Gregorius Magnus
  Epistolae
    LIBER UNDECIMUS. Mense Septembri, indictione IV.
       EPISTOLA PRIMA. AD IOANNEM ABBATEM. Eius se orationibus commendat, aeterna bona ipsi precatus. Mittit lectos et lectisternia in peregrinorum usum.
       EPISTOLA II. AD PALLADIUM PRESBYTERUM. Obloquentium verbis contristatum solatur. Docet quid erga detrahentes agendum sit. Orationes petit, mittit vestes.
       EPISTOLA III. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Deusdedit diaconum in Mediolanensem episcopum faciat ordinari, atque illic Romanae Ecclesiae utilitates sollicite disponat.
      EPISTOLA IV. AD MEDIOLANENSES. Laudato post obitum Constantio, gratulatur quod Deusdedit in episcopum elegerint. Alium respuit a Langobardis electum.
      EPISTOLA V. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. Victoris Phausianensis episcopi querelas ad ipsum defert, ut Africanorum iudicum vexationes cohibeat.
      EPISTOLA VI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Florentium eius diaconum Anatolio apud Constantinopolim diacono suo commendat. Propositae ordinationi assentitur. Exprobrat in commissa quadam causa negligentiam.
      EPISTOLA VII. AD ANATOLIUM DIACONUM. Mariniani episcopi diaconum commendat.
      EPISTOLA VIII. AD ALEXANDRUM SICILIAE PRAETOREM. Ioannem diaconum Ravennatis Ecclesiae patrimonii in Sicilia Rectorem commendat.
      EPISTOLA IX. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Severum commendat.
      EPISTOLA X AD TALITANUM. Talitanum, publici patrimonii curatorem, hortatur ut a publicanorum molestiis Romanae Ecclesiae patrimonium defendat.
      EPISTOLA XI. AD ROMANUM DEFENSOREM Apud Alexandrum agat, ut causa illius cum Tecla abbatissa absque mora et contentione finiatur.
      EPISTOLA XII. AD CONONEM LIRINENSEM ABBATEM. Qua cura et solertia monasterium sibi commissum regere debeat. Commendat Columbum presbyterum.
      EPISTOLA XIII. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Non confringendas fuisse sanctorum imagines; non adorandas quidem, sed ad instructionem permittendas. Hac ratione demulcendos, quos fractis imaginibus alienarat, fidelium animos. Pravos homines a conturbernio et societate sua removendos.
       EPISTOLA XIV. AD ASCLEPIODOTUM. Gallicanum Romanae Ecclesiae patrimonium commendat, et clavim mittit cum reliquiis.
      EPISTOLA XV. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEN. Post amicissimam salutationem Candidum presbyterum commendat.
      EPISTOLA XVI. AD MEDIOLANENSES. Redeunti Mediolanum Arethusae charitatem impendant, agantque ut illius causa mox ordinato episcopo finiatur.
       EPISTOLA XVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Theodoram viduam commendat, ne, ob ingratum filii animum, cui nubenti sua donaverat omnia, inopiam patiatur.
      EPISTOLA XVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Helenae homines a Romanae Ecclesiae actoribus iniuste detineri non sinat.
       EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Donatum commendat.
       EPISTOLA XX. AD SCHOLASTICUM DEFENSOREM. Calumnioso episcopo inopi, ultra datam condumam, vineolam locet. Eidem episcopium restituat, non ablatis inde quae decessor episcopus pater suus acquisierit. Ipsi tandem legati partem tradat.
      EPISTOLA XXI. AD ROMANUM DEFENSOREM. Argentio, hospitali viro, terrulae modiorum decem usum et fructus ad liberaliorem hospitalitatem concedat.
      EPISTOLA XXII. AD SPESINDEO SARDINIAE PRAESIDEM. Victori episcopo in Sardis convertendis ac baptizandis concurrat.
      EPISTOLA XXIII. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Bonifacium in Barbaricinis mancipiis comparandis adiuvet.
