Gregorius Magnus |
  | Epistolae |
LIBER QUINTUS. Indictione decima tertia, anno ordinationis eius quinto. |
EPISTOLA PRIMA. AD IOANNEM RAVENNATEM EPISCOPUM. Non praeponendos monasteriis clericos Ecclesiis deservientes. |
EPISTOLA I. AD MARINIANUM EPISCOPUM. In Ioannis decessoris eius testamento quid ratum esse debeat. |
EPISTOLA II. AD FELICEM EPISCOP. ET CYRIACUM ABBATEM. Introducendos in monasterium a Theodosia fundatum servos Dei. |
EPISTOLA II. AD CLERUM ET PLEBEM RAVENNAE. Rectam omnino esse Mariniani episcopi fidem testatur. |
EPISTOLA III. AD MAXIMUM SALONITANUM. Maximus de simonia et de aliis multis accusatus Romam citatur. |
EPISTOLA IV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Modiorum tritici duo millia det Zenoni episcopo egenis distribuenda. |
EPISTOLA V. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Gratulatur quod pastorali zelo Donatistas coercere studuerit; severiorem tamen in episcopos id negligentes Africani concilii sententiam non probat. |
EPISTOLA V. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Laudat illam a recta filii educatione. Candidum presbyterum patrimonii quod erat in Gallia rectorem designatum commendat. |
LIBER SEXTUS. Indictione decima quarta, anno ordinationis eius sexto. |
EPISTOLA VI. AD CHILDEBERTUM REGEM. Laudat in illo studium fidei catholicae, Candidumque commendat patrimonii rectorem, Dynamii patricii loco, designatum. |
EPISTOLA VII. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Saturninum expresbyterum, si post lapsum ministraverit, communione privet usque ad diem obitus. |
EPISTOLA VII. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Iubet ex reditibus patrimonii pueros Anglos, et in usum pauperum vestimenta emere. |
EPISTOLA VIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Persequatur Manichaeos. Iudaeis vero qui ad Christum fuerint conversi minuenda pensionum onera. Mutuos det rusticis solidos. |
EPISTOLA IX. AD PETRUM NOTARIUM. Miriensis Ecclesiae tunc reddenda ministeria, cum ibi ordinatus fuerit episcopus. |
EPISTOLA IX. AD DONUM EPISCOPUM. Pallio, quo ipsum decorat, morum ornatum adiungendum monet. Antiqua Messanensis Ecclesiae privilegia firmat. |
EPISTOLA X. AD FELICEM EPISCOPUM. Districtam, nisi primae Iustinianae episcopo primati suo pareat, minatur correptionem. |
EPISTOLA X. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Regiensi Ecclesiae unit Carinensem. |
EPISTOLA XI. AD IOANNEM EPISCOPUM. Pallio in litaniis solemnibus uti, quatuor duntaxat per annum diebus, concedit. |
EPISTOLA XII. AD PETRUM EPISCOPUM. Agrigentinae Ecclesiae redituum quartam partem in visitationis stipendium assignat. |
EPISTOLA XII. AD MONTANAM ET THOMAM. Montanam et Thomam Romanae Ecclesiae famulos manumittit. Eosdem a Gaudioso presbytero haeredes institutos, legatis frui concedit. |
EPISTOLA XIII. AD GAUDENTIUM EPISCOPUM. Capuanae Ecclesiae visitationem iniungit. |
EPISTOLA XIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Decio Lilybetano episcopo in reformando Ecclesiae suae statu opem ferat. |
EPISTOLA XIV. AD CLERUM ECCLESIAE CAPUANAE. De visitatione Ecclesiae Capuanae Gaudentio commissa. |
EPISTOLA XV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Quinque in illo carpit. Ravennatem Ecclesiam honorare desiderat, sed honorem ex superbia arripi non patitur |
EPISTOLA XV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Ioannem presbyterum inique damnatum absolvit, atque ab omni haereseos labe purum denuntiat. Eumdem commendat Ioanni episcopo Constantinopolitano. |
EPISTOLA XVI. AD DATIANUM EPISCOPUM. Amice rogat ut sibi afflicto compatiatur. |
EPISTOLA XVI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Ioannem presbyterum prorsus innocentem affligi denuo velui haeresi obnoxium non permittat. |
EPISTOLA XVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dolet de Maximiani episcopi obitu. Ioannem Catanensem archidiaconum in successorem indicat. |
EPISTOLA XVII. AD THEOTISTUM. Ioannem presbyterum, ab imposito sibi haereseos crimine facto concilio absolutum, tueatur ab omni molestia. |
EPISTOLA XVIII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Pallii usum concedit, et antiqua firmat privilegia. |
EPISTOLA XIX. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Ut mutua ipsorum dilectio coeleste gaudium acquirat, mutuis sese orationibus adiuvent. |
EPISTOLA XX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Persuadeat Leoni Catanensi episcopo ut Ioanni episcopo Syracusano quemdam presbyterum cedat. |
EPISTOLA XXI. AD PETRUM EPISCOPUM. Commendat Ecclesias tres propriis episcopis destitutas. |
