Gregorius Magnus |
  | Epistolae |
LIBER NONUS. Mense Septembri, indictione II. |
EPISTOLA II. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Decretam adversus Ianuarii consiliarios excommunicationem exsequatur. Restituat integrum xenii pretium. |
EPISTOLA III. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Pro concesso sepulturae loco exigendum nihil. Si vero pro luminaribus aliquid offeratur, licet accipere. |
EPISTOLA V. AD MARCELLUM DALMATIAE PROCONSULEM. Illum redarguit ob praestitum Maximo favorem. Docet qua ratione in gratiam secum redire possit. |
EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS SARDINIAE. Paschalem denuntiationem, ex more, a metropolitano suscipiant; nec absque illius licentia ex insula egrediantur. |
EPISTOLA XII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Se (ut querebantur nonnulli) in ordinandis missae ritibus quibusdam Constantinopolitanae Ecclesiae consuetudines non fuisse imitatum. |
EPISTOLA XIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Ecclesiae eius actores, cum Felice, absque dilatione, iudices eligant. |
EPISTOLA XIV. AD FELICEM IN SICILIA. Se ad Ioannem episcopum scripsisse, ut actores Ecclesiae suae deputet, qui cum Felice ipso sine mora iudicium subeant. |
EPISTOLA XV. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM SPOLETANUM. Martyrum reliquias in basilica Reatina collocet. |
EPISTOLA XVI. AD SERENUM ANCONITANUM EPISCOPUM. Severum diaconum suum de restituendo Firmanae Ecclesiae argento admoneat. |
EPISTOLA XVII. AD DEMETRIANUM ET VALERIANUM. Statuit ne impensa in illorum redemptionem Ecclesiae pecunia ab illis aliquando repetatur. |
EPISTOLA XVIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Patrimonium Ecclesiae in Sicilia commendat |
EPISTOLA XIX. AD SYRACUSANI PATRIMONII COLONOS. Ut obediant Romano defensori. |
EPISTOLA XX. AD PETRUM IN SICILIA. Romano Syracusani patrimonii regimen adeunti auxilium ferat. |
EPISTOLA XXI. AD LIBERTINUM EXPRAEFECTUM. Novum defensorem Romanum consiliis iuvet. |
EPISTOLA XXII. AD CIRIDANUM. Romano defensori faveat. |
EPISTOLA XXIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Commissas Romano defensori causas Leontii adversus Leonem episcopum, et Archelaum medicum. |
EPISTOLA XXIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Neglectam per plurimos annos Rusticae testatricis voluntatem tandem adimpleri curet. |
EPISTOLA XXV. AD IOANNEM SURRENTINUM EPISCOPUM, ETC. Gregorio expraefecto basilicam aedificare cupienti reliquias concedant. |
EPISTOLA XXVI. AD ROMANUM DEFENSOREM. Donatam ab Ammonia Romanae Ecclesiae domum, Calixeno illius nepoti, Stephaniae filio, reddat. |
EPISTOLA XXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Ecclesiastica patrocinia non omnibus indiscrete impendenda. |
EPISTOLA XXVIII. AD ANTONIUM SUBDIACONUM, ET DOMETIUM ABBATEM. Concordiae reconciliationem xenodochium inter et monasterium sua auctoritate firmat. |
EPISTOLA XXIX. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Fidentiam aut Adeodatae filiae recens conversae facere satis suadeat, aut hanc apud iudices adiuvet. |
EPISTOLA XXX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Monasterio sancti Marci Massam Veneris restituendam curet. |
EPISTOLA XXXI. AD FAUSTUM. Ecclesiae Vulturnae ministeria apud Anthemium absque dubitatione deponat. |
EPISTOLA XXXII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. A Fausto Ecclesiae Vulturnae ministeria suscipiat, in tuto habeat, et describat. |
EPISTOLA XXXIII. AD ANDREAM. Ut illum de infirmitate consoletur, ipsam divini amoris pignus ac fructuosi palmitis purgamentum esse ostendit. |
EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Presbyteros vel diaconos in Aldionis civitate ordinet, atque ipsos ad infidelium conversionem adhortetur. |
EPISTOLA XXXV. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ioannem praefecturae vices acturum commendat; ea tamen lege ut (quod contigerat in Vigilio) inde non gravetur Ecclesia. |
EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Apud Felicem agat, ut recepta a Mauro pretii sorte sit contentus. |
EPISTOLA XXXIX. AD ROMANUM IN SICILIA DEFENSOREM. Gaudioso inopi solidos sex singulis annis tribuat. |
EPISTOLA XL. AD ROMANUM DEFENSOREM. Ut, omni cunctatione et excusatione abiecta, id exsequatur quod supra epist. 26, fuerat mandatum. |
EPISTOLA XLI. AD IULIANUM SCRIBONEM. Se humanis rationibus a iustitiae zelo non revocari; inquisiturum proinde in Maximum, et iuxta canones laturum sententiam. |
