Gregorius Magnus
  Epistolae
    LIBER DECIMUS. Indictione tertia.
       EPISTOLA PRIMA. AD ROMANUM IN SICILIA DEFENSOREM. Ablatas, tum a Lucillo quondam episcopo, tum a Petro illius filio, res Melitensis Ecclesiae iubet restitui. Traiano iam episcopo monachos in solatium ita concedit, ut idipsum reservet dioecesani episcopi arbitrio. Quae idem Traianus, dum erat abbas, acquisivit, non eius, sed monasterii esse declarat. Alia quaedam ut tollat permittit.
       EPISTOLA II. AD FORTUNATUM NEAPOLIT. EPISCOPUM. Ecclesiam pro monachis, absque missis publicis, baptisterio et presbytero cardinali consecret.
      EPISTOLA III. AD FANTINUM DEFENSOREM. Colligat Romani mancipia, atque illorum laboris fructus ad construtum a Romano ipso monasterium mittat.
      EPISTOLA IV. AD SAVINUM SUBDIACONUM REGIONARIUM. In Sisinnium presbyterum de idololatria et sodomia accusatum inquirat diligentissime. Illum, si adsint indicia, detrudat in carcerem. Eumdem cogat ad reddendum orphanis Victoriani presbyteri filiis depositum.
      EPISTOLA V. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Mariam ut voluntatem patris sui tandem impleat; et relictas, tum libertis, tum ecclesiae sancti Georgii duas uncias substantiae, vel invita persolvat.
      EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Ioannis praefecti uxorem commendat.
      EPISTOLA VII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ioannis praefecti uxorem commendat.
      EPISTOLA VIII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Se contristatum valde, quod monialem e monasterio iterum abductam revocare neglexerit. Ut vel nunc id praestet impense hortatur.
      EPISTOLA IX. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Basilio Capuano antistiti, pro Cethego et Flora, auri libras decem per Maximum solvat.
      EPISTOLA X. AD ROMANUM DEFENSOREM. Basilium episcopum forenses causas actitantem ultra quatuor dies in Sicilia morari non sinat.
      EPISTOLA XI. AD GODISCALCUM DUCEM. Arguit quod iratus monasterii ianuas frangi et bona diripi fecerit. Monachi ad hostes fugam non imputandam abbati. Ut monasterio et abbati adversari desinat, imo ut tuitionem impendat, hortatur.
      EPISTOLA XII. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Fuscum abbatem, et monasterium eius commendat.
      EPISTOLA XIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Fuscum abbatem iuvet, ut absque mora quae monasterii sui sunt recipiat.
      EPISTOLA XIV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Fusco abbati, monasterii sui Codices et vela restitui faciat.
      EPISTOLA XV. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Nullum sibi odii vel iracundiae circa illam scrupulum, sed paternam omnino dilectionem inesse significat. Ut offensas nobiliter condonet hortatur.
      EPISTOLA XVI. AD TURRITANOS ET TAURIANENSES. Venerio episcopo visitatori obediant, idoneumque sibi eligant sacerdotem.
      EPISTOLA XVII. AD VENERIUM ET STEPHANUM EPISCOPOS. Sub consueta formula visitationis munus iniungit.
      EPISTOLA XVIII. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Ne Amandum a Surrentinis ad episcopatum electum detineat.
      EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Inquirat de Amandi vita in episcopum electi, eumque Romam quamprimum mittat.
      EPISTOLA XX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne acceptam ad possessiones emendas pecuniam, in alios usus expendant Surrentini monachi.
      EPISTOLA XXI. AD IOANNEM ITALIAE PRAEPOSITUM. Conqueritur de subtracta Neapolitanae diaconiae annona.
       EPISTOLA XXII. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Sancti Viti monasterium tueatur a quorumdam molestiis; iunctos vero mulieribus monachos digna emendatione corrigat.
      EPISTOLA XXIII. AD ADRIANUM NOTARIUM SICILIAE. Agat quoque, tum ut puniatur supradictorum monachorum scelus, tum ne quis illorum bona invadat.