      EPISTOLA XXIV. AD IOANNEM TRIBUNUM SIPONTINUM. Hortatur ut cum Vitaliano episcopo de epistolae huius latoris libertate decernat.
      EPISTOLA XXV. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Laudat quod virorum monasterium in domo ancillarum Dei monasterio cohaerente construi noluerit. Monachos tamen aut in ipso monialium discedentium loco, aut in destituto quodam monasterio constitui iubet, ipsumque Ianuario commendat.
      EPISTOLA XXVI. AD IOANNEM SUBDIACONUM. Apud praefectum agat pro Ioanne argentario.
      EPISTOLA XXVII. AD IOANNEM RELIGIOSUM. Ioannem mensis pauperum et exhibendae diaconiae praepositum rationibus homini reddendis immunem declarat; sed rationem Deo positurum hortatur, ut opus suum impleat solertius.
      EPISTOLA XXVIII. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. De Anglis conversis laetari Romanos omnes. Laetandum et Augustino de dono Dei; sed cavendam ex operatione virtutum cordis elationem. Miracula, tum a Moyse nondum culpa soluto, tum a reprobis ipsis edita. In his non suam, sed Dei gloriam quaerat et animarum salutem. De uno in nobis signo gaudendum, scilicet dilectione.
      EPISTOLA XXIX. AD BERTHAM ANGLORUM REGINAM. De Anglorum conversione gratulatur. Ne regis animum ad perfectam Christianae fidei dilectionem succendere diutius negligat, hortatur impense.
       EPISTOLA XXX. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Tum suae, tum illius podagrae occasione docet vitae huius poenas esse Dei verbera peccatores ex misericordia corrigentis. In illis proinde revocanda in memoriam delicta, agendas Deo gratias, praevertendum poenitentia Dei iudicium.
      EPISTOLA XXXI. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Venantio sancti Severini reliquias ad oratorii consecrationem concedat.
      EPISTOLA XXXII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Concessas Candido abbati reliquias. Se tot ac tantis aegritudinibus affectum, ut vivere poena sit. Preces apud Deum petit, ut flagella mitiget, et patientiam concedat.
      EPISTOLA XXXIII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Hortatur ut disposita Ecclesia Romam contendat, ubi quietus, Gregorio ipso curante, a vomitu sanguinis sanari possit. Interim abstineat a ieiuniis, vigiliis et concionibus.
      EPISTOLA XXXIV. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Quam illius decessor ex pecuniis Ecclesiae detinuerat cleri vel pauperum portionem, ipse iuxta praescriptum in hac epistola modum distribuat.
      EPISTOLA XXXV. AD BARBARAM ET ANTONINAM. De imminente patris morte vehementer afflictas consolatur.
      EPISTOLA XXXVI. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Suum de Venantii desperato morbo dolorem testatur. Agendum in primis ut ad monasticum habitum vel in extremis redeat. Se, quod imperatori ipsi filias suas iam commendet Venantius, plurimum impediri. Illas quoad eius facere poterit tueatur Ioannes. Huic Romam congruo tempore venire amice permittit.
      EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Deferendas ad episcopos clericorum causas, ne episcopalis iurisdictio violetur.
      EPISTOLA XXXVIII. AD VITUM DEFENSOREM. Illum Ecclesiae defensorem instituit.
      EPISTOLA XXXIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Vitum defensorem constitutum commendat.
      EPISTOLA XL. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ob eruptionem sanguinis temperet a ieiunio, atque ab omni exasperatione caveat.
      EPISTOLA XLI. AD ROMANUM DEFENSOREM. De possessionum Fausti finibus iniuste pervasis.
      EPISTOLA XLII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. De possessionum Fausti finibus iniuste pervasis.
      EPISTOLA XLIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Dilatam diu Rusticianae causam de invasis possessionis suae finibus tandem finiat.
      EPISTOLA XLIV. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Rogat ne deinceps in epistolis se illius ancillam vocitet. Suspensa iam quae beato Petro obtulit vela. De illius podagra, et tristatur, et gaudet. Monasterium sancti Andreae, cui et ipsa eleemosynam miserat, ab hoc apostolo diligentissime custodiri probat ex variis miraculis.
