfectae sententiae, quoniam neque verum, neque falsum, vel alio interrogante, vel quolibet sponte proferente significant. |
118 | Erunt enim aliae quaedam dictiones quae alio interrogante et quolibet sponte proferente verum falsumve retinerent, in his scilicet duae erant affirmationes aut negationes. Quocirca sensus huiusmodi est. Ordo autem verborum sic se habet: Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non possumus dicere significantem aliquid sic voce, id est verbo vel nomine enuntiare. |
119 | Non enim possumus dicere quoniam quisquis verbo vel nomine significat aliquid, ille enuntiat, vel aliquo interrogante, vel non, sed ipso proferente, tanquam si sic diceret, verba ipsa et nomina dictiones solae sunt, quoniam verbis et nominibus significantem hominem aliquid non possumus dicere, quoniam enuntiat quidquam sive cum aliquis interroget, sive ipse sponte proferat simplicem dictionem. |
120 | Enuntiare autem est orationem dicere quae verum falsumve designat. |
121 | Harum autem, haec simplex quidem est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo. Haec autem ex his coniuncta, velut oratio quaedam iam composita. |
122 | Quoniam superius de unis orationibus atque pluribus dixit, et unam quidem posuit, quae aut coniunctione una esset secundum prolationem, aut significatione secundum propriam naturam. Plures vero quae aut coniunctione carerent, aut multa significatione sua complecterentur, quoniamque aliud erat una oratio, aliud simplex, aliud composita, aliud plures post illa ad simplicem compositamque revertitur dicens simplicem esse orationem enuntiativam quae duobus terminis continetur, quorum unum subiectum est, alterum praedicatum. |
123 | Quod vero ait, Harum autem, enuntiativarum scilicet orationum, dixit quarum haec quidem simplex est enuntiatio, et quae simplex est enuntiatio, ipse proposuit dicens, ut aliquid de aliquo subaudiendum est praedicemus, ut sit hic sensus. Harum autem enuntiativarum orationum est simplex enuntiatio, si aliquid unum de uno aliquo praedicemus, ut si dicam Plato disputat, de aliquo Platone aliquid, id est disputat, praedicavi. |
124 | Et haec simplex est enuntiatio. Idcirco quoniam duobus terminis partibusque coniungitur. Si qua vero plures habeat terminos, et eius partes duorum terminorum multitudinem egrediantur, illae compositae orationes dicuntur, et est enuntiatio composita huiusmodi: si dies est, lux est, dies enim est, et lux est. Duae sunt simplices enuntiationes, quae coniunctae unam compositam perfecerunt, atque hoc est quod ait: Haec autem, id est alia oratio, ex his coniuncta, id est ex simplicibus enuntiationibus, velut oratio quaedam iam composita est, haec enim non simplex est oratio. Simplex enim oratio solas dictiones duas habet in partibus, composita vero etiam orationes, sicut haec quam supra posui. |
125 | Est ergo hic ordo quem ipse confudit, prius enim de affirmatione et negatione, quae prima esset, quae posterior, expedivit. Dehinc de unis orationibus, et de pluribus dixit, postremo de simplicibus atque compositis. Sed quoniam quaedam in medio permiscuit, ea paululum differentes directam sententiae seriem continuavimus, longum Aristotelis hyperbaton partium coniunctione recidentes, neque enim simile videtur quod ait. |
126 | Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, aliae vero coniunctione unae, et rursus cum dicit: Est una oratio enuntiativa quae unum significat, vel coniunctione una. Plures autem quae plura, et non unum, vel inconiunctae, vel cum rursus addit, Harum autem haec simplex quidem est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo. |
127 | Haec autem ex his coniuncta velut oratio quaedam iam composita. Sed illud quidem quod prius dixit, est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, ad hoc retulit, ut priorem affirmationem esse monstraret, posteriorem vero negationem; ait enim deinde negatio, unde quod ait prima ad affirmationem ponendum est, quod vero secutus est paulo post. |