      EPISTOLA XXIV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Eius erga monasteria negligentiam arguit. Mauricii aliorumve monachorum fugam dolet. Vetat ne monachi deinceps, nisi per biennium probati, tonsurentur. Neve milites absque suo ipsius consensu in monasteriis suscipiantur.
      EPISTOLA XXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Theodoro portas, et Rustico aquaeductum tandem restituat. Causam deinde adversus illos moveat, si voluerit.
      EPISTOLA XXVI. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Ioannem palatinum hortetur ut neque saponarios affligat, neque ipsorum nonnullis faveat a pactione iuramento firmata recedentibus. Hortantem si non audierit Ioannes, accedat praefecti auctoritas.
       EPISTOLA XXVII. AD ZITTANUM MAGISTRUM MILITUM. Fatetur persolvenda etiam a religiosis tributa.
      EPISTOLA XXVIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Causas Sabinianum inter et Theodorum episcopum, tum de impensis in hospites, tum de aliis suo iudicio definiat.
      EPISTOLA XXIX. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Dubiam adhuc Pompeii episcopi causam certa sententia finiri nondum posse.
      EPISTOLA XXX. AD CASTORIUM NOTARIUM. Iterum monet ut de possessione quae monasterio concessa dicebatur quod iustum est faciat.
      EPISTOLA XXXI. AD LIBERTINUM EXPRAETOREM. Hortatur ut adversa patienter sustineat, et vestes ad suorum usus suscipiat lubens.
      EPISTOLA XXXII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM TAUROMINITANUM. Benignius agendum erga Leonis uxorem, quae, ob adulterii suspicionem a marito discedens, cum religiosam vestem induisset, ad ipsum, inconsulto Secundino, redierat.
      EPISTOLA XXXIII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Si revera Dulcinus episcopus substantiae suae sex uncias Ecclesiae Locrensi et sex monasterio sancti Christophori reliquerit, nullam iam dicto monasterio molestiam irrogari patiatur.
      EPISTOLA XXXIV. AD ECCLESIUM CLUSINUM EPISCOPUM. De Ioanne Diacono a Balneoregiensibus in episcopum electo sollicite inquirat.
      EPISTOLA XXXV. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quod citius non responderit biennii causatur podagram. Palaestinos monachos, qui de Agnoitarum errore interrogarent, non Romam, sed Constantinopolim adiisse. Se ad Anatolium in Agnoitas idipsum ex Latinis Patribus scripsisse, quod ex Graecis ad se Eulogius.
      EPISTOLA XXXVI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Se de Sclavis irruptionem facientibus affligi. Adversus iniquos iudices defendat strenue, sed modeste, pauperes atque oppressos. Photinianistas ad Ecclesiae sinum revocare pergat.
      EPISTOLA XXXVII. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. De Innocentii praefectura gaudet ex dilectione; dolet ex gravitate muneris, quam illi aeternae mercedis occasionem fieri peroptat. Factas indicat cum Langobardorum rege inducias. Suos in Iob postulanti laudat Augustini libros. De protecto Romanae Ecclesiae patrimonio gratias agit.
      EPISTOLA XXXVIII. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Curet ut nec violentiam patiantur qui ad ecclesiam refugerint, nec ii qui hactenus sunt oppressi damna sustineant.
      EPISTOLA XXXIX. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quae ex Scripturis Agnoitae sumebant argumenta singula dissolvit, atque in ipsos disserit uberius. Deesse sibi peritos Graeci sermonis interpretes queritur.
      EPISTOLA XL. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. A pueris Petrum de tentatione sceleris accusantibus veritatem accuratius exigat, Petro ipso id postulante.
      EPISTOLA XLI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illati Petro criminis veritatem una cum Fortunato episcopo diligentissime inquirat.
      EPISTOLA XLII. AD EUSEBIUM THESSALONICENSEM ARCHIEPISCOPUM. Commendato pacis studio hortatur ne a quibusdam Chalcedonensem synodum respuentibus orthodoxorum animos patiatur offendi.
      EPISTOLA XLIII. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Ad illius petitionem mittit ancillam Dei, quam monasterio praeficiat, cui maximam ipse praestet curam.