      EPISTOLA XLV. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Multis ostendit eius animum detractionibus turbari non debere, sedandum tamen tranquilla et humili ratione obloquentium murmur. Ostendit etiam, primo religionis causa coniugia non debere dissolvi; secundo peccata omnia in baptismate funditus dimitti; tertio post poenitentiam triennio factam licentiam non esse peccandi; quarto etiam illum anathematis vinculo teneri qui, necessitate compulsus, id de quo reprehenditur anathematizaverit. Plerosque falso in quatuor illis capitulis imperito zelo accusatos, placandos tamen accusatores illos ratione et mansuetudine, idque Theoctistae ipsi erga suos agendum.
      EPISTOLA XLVI. AD ISACIUM IEROSOLYMITANUM EPISCOPUM. Synodicae illius epistolae respondens, Ecclesiam arcae confert, extra quam salus nulla. Laudat Isacii fidem, quam profitetur suam. Gaudet compressa sub Christianissimo imperatore haereticorum ora. Isacium hortatur ut in Ecclesiis suis compescat simoniam, ac quaedam compescendo, quaedam tolerando iurgia mitiget.
      EPISTOLA XLVII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Neque Ioannem, neque episcopum alium ob corporis infirmitatem deponendum.
      EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Inconstantiam ac temeritatem illius increpat. Quis in Lucusiano monasterio abbas, quis praepositus esse debeat, ipse praecipit.
      EPISTOLA XLIX. AD URBICUM ABBATEM. De Lucusiam monasterii pecunia Petro Tricalitano episcopo det solidos XL.
      EPISTOLA L. AD ADRIANUM NOTARIUM. Agathosae maritum suum, nolente ipsa tonsuratum et monachum, reddi iubet.
      EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS SICILIAE EPISCOPOS. Adversus imminentem hostium invasionem binas per hebdomadam litanias indicant, et fideles a saeculari perversitate dehortentur.
      EPISTOLA LII. AD DONUM MESSANENSEM EPISCOPUM. Id compleatur quod Placidum inter et Messanensis Ecclesiae actores iudicatum est.
      EPISTOLA LIII. AD ADRIANUM NOTARIUM. Incantatores et sortilegos insequi pergat.
      EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM GALLIAE EPISCOPUM. Quod episcopus grammaticam artem docere non debeat. Quos cum Laurentio et Mellito mittit in Britanniam monachos commendat.
      EPISTOLA LV. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Ut synodus ad eradendam simoniam cogatur insistat. Serenum episcopum a pravorum hominum societate cohibeat. Monachos ad Augustinum euntes habeat commendatos.
      EPISTOLA LVI. AD AETHERIUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM. Ut insistat ad synodum cogendam. De privilegiis Ecclesiae suae mittat exemplaria. Irenaei scripta non inveniri. Commendat monachos ad Augustinum in Angliam missos.
      EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Damnandae in concilio simoniae operam impendat. Faveat monachis ad Augustinum euntibus.
      EPISTOLA LVIII. AD DIVERSOS EPISCOPOS GALLIAE. Commendat monachos in Angliam ad Augustinum euntes.
      EPISTOLA LIX. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum convocandam, et monachos eosdem commendat.
      EPISTOLA LX, AD THEODEBERTUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum congregandam et eosdem commendat monachos.
      EPISTOLA LXI. AD CLOTARIUM FRANCORUM REGEM. Monachos ad Augustinum euntes commendat. Hortatur ad cogendam synodum adversus simoniacos.
      EPISTOLA LXII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Monachos in Britanniam euntes commendat.
       EPISTOLA LXIII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut ad evellendam simoniam synodum congregari praecipiat.