128 | Est autem una oratio enuntiativa quae unum significat, vel coniunctio ne una. Plures autem, quae plura, et non unum vel inconiunctae, ad hoc retulit, ut doceret quas unas esse orationes putari oporteret, expediens aut quae unum significarent, aut quas coniunctio unas faceret. Et quas plures, aut quae multa in significatione retinerent, aut quarum corpus nulla esset coniunctione compositum. |
129 | Quod vero postremo addidit, Harum autem, haec quidem simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo. Haec autem ex his coniuncta, velut oratio quaedam iam composita, ad simplices orationes retulit, atque compositas. Simplices dicens duobus solis terminis iunctas, compositas, quae ex simplicibus orationibus enuntiativis coniungerentur, ut sit totus ordo hoc modo. |
130 | Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, et rursus intermissis quae sequuntur, hoc subiiciatur. Est autem una oratio enuntiativa, quae unum significat, vel coniunctione una. Plures autem, quae plura, et non unum, vel inconiunctae, et post hoc intermissis quoque sequentibus, hoc sequatur, harum autem haec quidem est simplex enuntiatio, ut aliquid de aliquo vel aliquid ab aliquo, haec autem ex his coniuncta, velut oratio quaedam iam composita, tanquam si sic diceret: Prima quidem inter enuntiationes oratio, affirmativa est, secunda vero negatio, affirmationum autem et negationum, una oratio est, quae unum significat, vel quae coniunctione una est. |
131 | Multiplex autem vel cuius partes coniunctione copulantur, quae multa significat, vel quae coniunctione non iungitur. Harum quoque simplex est, quae duobus terminis constat, ut aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo; alia vero composita, quae ex simplicibus affirmationibus iungitur. Quod autem dicit aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo, tale est: Aliquid enim de aliquo affirmationem significat, ut cum dico, Socrates disputat, de aliquo Socrate aliquid, id est disputat, praedicavi, et fit affirmatio. |
132 | Si autem dico, Socrates non disputat, a Socrate disputationem seiunxi, et ab eo abstuli, et hoc est negatio. Affirmatio enim de alia re aliam rem praedicat eique coniungit. Negatio vero a qualibet re quamlibet rem praedicando tollit, ergo hoc quod ait, aliquid de quo, affirmationem simplicem significavit, quod dicit aliquid ab aliquo, simplicem negationem. |
134 | Est autem simplex enuntiatio vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est, quemadmodum tempora divisa sunt. Affirmatio vero est enuntiatio alicuius de aliquo. Negatio vero est enuntiatio alicuius ab aliquo. |
135 | Postquam de multis atque unis nec non simplicibus compositisque enuntiationibus expedivit, enuntiationem simplicem tractat, et eam diffinitione concludit dicens, vocem eam esse significantem aliquid esse vel non esse. Quod ergo ait vocem eam esse, ad genus retulit, quod significativam ad ipsius differentiam vocis. |
136 | Quod de eo quod esset aut non esset aliquid, ad significatarum rerum rursus differentiam retulit, habet enim secum ipsam vocem qua profertur, ut significet quiddam. Quid autem significet, aut circa quid designationem enuntiatio teneat, ad differentiam significativarum pertinet vocum, ita enim dictum est, tanquam si diceretur, non omnia enuntiatio significat, sed esse aliquid aut non esse. |
137 | Est ergo enuntiatio simplex vox significativa de eo quod est esse aliquid, vel non esse, id est omnis enuntiatio, aut affirmatio, aut negatio est, esse enim ponit affirmatio, non esse negatio; sed quanta diffinitionem brevitate constrinxit, quidam non videntes in errorem stolidum falsitatis abducti sunt: contendunt igitur affirmationis et negationis non esse enuntiationem genus. Nam si haec, inquit, diffinitio est enuntiationis, omnis aut generis diffinitio propriis speciebus accommodari potest (omne enim genus univoce de speciebus propriis praedicatur), dubium non est quin haec quoque diffinitio enuntiationis, si enuntiatio genus est, affirmationi negationique conveniat, si tamen eius species haec sunt; sed quis unquam dixerit affirmationi convenire hanc diffinitionem quae est vox significativa de eo quod est, aliquid esse, vel non esse? |