EPISTOLA XXII. AD NOBILES SYRACUSANOS. Cum episcopi electionem Gregorii arbitrio commisissent, talem eis ordinare studet, qui Maximianum decessorem imitetur. |
EPISTOLA XXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Ut Ecclesiam et baptisterium consecret. |
EPISTOLA XXIII. AD CASTORIUM NOTARIUM. Ad eligendum quantocius episcopum Ravennates hortetur. Non largum praemiis, sed dignum meritis eligant. |
EPISTOLA XXIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Amalphitanum episcopum in Ecclesia sua residere cogat. |
EPISTOLA XXIV. AD ROMANUM EXARCHUM. Ne Speciosum presbyterum episcopo suo resistentem tueatur, neque patrocinetur sanctimonialibus ad saeculum reversis. |
EPISTOLA XXIV. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Probat nonnullos immerito conqueri quod causa inter Ravennatem Ecclesiam et Claudium abbatem Romae discutiatur; aequam spondet sententiam. |
EPISTOLA XXV. AD SEVERUM EPISCOPUM. Visitationem Ecclesiae Ravennatis commendat. |
EPISTOLA XXVI. AD RAVENNATES. Commissam Severo Ravennatis Ecclesiae visitationem. |
EPISTOLA XXVI. AD SALONITANOS. Se non privato odio contra Maximum moveri; mirari autem se quod ex illis vix pauci a Maximi communione abstinuerint. |
EPISTOLA XXVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Attendat num res Ecclesiae minuerit defunctus episcopus. Ad successoris electionem clerum et populum hortetur. |
EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Aptos ad presbyterale officium monachos cum consensu abbatis assumat, et presbyteros ordinet. |
EPISTOLA XXIX. AD VINCOMALUM DEFENSOREM. Illum instituit Ecclesiae defensorem. |
EPISTOLA XXX. AD SECUNDUM. Pacem cum Agilulpho rege procurare festinet. Marinianum episcopum ad misericordiam in pauperes excitet. |
EPISTOLA XXXI. AD CONDUCTORES MASSARUM. Donec adveniat Gallicani patrimonii rector, Arigio patricio obediant. |
EPISTOLA XXXII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Defuncto Maximiano episcopo, nonnullos e clericis ab eo propter maleficium in carcerem coniectos, gravibus afficiat poenis. |
EPISTOLA XXXII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Si Iudaicum aut paganum mancipium ad Christianam fidem converti desiderat, in libertatem vindicetur. |
EPISTOLA XXXIII. AD GAUDENTIUM EPISCOPUM. Capuanis clericis Neapoli ministrantibus quartam distribuat. Archidiacono inopi restituat solidos decem. |
EPISTOLA XXXIII. AD LEONEM EPISCOPUM. Si pagana mancipia circumciderint Samaraei, in libertatem illa vindicet, non reddito Samaraeis pretio. |
EPISTOLA XXXIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Ciceronem monachum lapsum Misenati Ecclesiae, cuius fuerat famulus, restituat. |
EPISTOLA XXXIV. AD CASTORIUM NOTARIUM. Inquirat quot ab ultima antiquitate litaniae solemnes fuerint in quibus Ravennas episcopus pallio uteretur. |
EPISTOLA XXXV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Monachos tres ad monasterium sancti Martini cogat redire; faveat eiusdem monasterii procuratoribus; eidem reddat mancipia. |
EPISTOLA XXXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Pecuniam mittit in captivorum redemptionem, cui studiose iubet incumbere. |
EPISTOLA XXXVI. AD SEVERUM SCHOLASTICUM. Componendam cum Agilulpho Langobardorum rege pacem exarcho persuadeat. |
EPISTOLA XXXVIII. AD ELIAM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Excusationem eius accipit; mittit Evangelia; Epiphanium diaconatu Romanae Ecclesiae alligat; modestam subsidii petitionem liberalitate vincit. |
EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Alexandriam relictam Vincomali commendat. |
EPISTOLA XXXIX. AD ANASTASIUM EPISCOPUM. De eius in Antiochenam sedem restitutione gratulatur, et suas Italiaeque calamitates strictius narrat. |
EPISTOLA XXXIX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Reversum a schismate Ioannem commendat, cui det annuos octo solidos. |
EPISTOLA XL. AD DONUM EPISCOPUM. Georgii, si rectius ille vixerit, sustentationi subveniat. |
EPISTOLA XLI. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Imperatori suggerat Corsos ac Siculos inique ac nimium gravari. Etsi minus in Italiae expensas haberetur pecuniae, compescendos tamen oppressorum gemitus. |
EPISTOLA XLI. AD RUFINUM EPISCOPUM. In Ecclesia Massae Nicoteranae presbyterum ordinandum, qui episcopi in poenitentiam deputati vice baptizet ac celebret Missas. |
EPISTOLA XLII. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut in monasterio presbyterum ordinet. |
EPISTOLA XLIII. AD VENANTIUM PATRICIUM. Contristatum se de illius et Ioannis episcopi discordia; huic reverentiam exhibeat, causasque suas agant, illaesa charitate. |