      EPISTOLA XLIV. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Fesulanis solidos viginti, vel etiam plures, in Ecclesiarum reparationem tribuat.
      EPISTOLA XLV. AD ECCLESIUM CLUSINUM EPISCOPUM. De infirmitate condolet. Gratulatur de prudenti episcopi electione. Equum mittit. Baptizatos consignaturus ad Ecclesias accedat.
      EPISTOLA XLVI. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Agat ne apud Leontium exconsulem iniustum aliquid patiatur Crescentius vicarius.
      EPISTOLA XLVII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Apollonium magistrum militum commendat.
      EPISTOLA XLVIII. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Apollonium commendat.
      EPISTOLA XLIX. AD ADEODATAM ILLUSTREM. Illius animum ad temporalium contemptum, aeternorum vero amorem confirmat. Ioanni et Leontio commissam indicat Decii episcopi causam.
      EPISTOLA L. AD DOMITIANUM METROPOLITANUM. Nondum Romam venisse Leontium. Se illi suffragatum in exsequendis imperatorum iussis. Commissam eidem ac Ioanni episcopo Theodori episcopi causam.
      EPISTOLA LI. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Se nulli unquam protectionem, nisi favente iustitia, postulasse. Etsi in rebus publicis fraudem fecerit Libertinus, substantiam eius caedi debuisse, non libertatem. Iram in vindictam malorum sequi debere rationem animi, non praeire.
      EPISTOLA LII. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Se ad illius votum, et missa suscepisse, et pro Ioanne praefecto scripsisse ad exarchum. Quae vero ad ipsum de Libertino scripsit, non moleste debuisse suscipi, sed ut candide ab amico scripta.
       EPISTOLA LIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Admoneat Leontium ne adversus Neapolitanorum civium iura malorum hominum verbis assensum praebeat.
      EPISTOLA LIV. AD DONUM MESSANENSEM EPISCOPUM. Gregorium expraefectum commendat.
       EPISTOLA LV. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Gregorium expraefectum commendat.
      EPISTOLA LVI. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Gregorium expraefectum commendat.
      EPISTOLA LVII. AD SECUNDINUM ET IOANNEM EPISCOPOS. Gregorium expraefectum commendat.
      EPISTOLA LVIII. AD BONIFACIUM REGIENSEM EPISCOPUM. Gregorii cum Ecclesia sua causam absque dilatione finiat ipsiusve homines habeat commendatos.
       EPISTOLA LIX. AD IOANNEM ET FORTUNATUM EPISCOPOS, ET ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Gregorii homines ac possessiones commendat.
      EPISTOLA LX. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Quod tardius ad Siciliam venerit Gregorius, non studio factum, sed corporis infirmitate.
      EPISTOLA LXI. AD ADEODATUM ABBATEM NEAPOLITANUM Illius monasterio Gazarense quousque Neapoli ordinetur antistes, Puteolanum vero in perpetuum unit.
      EPISTOLA LXII AD NEAPOLITANOS. Neque Ioannem in episcopum eligendum fuisse, quod non castus; neque Petrum, si incautus sit ac fenerator. Alium igitur ex Ecclesiae suae clero aptum sibi provideant.
      EPISTOLA LXIII. AD DOMINICUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM. Docet quo animo suscipiendum sit pestilentiae flagellum; quis fructus ex eo colligendus; qua ratione qui percutiuntur consolandi.
      EPISTOLA LXIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Scriboni quamvis bono non locandam Ecclesiae possessionem, sed annis singulis id offerendum Gentioni quod ex locatione fuisset lucratus.
      EPISTOLA LXV. AD ADEODATAM. Excusat moram in dandis reliquiis, quas tandem mittit.
      EPISTOLA LXVI. AD DECIUM LILYBETANUM EPISCOPUM. Solitis cautionibus adhibitis, constructum ab Adeodata monasterium consecret.
       EPISTOLA LXVII. AD HILARIUM NOTARIUM. Missam pro sustentatione monasterii navem in cunctis tueri praecipit.
      EPISTOLA LXVIII. AD OPPORTUNUM. Ob asperam correctionem contristatum lenit, atque ad perfectam conversionem hortatur.


Home      Up one level