138 | Neque enim fieri potest ut affirmatio vox significativa sit, de eo quod est esse, vel non esse, sed tantum de eo quod est esse, negatio rursus non de eo quod est esse, et de eo quod est non esse, sed tantum de non esse, nunquam etiam de esse. Interimit enim semper negatio, iungit atque constituit affirmatio. Quare si haec diffinitio enuntiationis ad affirmationem negationemque non potest praedicari, affirmatio et negatio enuntiationis species non sunt, qui mihi nimium videntur errare, quasi vero quidquam vetet utrasque affirmationem et negationem simul eadem diffinitione concludere. Possum enim dicere: affirmatio et negatio est vox significativa de eo quod est esse aliquid, vel non esse, ut vox significativa utrisque communis sit, de eo quod est esse aliquid, affirmationis solius, de eo quod est non esse, solius sit negationis. |
139 | Sed nihil potuit fieri brevius, nisi ut in eadem diffinitione et enuntiationis naturam constitueret, et ipsius faceret divisionem, tanquam enim si ita dixisset: Enuntiatio est vox significativa, in qua verum falsumque designantur, huius autem una species affirmativa est, alia negativa, ita ait. Enuntiatio est vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est. |
140 | Namque dixit, de eo quod est aliquid, vel non est: tale est ac si diceret quae verum falsumque demonstrat. Omne enim quod esse ponit aliquid, ut si dicam dies est, vel non esse, ut si dicam dies non est, verum falsumve demonstrat. Si ergo aliquid ponatur esse vel non esse, in eo veritas et falsitas invenitur, est igitur in hoc quod ait vocem significativam esse de eo quod est aliquid, vel non est, tanquam si diceret: Est enuntiatio vox significativa verum falsumque significans. |
141 | Significatio namque de eo quod est esse aliquid, vel non esse, veri falsique demonstratio est, sed in eadem diffinitione species admirabili brevitate partitus est, tanquam enim si diceret, vox significativa est enuntiatio, in qua verum falsumque demonstratur. Sed una eius pars affirmativa est, alia negativa, ita ait, de eo quod est aliquid vel non est. |
142 | Significatio enim de eo quod est aliquid, affirmatio est, de eo vero quod non est, negatio. Ita id quod ait designativam esse vocem enuntiationem de eo quod est aliquid, aut non est, utrumque una colligit intelligentia. Hoc enim quod dixit de eo quod est aliquid, aut non est, utrumque significat, et veri falsique demonstrationem, et affirmationis negationisque divisionem. Sed Alexander et propria sententia non desistit, nec alio quam caeteri tenetur errore. |
143 | Ait enim hic quoque apparere non esse genus affirmationis et negationis enuntiationem, quoniam ita in diffinitione enuntiationis affirmatione et negatione, ut partibus usus est. Omne autem compositum atque omne aequivocum vel suis partibus, vel suis significatis definiri potest, ut si quis ternarium numerum definire volens dicat: Ternarius numerus est qui ex uno duobusque coniunctus est; vel si quis hominem definire volens dicat: Homo est, aut animal rationale mortale, aut huiusmodi coloribus, vel metallo facta simulatio, ita nomen aequivocum ex his quae ipsum nomen aequivocum designabat, ostensum est, hic ergo eodem modo: Enuntiatio, inquit, est vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est, tanquam si diceret: Enuntiatio est vox aut affirmativa, aut negativa, in eumdem scilicet errorem labens, nec videns quemadmodum una diffinitione, et divisionem fecerit, et naturam enuntiationis ostenderit, sed hanc expositionem (quod adhuc sciam) neque Porphyrius, neque ullus alius commentatorum vidit. |
144 | Aspasius etiam consentit Alexandro: dicit enim Alexander eodem modo hic diffinisse Aristotelem enuntiationem, sicut alibi quoque, id est, in resolutoriis: illic enim ita propositionem, quae est enuntiatio, diffinitione conclusit dicens: Propositio ergo est oratio affirmativa vel negativa alicuius de aliquo, vel alicuius ab aliquo. Idem quoque Aspasius sequitur. |