EPISTOLA XLII. AD AGILULPHUM LANGOBARDORUM REGEM. De pace composita gratias agit. Petit ut ducibus suis praecipiat ne pacem turbent. |
EPISTOLA XLIII. AD THEODELINDAM LANGOBARDORUM REGINAM. Gratias refert quod ad faciendam pacem se studiosius impenderit. |
EPISTOLA XLIV. AD FELICEM IN SICILIA. Ipsum de Ioanne episcopo quasi iudicium refugiente immerito conqueri, cum illud ipse distulerit. Ad finiendam cito iudicii censura litem hortatur. |
EPISTOLA XLV. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Mala Felicis fide exposita, hortatur ut motam ab illo controversiam absque mora iubeat finiri. |
EPISTOLA XLVII. AD SABINUM SUBDIACONUM. Regitani cleri adversus episcopum suum querelas una cum episcopis quinque perscrutetur, ut, illorum relatione certior factus, ipse Romae decernat. |
EPISTOLA XLVIII. AD PAULINUM TAURENSEM EPISCOPUM, ETC. Regium una cum Savino pergant, de cleri adversus episcopum querelis inquisituri. |
EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Benenatum facinus abnegantem, Romam cum accusatore aliisve personis mittat. |
EPISTOLA LI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Reliquum pecuniae pro castro construendo datae apud Benenatum perquirat, eamque in illud ipsum ex toto curet impendi. |
EPISTOLA LIII. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Clericis Comanis, si ad Ecclesiae unitatem redeant, se controversam possessionem concedere paratum. |
EPISTOLA LIV. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLIT. Constantii episcopi homines commendat. |
EPISTOLA LV. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Pro Iudaeorum Synagogis irritationabiliter occupatis et consecratis, pretium solvat Victor episcopus. |
EPISTOLA LVI. AD FANTINUM. Candidum defensorem, Iamni Iudaei ex navis pretio debiti soluti chirographum restituere compellat. |
EPISTOLA LVII. AD PRAEIECTAM ILLUSTREM. Gesta inter ipsam et Fantinum defensorem approbat. |
EPISTOLA LVIII. AD MARTINUM SCHOLASTICUM. Se ab illo de episcoporum causis levius instructum sententiam proferre non posse. Agat cum Ioanne Syracusano episcopo. |
EPISTOLA LIX. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Indicat quid Bizacenus primas egerit, ne a Romano episcopo iudicaretur. De illius causa, quod placuerit, loquatur cum Martino Scholastico. |
EPISTOLA LXVI. AD ANATOLIUM DIACONUM. Ex Istriae schismate ad Ecclesiae unitatem reversis faveat. |
EPISTOLA LXVII. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ut cum Mariniano Ravennate de Maximi Salonitani causa iudicet. |
EPISTOLA LXX. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Oratorium sancti Savini consecret. |
EPISTOLA LXXI. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM SPOLETANUM. Sanctuaria sancti Savini Valeriano notario Firmano concedat. |
EPISTOLA LXXII. AD CONSTANTINUM NARNIENSEM EPISCOPUM. Ecclesiae Interamnae iam Visitatori administrationem integram committit. |
EPISTOLA LXXIII. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Theodosium abbatem commendat, ne gravius in murorum vigiliis affligatur. |
EPISTOLA LXXIV. AD DOMNELLUM EROGATOREM. Singularem testatur benevolentiam. Excusat quod, Castorio ad ipsum veniente, non scripserit. |
EPISTOLA LXXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Misenatis Ecclesiae visitationem iniungit. |
EPISTOLA LXXVI. AD MISENATES. Fortunato Visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant episcopum. |
EPISTOLA LXXVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Importunt, Attellanae civitatis episcopi, testamentum discutiat. Tum Attellae, tum Cumis aptum episcopum quantocius eligi procuret. |
EPISTOLA LXXIX. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ipsi et Castorio de Maximo commendat iudicium, cuius modum praescribit. |
EPISTOLA LXXX AD CASTORIUM NOTARIUM. Det Maximo epistolam suam redditae communionis et gratiae testem; modo purgatus ille ac poenitens Sabinianum et alios in charitate suscipiat. |
EPISTOLA LXXXI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Obedienti, poenitenti, ac purgato reddit gratiam et communionem, atque usum pallii concedit. |
EPISTOLA LXXXII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Marcellino de Romana Ecclesia bene merito faveat, atque ipsum apud imperatorem excuset. |
EPISTOLA LXXXIII. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Ianuariam ab Anastasii et Bonifacii molestiis tueatur. |
EPISTOLA LXXXIV. AD BENENATUM TUNDARITANUM EPISCOPUM. Ut oratorium in honorem sanctorum Severini et Iulianae consecret. |
EPISTOLA LXXXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM. Ianuariae reliquias sanctorum Severini et Iulinae dare iubet. |
