Boethius, Consolatio Philosophiae, 5
Edition: G. Weinberger, 1935
Caput 1 M
1 rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentum
pectoribus figit spicula pugna fugax,
Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt
et mox abiunctis dissociantur aquis.
5 si coeant cursumque iterum revocentur in unum,
confluat alterni quod trahit unda vadi,
convenient puppes et vulsi flumine trunci
mixtaque fortuitos implicet unda modos;
quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus
10 gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
sic quae permissis fluitare videtur habenis
fors patitur frenos ipsaque lege meat.