145 | Porphyrius autem sic dicit: Admirabilem esse subtilitatem diffinitionis, ex sua enim vi affirmationis et negationis, enuntiatio diffinita est. Ex terminis vero, ipsa affirmatio, atque negatio, affirmatio namque in duobus terminis constans, aliquid alicui inesse significat. Tota autem vis ipsius est aliquid annuere, negatio quoque aliquid alicui non inesse significat, sed tota vis ipsius est aliquid abnuere atque disiungere, vel rursus affirmatio aliquid alicui inesse designat, sed vis ipsius tota ponere aliquid est. |
146 | Cum enim aliquid alicui inesse demonstrat, ponit aliquid; rursus negatio quidem aliquid alicui non inesse declarat, sed tota vis eius auferre est. Ergo nunc, inquit, enuntiationem ex tota vi affirmationis negationisque diffinit dicens: Enuntiatio est vox significativa de eo quod aliquid est vel non est. Hoc autem ad negationis pertinet affirmationisque vim, tanquam si diceret, enuntiatio est vox significativa quae ponit aliquid, aut tollit, quae proprie virtutes sunt affirmationis et negationis. Si enim ita dixisset, enuntiatio est de eo quod est aliquid alicui vel non est, tunc ex terminis affirmationis vel negationis enuntiationem diffinisse videretur; cum autem dicit de eo quod est aliquid vel non est; de tota utrorumque vi determinat. |
147 | In hac enim affirmatione quae dicit dies est, aliquid alicui secundum terminos adesse monstravit, est enim diei applicuit, sed tota huiusmodi propositionis vis est, aliquid esse declarare: rursus cum dico, dies non est, aliquid alicui non esse pronuntio, sed tota vis huius est non esse dicere; quare manifestum est secundum Porphyrium ex tota vi affirmationis et negationis enuntiationem esse descriptam, ex suis vero terminis ipsam affirmationem et negationem. |
148 | Ait enim, affirmatio vero est enuntiatio alicuius de aliquo, in affirmationis diffinitione genus sumens; enuntiatio enim (ut dictum est) genus est affirmationis et negationis, quod ipse Aristoteles clarius demonstrat, qui in utrorumque diffinitione enuntiationis nomen ascripsit dicens: Affirmatio vero est enuntiatio. Hoc enim retulit ad genus, quod vero addidit alicuius de aliquo reduxit ad terminos, in simplici enim affirmatione aliquid de aliquo enuntiando praedicatur, ut in eo quod est, dies est, esse diem. |
149 | Negatio quoque ita diffinita est: negatio est enuntiatio alicuius ab aliquo, quantum ad enuntiationem rursus a genere, quantum alicuius ab aliquo, rursus ad terminos. In hac enim negatione quae est, dies non est, esse a die enuntiando tollimus; sed ut non solum praesentis temporis enuntiationem diffinisse videretur, addidit enuntiationis diffinitionem de aliis quoque temporibus intelligi; ait enim: enuntiatio est vox significativa de eo quod est aliquid vel non est, adiecitque quemadmodum tempora divisa sunt. |
150 | Divisa enim sunt tempora in tribus, omne enim tempus aut futurum est, aut praesens, aut praeteritum, aut ex his mistum. Enuntiatio est ergo vox significativa, significans aut esse aliquid, aut non esse. Sed quoniam hoc tempus praesens designat, non solum de praesenti, inquit, loquimur, sed etiam de his temporibus quae dividuntur, ut hoc esse, et non esse, et in futurum veniat et in praeteritum, ut aliquoties sic esse, et non esse significet, id est sic ponat atque sic auferat enuntiatio, ut et praesens tempus ponat, et auferat, ut est, Socrates est, Socrates non est, et praeteritum porat, et auferat, ut Socrates fuit, Socrates non fuit, eodem quoque modo futurum, Socrates erit, Socrates non erit. |
151 | Ergo in his omnibus temporibus secundum esse aliquid vel non esse aliquid, id est secundum ponere, et auferre tota enuntiationis vis est; hoc ergo est quod ait, de eo quod est aliquid, vel non est, quemadmodum tempora divisa sunt, tanquam si diceret, de eo quod est aliquid, vel non est, vox enuntiativa significat, vel in praesens, vel in praeteritum, vel in futurum, quemadmodum ipsa tempora dividuntur. |
152 | Cur autem talis ordo diffinitionis fuerit, paucis absolvam. Prius enim de nomine, post de verbo, hinc de oratione, rursus de enuntiatione, dehinc de affirmatione, postremo de negatione disseruit. Omne compositum suis partibus posterius est, omne genus suis partibus prius: ergo in compositis partes toto priores sunt, in generibus et speciebus partes toto posteriores. |