EPISTOLA LXXXVI. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Reliquias ea lege concedit, ut prius servientium alimoniis provideatur quam dedicetur locus. |
EPISTOLA LXXXVII. AD GAUDIOSUM EUGUBINUM EPISCOPUM. Tadinatis Ecclesiae visitationem delegat. |
EPISTOLA LXXXVIII. AD TADINATES. Gaudioso episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant sacerdotem. |
EPISTOLA LXXXIX. AD SEVERUM ANCONITANUM EPISCOPUM. Aesinae civitatis visitationem iniungit. |
EPISTOLA XC AD AESINENSES. Severo episcopo visitatori obediant, dignumque sibi erigant episcopum. |
EPISTOLA XCI. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Barbatianum, si cautus sit in regimine et humilis in suo sensu, abbatem instituat. |
EPISTOLA XCII. AD VICTOREM PANORMITANUM EPISCOPUM. Praecoritano monasterio presbyterum ex ipsis monachis ordinet. |
EPISTOLA XCIII. AD GULFAREM MAGISTRUM MILITUM. Post laudatum illius in schismaticis ad Ecclesiam reducendis zelum, ad perseverantiam et revertentium protectionem hortatur. |
EPISTOLA XCIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Istros quosdam, ut in Siciliam ad episcopum suum cito perveniant, adiuvet. Episcopum ipsum ut Romam veniat adhortetur, atque itineris expensam praebeat. |
EPISTOLA XCV. AD CALLINICUM ITALIAE EXARCHUM. Quosdam Ecclesiae unitati redditos ac Roma in Istriam redeuntes commendat. |
EPISTOLA XCVI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Eosdem commendat quos supra. |
EPISTOLA XCVII. AD HABITATORES INSULAE CAPREAE. Gratulatur de imperturbato ecclesiasticae unitatis amore. Mariniano mandatum de constituendo illis episcopo schismatis inimico. |
EPISTOLA XCIX. AD OCCILIANUM TRIBUNUM HYDRUNTINUM. Hortatur ut gravatam a Viatore extribuno Hydruntinam civitatem levet. |
EPISTOLA C. AD SABINIANUM CALLIPOLITANUM EPISCOPUM. Ne patiatur Calliponitanos angariis praegravari. |
EPISTOLA CI. AD SERGIUM DEFENSOREM. Fruniscendum Ecclesiae Hydruntinae debitorem, si sponte non solvat, cogat ad iudicium. |
EPISTOLA CII. AD SERGIUM DEFENSOREM. Mancipium ab ipsius Gregorii Germano Hydruntum fugiens curet comprehendi, ac navi Romam deferri. |
EPISTOLA CIII. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Ne milites in monasterio virginum hospitentur. |
EPISTOLA CIV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Ut Neapolitani cives ad concordiam redeant, virum apprime instructum Romam mittere festinet. |
EPISTOLA CV. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Cyriacum abbatem ad Syagrium euntem commendat, monet imagines in Ecclesiis esse servandas. |
EPISTOLA CXI. AD VIRGILIUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Confirmat privilegia per Vigilium papam Arelatensi monasterio concessa. |
EPISTOLA CXII. AD DESIDERIUM EPISCOPUM GALLIAE. De pallio ipsius praedecessoribus concesso nihil in Ecclesiae Romanae scrinio reperiri. Mittat proinde, si quid in Ecclesiae suae chartis invenerit. |
EPISTOLA CXIII. AD SYAGRIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. Ut Menatem et Theodorum Episcopos in Italiam redire compellat. |
EPISTOLA CXIV. AD VIRGILIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. De suscipienda causa Syagriae, quae religionem professa cum esset, marito violenter iuncta dicebatur. |
EPISTOLA CXV. AD SYAGRIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. De parochiis episcopo Taurinensi subtractis, et episcopo in iisdem constituto, ut eas illi restituendas curet. |
EPISTOLA CXVI. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM REGES FRANCORUM. Ut episcopo Taurinensi restituantur ipsius parochiae in regno Francorum sitae, in quibus ordinatus fuerat novus episcopus. |
EPISTOLA CXVII. AD BRUNICHILDEM REGINAM FRANCORUM. Hilarium commendat, ut illum tuitione sua protegat. |
EPISTOLA CXVIII. AD VANTILONUM ET ARIGIUM. Hilarium commendat, ut illi suum patrocinium impendant. |
EPISTOLA CXIX. AD ASCLEPIADOTUM PATRICIUM. Hilarium commendat, ut eius patrocinium suscipiat. |
EPISTOLA CXX. AD CLAUDIUM IN HISPANIIS. Eum laudat, ex virtutis fama sibi dilectum. Ut in luce veritatis atque coelestis patriae amore proficiat hortatur. Cyriacum abbatem et legatum suum commendat. |
EPISTOLA CXXIII. AD VENANTIUM ET ITALICAM. Morbis afflictum ex suis ipsius molestiis atque ex generali totius orbis percussione, quae mundi finem proximum indicat, consolatur. |
EPISTOLA CXXVI. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ne Philagrium, aut ab Ecclesiae suae hominibus, aut a collectae exactoribus, aut a Dertonensi episcopo, iniuste gravari patiatur. |