EPISTOLA XLIV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. De visitatione Ariminensi melius procuranda. |
EPISTOLA XLIV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantio pristinam ostendat benevolentiam. |
EPISTOLA XLV. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Castorium chartularium commendat. |
EPISTOLA XLV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. Facultatem tribuit Ecclesiam dedicandi. Fundatorum illius donationes confirmat. |
EPISTOLA XLVI. AD BASILIUM. Laudat eius zelum pro Ecclesiae unitate. Ipsum excitat ne a procuranda schismaticorum reversione deterreatur. |
EPISTOLA XLVI. AD FELICEM EPISCOPUM. Cathedram suam e monasterio faciat amoveri, nec illic missas publicas denuo peragat. |
EPISTOLA XLVII. AD MASTALONEM. Ipsius pro Ecclesiae unitate zelum laudat. A procuranda schismaticorum reversione non deterreatur. |
EPISTOLA XLVII. AD LEONEM EPISCOPUM. Reversum ab Histricorum schismate Ioannem tueatur, et annuo refoveat subsidio. |
EPISTOLA XLVIII. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Exclusis ob culpas Donato, ob ignorantiam Ioanne, Marinianum sibi probe notum invitum ordinatum esse, quem Andreae commendat. |
EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Agathonem in monasterio suscipiat, si illius uxor similiter converti voluerit. |
EPISTOLA XLIX. AD LEANDRUM EPISCOPUM. Libros in expositionem beati Iob, et librum Regulae Pastoralis transmittit. |
EPISTOLA XLIX. AD PALLADIUM EPISCOPUM. Mittit reliquias ad dedicationem quatuor altarium in basilica quam Palladius construxerat. |
EPISTOLA L. AD IOANNEM ABBATEM. Ad monasterium sancti Andreae proficiscatur, vitiosos coerciturus ac puniturus. |
EPISTOLA L. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Reliquias mittit, quas postulabat. Hortatur ut eorum qui his deservient quieti prospiciat. |
EPISTOLA LI. AD PETRUM ET PROVIDENTIUM EPISCOPOS. Scribit de fide eis satisfacturum se, promittitque Romam venientibus nullam molestiam illaturum. |
EPISTOLA LI. AD FRATRES IN ANGLIAM EUNTES. Hortatur Augustini socios ut coeptum in Angliam peragant iter. Augustino quem illis abbatem constituit obediant. |
EPISTOLA LII. AD PELAGIUM ET SERENUM EPISCOPOS. Commendat Augustinum in Angliam euntem cum sociis, et Candidum rectorem patrimonii. |
EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Commendat Augustinum ac simul Candidum presbyterum; monetque ut huic patrimonii pensiones restituat, quas collegerat ipsius decessor. |
EPISTOLA LIV. AD UNIVERSOS REGNI CHILDEBERTI EPISCOPOS. Virgilio Arelatensi, cui vices suas commisit, obediant; ab eo vocati veniant ad synodum; nec ad longinqua loca sine illius auctoritate pergant. |
EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. Augustinum et Candidum commendat. |
EPISTOLA LV. AD CHILDEBERTUM REGEM. Virgilio se vices suas et pallium regis petitu concessisse; hortatur vicissim ut illi faveat in prohibenda simonia, et ne ex laicis repente fiant episcopi. |
EPISTOLA LV. AD PROTASIUM EPISCOPUM. Ut Virgilium Arelatensem de pensionibus Romam mittendis urgeat, et Candidum habeat commendatum. |
EPISTOLA LVI. AD MARINIANUM EPISCOPUM Pallii usum concedit, firmat privilegia Ravennatis Ecclesiae. |
EPISTOLA LVI. AD STEPHANUM ABBATEM. Laudat de ordine congregationis, quem ut servet sollicite, hortatur. Gratias agit de cochlearibus ac circulis. |
EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM PATRICIUM. Commendat Augustinum, eiusque socios, et Candidum. |
EPISTOLA LVIII. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM. Augustinum, cui iniunxit ut aliquos secum e vicino presbyteros ducat in Angliam, commendat, et Candidum Ecclesiastici rectorem patrimonii. |
EPISTOLA LIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut Augustino in Angliam eunti et Candido rectori patrimonii tuitionem et auxilium impendat. |
EPISTOLA LXI. AD CASTORIUM NOTARIUM. Quod in pallii usu olim servatum iuraverint Ravennates viri graves ac fideles, id Ravennae servandum. |
EPISTOLA LXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Opportuno abbati sancti Leontii reliquias concedat. |
EPISTOLA LXIII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Queritur impeditum Paulum episcopum ne Romam veniret. Se, ubi primum ex morbo convaluerit, in causae illius cognitione versaturum. |
EPISTOLA LXIV. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Pastorale munus ex charitate exercendum. Quod illud ita exerceat Dominicus, ipsi gratulatur, ac de xeniis gratias agit. |
EPISTOLA LXVI. AD ATHANASIUM PRESBYTERUM. Ipsum ab omni haereseos labe purum pronuntiat, idque se Constantinopolitano episcopo scripturum spondet. |