153 | Rursus in compositis totum partibus posterius, in speciebus et generibus totum partibus prius est; ergo quoniam verba et nomina, neque affirmationis neque negationis, neque enuntiationis, neque orationis species erant, sed quaedam horum omnium partes quibus haec omnia iungerentur, oratio autem genus enuntiationis, enuntiatio affirmationis et negationis, affirmatio prior negatione, scilicet secundum prolationem, sicut ipse testatus est. |
154 | Ergo quoniam haec omnia, et oratio, et enuntiatio, et affirmatio, et negatio verbis et nominibus coniunguntur, his omnibus nomina et verba priora sunt. Nomine autem res aut per se subsistens, aut tanquam per se subsistens significatur, verbo autem accidens designatur, et velut alii accidens, quod ex supradictis planum est, quod autem per se consistit prius est. |
155 | Ergo id quod nomen significat prius est quam id quod verbum, quare verbo prius est nomen. Ergo quoniam nomen et verbum oratione, enuntiatione, affirmatione et negatione priora sunt, partes enim priores sunt his quae componuntur, iure haec ante omnia definita sunt. Quoniam vero nomen prius est verbo, prius nomen, postea vero diffinitum est verbum. |
156 | Sed quoniam omne genus speciebus suis prius est, post haec, id est nomen et verbum, orationem diffinitione descripsit, quae et proximum enuntiationis genus esset, et superius affirmationis et negationis; post orationem vero enuntiationem, quae cum sit species orationis, affirmationis tamen et negatinis esset genus. Post enuntiationem vero affirmationem, quae quanquam negationi aequaeva species esset secundum genus proprium, id est enuntiationem, in prolationem tamen prior est, ut ipse supra iam docuit dicens: Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio. |
157 | Sed quoniam a nobis superius dictum est has eum quinque res diffinire velle, quid sit dictio, quid enuntiatio, quid affirmatio, quid negatio, quid contradictio. Dictionem quid sit ostendit per id quod ait: Nomen ergo et verbum dictio sit sola, enuntiationem vero per id quod ait: Est autem simplex enuntiatio vox significativa de eo quod est aliquid vel non est, quemadmodum tempora divisa sunt, affirmationem vero per id quod ait: Est autem affirmatio enuntiatio alicuius de aliquo; negationem quoque diffinivit dicens: Negatio vero alicuius enuntiatio ab aliquo. |
158 | Restat ergo de contradictione disserere. Quid sit ergo contradictio ipse prosequitur dicens: |
159 | Quoniam autem est enuntiare et quod est non esse, et quod non est esse, et quod est esse, et quod non est non esse, et circa ea quae sunt extra praesens tempora similiter omne contingit quod quis affirmaverit negare, et quod negaverit affirmare; quare manifestum est quoniam omni affirmationi negatio est opposita, et omni negationi affirmatio, et sit hoc contradictio, affirmatio et negatio oppositae. |
161 | Expeditis omnibus quae sese explicaturum esse promiserat, nunc ad reliquam scilicet contradictionem ordine venit, eamque ab affirmationibus negationibusque reperit dicens omnibus affirmationibus posse proprias negationes opponi, et omnibus negationibus proprias quoque rursus ex adverso affirmationes posse constitui; hoc autem hinc sumitur, quoniam novimus alias res esse, alias non esse, et quoniam nos ipsi dicere possimus et sentire alias res esse, alias non esse. |
162 | Ex his quatuor enuntiationibus fiunt geminae contradictiones: si quis enim id quod est dicat non esse, ut si vivente Socrate dicat, Socrates non vivit, quod est negat, et erit negatio falsa; rursus si quis id quod non est esse confirmet, ut si non vivente Socrate dicat, Socrates vivit, haec rursus affirmatio falsa est; si quis etiam id quod est esse enuntiatone constituat, ut si vivente Socrate dicat, vivit Socrates, vera erit affirmatio. Sin vero quod non est esse negaverit, est negatio vera, ut si quis non vivente Socrate dicat, Socrates non vivit. |
