Benedictus Nursianus, Regula Benedicti
Edition: unbekannt

Caput LIX De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur
1  Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus 2  et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant. 3  De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi; 4  vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua, 5  faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructu. 6  Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit - quod absit - quod experimento didicimus. 7  Similiter autem et pauperiores faciant. 8  Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.