| 18 | sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores |
| |
| 19 | quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius |
| |
| 20 | at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis |
| |
| 21 | audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi |
| |
| 22 | quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse |
| |
| 23 | hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se |
| |
| 24 | his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem |
| |
| 25 | de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione |
| |
| 26 | tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio |
| |
| 27 | dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes |
| |
| 28 | viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum |
| |
| 29 | viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus |
| |
| 30 | commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae |
| |
| 31 | quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem |
| |
| 32 | qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum |
| |
| 33 | tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset |
| |
| 34 | alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra |
| |
| 35 | et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi |
| |
| 36 | sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum |
| |
| 37 | et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti |
| |
| 38 | nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum |
| |
| 39 | et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum |
| |
| 40 | et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens |
| |