163 | Ex his igitur, id est ex affirmatione vera et negatione falsa, et rursus ex negatione vera et affirmatione falsa, quatuor quidem sunt enuntiationes, sed in duabus affirmatio, in duabus negatio continetur. Contradictiones vero duae, hoc est enim quod ait: Quoniam autem est enuntiare et quod est non esse, falsam enuntiationem negationis ostendit; quodque addidit, et quod non est esse, falsam affirmationem in enuntiatione proposuit. |
164 | Illud quoque quod dixit, et quod est esse, enuntiationem veram designat, quia id quod est esse vera affirmatione profertur; amplius quod ait, et quod non est non esse, verae negationis speciem dedit. Quare et si quod est vere potest dici esse, et id quod est falso potest praedicari non esse, et id quod non est vere potest enuntiari non esse, et id quod non est falso esse poterit affirmari, manifestum est omnem affirmationem habere aliquam contradictionem negationis oppositam, et omnem rursus negationem affirmationis oppositione facere contradictionem. |
165 | Etenim si omne quod quis affirmat negari poterit, et quod quis negat affirmari, quis dubitaverit nec affirmationem posse constitui cui negatio non contradicat, nec negationem cuius nulla affirmatio valeat inveniri. Omnis igitur affirmatio negationem, et negatio habet oppositam affirmationem, est igitur contradictio affirmatio et negatio oppositae. |
166 | Quid autem sit oppositio posterius dicendum est, aut quid sit contradictio post diligentissima ratione monstawbo. Quod autem ait, et circa ea quae sunt extra praesens tempora, tale est tanquam si diceret: Sicut affirmatio et negatio in praesenti tempore fieri potest, ita etiam vel in praeterito vel in futuro: nam sicut potest id quod est esse constitui, ita potest id quod fuit fuisse proponi, et id quod futurum est in speciem futuri temporis affirmari, ut cum dicimus Socrates fuit, sol aestate Cancro futurus est. |
167 | Eodem modo ergo et de futuro et de praeterito affirmatio et negatio constituuntur, quemadmodum de praesenti: futurum autem et praeteritum extrinsecus est, et praeter praesens tempus. Illud enim veniet, illud recessit. Recte igitur et circa ea quae sunt extra praesens tempora huiusmodi posse afirmationes negationesque dixit evenire; circa enim praeteritum et futurum, quod est extrinsecus a praesenti tempore, similiter omne contingit (ut ipse ait) quod quis affirmaverit negare, et quod quis negaverit affirmare; unde fit ut in omnibus temporibus illud constet, omni affirmationi posse opponi negationem, omnique negationi oppositam affirmationem posse constitui. Nunc autem qualis debeat sumi oppositio, in affirmatione et negatione demonstrat, hoc enim est contradictio, affirmatio et negatio oppositae. |
168 | Quod si hae oppositae constituunt contradictionem, qualis in his debeat esse oppositio quae contradictionem constituit recte prosequitur. |
169 | Dico autem opponi eiusdem de eodem, non autem aequivoce, et quaecunque caetera talium determinavimus contra sophisticas importunitates. |
170 | Cum duobus terminis simplex propositio constet, et unus subiectus sit, et alius praedicetur; subiectus autem sit qui primus dicitur, praedicatus vero qui posterius; dicit illa oppositione affirmationem et negationem integram constituere contradictionem, quae idem subiectum habeant, idem etiam praedicatum, ut neque subiectum neque praedicatum plura significet, alioqui non erit contradictio nec aliqua oppositio ut cum dico, Socrates albus est, et alius dicit, Aethiops albus non est, haec affirmatio atque negatio non sunt oppositae, idcirco quia est aliud subiectum et idem praedicatum. |
171 | In affirmatione enim Socrates subiectus fuit, in negatione Aethiops. Rursus cum dico, Socrates albus est, et alius dicit, Socrates philosophus non est, nec haec rursus negatio contra affirmationem retinet oppositionem, ideo quia aliud praedicatum in utrisque proponitur, in affirmat one enim album praedicatur ad Socratem, in negatione philosophus. |
172 | Quod si utraque sunt diversa, multo magis nulla fit oppositio, ut cum dico Socrates philosophus est, si respondeat alius, Plato Romanus non est, hic neque idem subiectum est, neque idem praedicatum, et plus istae diversae sunt, et nulla contra se oppositione compositae, atque ideo possunt utraeque simul esse verae, etsi ita contingit utraeque simule sse falsae, nec non etiam una vera, altera falsa. |