       EPISTOLA LXIV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Ad varia dubia, de quibus ab Augustino consultus fuerat, respondet. - 1. De quadripartita bonorum ecclesiasticorum divisione. - 2. De clericis post clericatum uxorem ducentibus. - 3. De diversis consuetudinibus diversarum Ecclesiarum non improbandis. - 4. De poenitentia furum et restitutione ecclesiasticarum rerum. - 5. Duo fratres possunt contrahere cum duabus sororibus. - 6. Qui sunt in contrahendo prohibiti gradus consanguinitatis et affinitatis. - 7. Neophyti in gradu prohibito iuncti, nec separandi sunt, nec sacra communione privandi, sed admonendi ut abstineant. - 8. Quot sunt necessarii episcopi in episcopi consecratione. - 9. Qualiter metropolitanus in aliena provincia se habere debeat. - 10. Quod mulier praegnans et puer natus possit baptizari. Quae menstrua patitur ab ecclesiae ingressu non prohibetur, sed post concubitum coniuges ab ecclesiae ingressu se abstinere debent. - 11. Quando nocturna pollutio celebrationem et communionem impediat.
      EPISTOLA LXV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. Idem spondet Londinensi, quem a synodo propria statuit ordinandum. Eboracensem integro metropolitani honore vult perfrui. Augustinum Britanniae totius primatem instituit.
      EPISTOLA LXVI. AD EDILBERTHUM ANGLORUM REGEM. Hortatur ut in subiectis sibi populis Christianam fidem extendat Augustinum libenter audiat et adiuvet. Docet cur imminenti mundi huius termino signa praemittat Deus. Mittit xenia, fundit ad Deum preces.
      EPISTOLA LXVII. AD QUIRICUM EPISCOPUM, ETC. Eos qui in haeresi cum Trinitatis invocatione baptizati sunt, si ad Ecclesiam revertantur, non baptizandos; sed aut impositione manuum, aut chrismatis unctione, aut professione fidei reconciliandos. Redeuntes Nestorianos veram de incarnato Verbo fidem docendos, quam hic ipse firmat ex Scripturis; atque si Nestorium anathematizent, si quas recipit Ecclesia synodos venerentur, suscipiendos in propriis ordinibus.
      EPISTOLA LXVIII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Commendat Augustinum episcopum, si ad eum venerit.
      EPISTOLA LXIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. De corrigendis sacerdotibus qui vitam prave instituunt.
      EPISTOLA LXX. AD CANDIDUM PRESBYT. RECTOREM PATRIMONII. Aurelium presbyterum commendat, ut ei oratorium vel locum aliquem committat.
      EPISTOLA LXXI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illum aliosve in causa Ioannis Diaconi iudices arguit, quod Hilarum subdiaconum calumniatorem nulla poena affecerint. Hunc privatum officio, ac verberibus publice castigatum, iubet exsulare. Eligendum Paschasio episcopo vicedominum et maiorem domus.
      EPISTOLA LXXII. AD AGAPITUM ABBATEM. Illius monasterio aliud unit a monachis ob hostilitates prorsus desertum.
      EPISTOLA LXXIII. AD MARINIANUM ABBATEM. Ecclesia sancti Georgii curam Mariniano eiusque successoribus committit.
      EPISTOLA LXXIV. AN EUSEBIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Falsatam ab Andrea monacho nequissimo illius epistolam. Nonnullos Gregorio ipsi ab eodem suppositos sermones. Exigendam a Luca presbytero suspecto fidei confessionem.
      EPISTOLA LXXV. AD AURELIUM. Consolatur eum de morte fratris et tribulationibus quas patiebatur.
      EPISTOLA LXXVI. AD MELLITUM ABBATEM Dat mandata Augustino, quem adibat, exhibenda, ad faciliorem Anglorum conversionem.
      EPISTOLA LXXVII. AD BONIFACIUM IN CORSICA DEFENSOREM. Aleriae et Adiacii episcopos quantocius eligi curet. Neque opprimi pauperes, neque clericos a laicis iudicibus teneri patiatur.
      EPISTOLA LXXVIII. AD BARBARAM ET ANTONINAM. Divinam protectionem eis adprecatur. Quod Romam venire cupiant gaudet. Commendatas Ioanni episcopo ac Romano defensori illarum causas. Accepta libenter xenia.


Home      Up one level