173 | Quae enim se non perimunt, nihil eas impedit aut utrasque falsas, aut utrasque veras, aut unam veram, falsam alteram reperiri: quare quorum vel aliud subiectum est, vel aliud praedicatum, illa opposita esse non dicimus; unde fit ut nec illa quoque quae plura significant, si subiecta aut praedicta sint, contradictoriam negationem valeant custodire. Si quis enim nomen aequivocum subiiciat, et aliud praedicet, ut si quis contra huiusmodi affirmationem constituat negationem, non faciet oppositionem: ut cum dico, Cato se Uticae occidit, nomen hoc quod dicitur Cato aequivocum est. |
174 | Potest enim et Orator intelligi, et hic qui exercitum duxit in Africam. Si quis igitur dicat, Cato se Uticae occidit, potest fortasse intelligi de Catone Marciae. Si quis respondeat, Cato se Uticae non occidit, potest de Catone Censurio constituisse negationem. Sed quoniam diversus est Cato Censorius a Catone Marciae, et nomen ipsum Catonis diversa significat, diversae a se affirmatio et negatio. |
175 | Et id non omnino perimit negatio, quod constituit affirmatio. Affirmatio enim constituit Marciae Catonem se Uticae peremisse. Negatio vero dicit Catonem, si ita contingit, Oratorem non se Uticae peremisse. Quare non constituunt verum inter se falsumque, idcirco quod a se diversae sunt. Nam utrumque verum est, et quod se Cato Uticae occidit, scilicet Marciae, et quod se Cato Uticae non occidit, scilicet Orator, atque hic aequivocum subiectum fecit, ut haec affirmatio et negatio oppositionem nullo modo constituerent. |
176 | Quod si praedicatum fuerit aequivocum, eodem modo contradictio non fit. Dicat enim quisquam, Cato fortis est, et de Catone praedicet fortitudinem mentis, aliusque respondeat, Cato fortis non est, ad imbecillitatem corporis spectans, ita igitur aequivocatio fortitudinis ambiguitatem fecit, quae oppositionem nulla ratione componeret; et si uterque terminus subiectus et praedicatus aequivoci fuerint, multo magis diversae a se erunt propositiones et non oppositae, nec inter se verum falsumque dividentes, sed utrasque veras, interdum utrasque falsas esse contingit. |
177 | Quare unum oportet esse subiectum, unumque praedicatum, ut id quod affirmatio praedicavit et iunxti, idem negatio dividat et abiungat, et id quod de subiecto affirmatio praedicavit de eodem negatio neget. Nam si sit uterque aequivocus terminus aut quilibet unus eorum, fieri potest ut aliud tollat negatio quam affirmatio posuit. Itaque nulla fit oppositio. Quare non ita faciendum est, sed idem subiectum et praedicatum in affirmatione esse debet, idem in negatione; atque hoc est quod ait: Dico autem opponi eiusdem de eodem, non autem aequivoce. |
178 | Quod enim ait eiusdem, ad praedicatum retulit, quod de eodem ad subiectum, et subaudiendum est, dico autem opponi negationem eiusdem praedicati de eodem subiecto, sed non sint aequivoca, neque subiectum, neque praedicatum, et multo magis utraque, sed unum aliquid significent. Quod per hoc dixit quod ait, non autem aequivoce, nec sola si non sit aequivocatio, ratio firma est ad constituendam oppositionem. |
179 | Multa enim sunt quae in sophisticis elenchis contra eos qui argumentis fallacibus verae rationis viam conantur evertere determinavit, quemadmodum faciendae essent propositiones, et quemadmodum invenienda esset argumentorum fallacia, quod hic ait: Et quaecunque caetera talium determinamus contra sophisticas importunitates, tanquam si diceret: Dico quidem opponi affirmationem negatione eiusdem praedicati de eodem subiecto, hoc et quaecunque alia sunt, quae in sophisticis elenchis determinata sunt contra argumentorum importunitates. |
180 | Et hic quidem quoniam aliud negotium erat, commodissime breviterque perstrinxit. Nos autem quid in sophisticis elenchis determinaverit ad constituendam oppositionis contradictionem, quantum brevitas patitur, non gravamur apponere. Non enim solum si aequivocatio in propositionibus collocetur nulla fit contradictio, verum etiam si univocatio in negatione ponitur, illa oppositio contradictionem penitus non habebit est enim oppositio habens contradictionem, in qua affirmatio si vera est, negatio falsa sit, si negatio vera est, fallax affirmatio videatur. |
181 | Positis ergo secundum univocationem terminis, utrasque simul et affirmationem et negationem veras esse contingit, ut si quis dicat: Homo ambulat, homo non ambulat, affirmatio de quodam homine vera est, negatio de speciali vera est, sed specialis homo et particularis univoca sunt. Quocirca sumptis univocis contradictio non fit: at vero nec si ad aliam et aliam partem affirmatio negatioque ponatur, fit in ipsis ulla veri falsique divisio, sed utrasque veras esse contingit, ut cum dico oculus albus est, oculus albus non est. In alia enim parte albus est, in alia albus non est: atque ita et negatio vera est, et affirmatio, nec si ad aliud atque aliud referens dicat, nulla inde contradictio procreatur, ut cum dico, decem dupli sunt, decem dupli non sunt. |
182 | Nam si ad quinarium referam, vera est affirmatio, si ad senarium vera negatio, nec si diversum tempus in affirmatione ac negatione sumatur, ut cum dico, Socrates sedet, Socrates non sedet. Alio enim tempore sumptum sedere veram facit affirmationem, alio tempore non sedere veram facit negationem. Amplius quoque si diverso modo quis dicat in negatione quod iam in affirmatione proposuit, vim contradictionis intercipit. |
183 | Si quis enim dicat affirmationem potestate, negationem vero actu, possunt affirmatio et negatio uno tempore congruente veritate constitui; ut si quis dicat catulus videt, catulus non videt, potestate enim videt, actu vero non videt. Quocirca oportet fieri si facienda est contradictio eiusdem (ut ipse ait) praedicati de eodem subiecto, non aequivoce, sed univoce, ad eamdem partem, et ad idem relatum, ad idemque tempus, et eodem modo constitui. |
184 | Quae omnia in sophisticis elenchis diligentissime prosecutus est. Nunc pauca commemorans distulit in illis libris integram disputationem. Est autem enuntiatio de eo quod est aliquid esse, vel non esse; affirmatio quidem de eo quod est esse, ut Plato philosophus est; negatio vero de eo quod est non esse, ut Plato philosophus non est. |
185 | Haec utraque enuntiatio Plato philosophus est, Plato philosophus non est, sese perimentia et in contrarium quasi quodam locata litigio faciunt contradictionem. Contradictio vero est oppositio affirmationis et negationis, in qua neque ambas falsas, neque ambas veras esse contingit, sed unam semper veram, alteram vero falsam. |
186 | Si qua autem sunt huiusmodi, in quibus verum falsumque affirmatio negatioque non dividat, in illis aliquid diversum, et non ad oppositionem integrum reperitur. Dicit autem Porphyrius argumentum esse ad id quod dicimus affirmationem negationi ita oportere opponi, ut una vera opposita in alteram mox falsitas veniat, communem inter nos consuetudinem colloquendi. Quando enim quis aliquid esse dixerit et idem alius negaverit, unum ipsorum verum dicere, mentiri alium suspicamur. Amplius quoque. Si aliquid aut est, aut non est, mediumque inter esse et non esse nihil poterit inveniri, affirmatio autem ponit aliquid esse, idemque aufert negatio, et est contradictio affirmatio et negatio oppositae, talis oppositio integram facit contradictionem, in qua affirmatio et negatio utraeque verae simul esse non possunt. |
187 | Affirmationis autem negationisque natura ad qualitatem quamdam refertur. Qualitas enim quaedam est affirmatio atque negatio, praeter hanc vero qualitatem est etiam quantitas propositionum, de qua posterius paulo dicendum est. Sed volens Aristoteles quid esset contradictio nos docere, prius ubi esset ostendit. In oppositione enim contradictionem omnem necesse est esse. |
188 | Quare quoniam contradictio in oppositione est, qualis autem oppositio hanc contradictionem faciat adhuc ignota est. Estque haec oppositio aut in qualitate oppositionum, aut in quantitate, aut in utroque, et de qualitate propositionum quae in affirmatione et negatione consistit, dictum est. |
189 | Nunc de quantitate dicetur, ut ea quoque cognita perspiciatur an in qualitate, an in quantitate, an in utroque propositionum contradictio sit. |