Gregorius Magnus
  Epistolae
     LIBER PRIMUS. Mense Septembri, indict. IX, quae fuit ordinationis eius prima.
       EPISTOLA PRIMA. AD UNIVERSOS EPISCOPOS SICILIAE. Suas intra Siciliam vices Petro subdiacono commissas declarat. Ut provincia illius episcopi semel per annum conveniant statuit. Ipsos quid in concilio cavendum, quid agendum sit monet.
      EPISTOLA II. AD IUSTINUM PRAETOREM SICILIAE. Iustinum amice ac serio hortatur, ut paci cum sacerdotibus, aequitati erga omnes studeat; utque integram frumenti annonam curet transmitti.
      EPISTOLA III. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Paulum, quod de pontificatu sibi gratuletur, arguit. Maurentium illi et Petrum subdiaconum commendat.
      EPISTOLA IV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod electionem suam ab imperatore confirmari procurasset conqueritur. Eius orationibus se commendat. Synodicam spondet epistolam.
      EPISTOLA V. AD THEOCTISTAM SOROREM IMPERATORIS. E contemplationis quiete ad negotiorum tumultus se raptum gemit. Contemplativam vitam Racheli et Mariae, activam Liae et Marthae comparat.
      EPISTOLA VI. AD NARSEM PATRICIUM. E contemplationis delectatione se deiectum dolet.
       EPISTOLA VII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Aegre fert se multis occupationibus deprimi, et ab eo laudari.
      EPISTOLA VIII. AD BACAUDAM FORMIENSEM EPISCOPUM. Minturnensem Ecclesiam desolatam Formiensi unit.
      EPISTOLA IX. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut disceptatio de agrorum finibus quadraginta annorum possessione componatur.
       EPISTOLA X. AD BACAUDAM ET AGNELLUM EPISCOPOS. De synagoga Iudaeorum transferenda, si ecclesiae officia impediat.
      EPISTOLA XI. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Eam de morte Eutherii consolatur.
      EPISTOLA XII. AD IOANNEM EPISCOPUM DE URBE VETERI. Ne Monasterium vexare pergat admonet.
      EPISTOLA XIII. AD DOMINICUM EPISCOPUM CENTUMCELLENSEM. Commendat Luminosam viduam Zemarchi ut ei comitiva servetur.
       EPISTOLA XIV. AD DEMETRIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. Ut quosdam prius in fide dubios, iam vero catholicam communionem repetentes excipiat.
      EPISTOLA XV. AD BALBINUM EPISCOPUM ROSELLANUM. Ut Populonensem Ecclesiam visitet, ac presbyteros diaconosque ordinet, praecipit.
      EPISTOLA XVI. AD SEVERUM EPISCOPUM AQUILEIENSEM. Praecipit ut Romam veniat cum sequacibus suis in synodo iudicandus.
       EPISTOLA XVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS ITALIAE. Ut filii Langobardorum in haeresi Ariana baptizati, ad fidem catholicam concilientur.
      EPISTOLA XVIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Marcello ad victum et vestitum necessaria provideat, pastores in lapsorum locum et vicem curet substitui.
      EPISTOLA XIX. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Honoratum archidiaconum suo gradui restituat; deinde, si manet controversia, Romae causam dicant. (Vide l. II, ep. 18.)
       EPISTOLA XX. AD HONORATUM DIACONUM SALONITANUM. De contentione ipsius contra episcopum suum, et de custodia rerum Ecclesiae.
      EPISTOLA XXI. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. De pontificatu gratulanti animum aperit, atque orationis deposcit subsidium.
       EPISTOLA XXII. AD NONNOSUM. Maurentium de possessione quam petiit dicit se exauditurum.
      EPISTOLA XXIII. AD GREGORIUM PRAEPOSITUM ITALIAE. Mutuam testatur dilectionem.
      EPISTOLA XXIV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut quibusdam ancillis Dei Paulino presbytero, et duobus monachis certam solidorum summam eroget.
      EPISTOLA XXV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM, ET CAETEROS PATRIARCHAS. Pastoris onus, dotes, officia late prosequitur, ac demum fidem ad conciliorum normam profitetur.
      EPISTOLA XXVI. AD ANASTASIUM PATRIARCHAM ANTIOCHENUM. Conqueritur de onere pastorali.
      EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM ARCHIEPISCOPUM CORINTHI. Ordinationem suam gemens indicat, et Bonifacium defensorem commendat.
      EPISTOLA XXVIII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM RHISINIENSEM. Ut Anastasii patriarchae a sede sua pulsi, quem secum in honore suo vivere cupiebat, animum exploret.
      EPISTOLA XXIX. AD ARISTOBOLUM EXPRAEFECTUM ET ANTIGRAPHUM. Illum consolatur, et rogat ut in epistolis suis e Latino in Graecum convertendis, non verba, sed sensum reddat.
      EPISTOLA XXX. AD ANDREAM ILLUSTREM. De sua ad episcopatum assumptione dolet; clavem a corpore sancti Petri transmittit.
      EPISTOLA XXXI. AD IOANNEM EXCONSULEM, ATQUE PATRICIUM ET QUAESTOREM. Clavem sancti Petri, et de catenis eius transmittit.
      EPISTOLA XXXII. AD PHILIPPUM COMITEM EXCUBITORUM. Episcopatui cur tandem consenserit exponit; Italiae causas commendat.
      EPISTOLA XXXIII. AD ROMANUM PATRICIUM ET EXARCHUM ITALIAE. Blandum episcopum, aut in synodo iudicari, aut in Ecclesiam suam reverti concedat.
      EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Venantium, quod monasticum habitum dimiserit, increpat; ut quantocius resipiscat, hortatur; quorumnam consilia ipsi audienda sint, docet.
      EPISTOLA XXXV. AD PETRUM EPISCOPUM TERRACINENSEM. Concessum prius Iudaeis locum restituat. A Christiana religione discordes benigne alliciendi.
       EPISTOLA XXXVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Commonitorium sibi datum assidue relegat. Quaedam addit monita summam spirantia aequitatem ac prudentiam.
       EPISTOLA XXXVII. AD IOANNEM EPISCOPUM RAVENNATEM. Maurilioni expraefecto opem ferat.
      EPISTOLA XXXVIII. AD MALCHUM EPISCOPUM DALMATIAE. Stephanum episcopum ad iudicium compellat, et quod iudicatum fuerit exsequatur.
      EPISTOLA XXXIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. De neglectis pauperibus eum arguit. Domnis Pateriae, Palatinae et Vivianae largum et liberale subsidium offerri iubet.
      EPISTOLA XL. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Ut Paulinus peregrinus episcopus sancti Theodori monasterium regat.
      EPISTOLA XLI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Dispersos per Siciliam monachos in Messanensi sancti Theodori monasterio congreget.
       EPISTOLA XLII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Monachos vagos, peculiaritati studentes et uxoratos coerceat; e clericatu vero ad monachismum conversos Ecclesiam in qua militarunt repetere non sinat.
       EPISTOLA XLIII. AD LEANDRUM EPISCOPUM HISPALENSEM. De onere episcopali gemit. Laetatur de Recharedi regis conversione. Inductum ab Hispanis ex Arianorum occasione unicae in baptismo mersionis ritum probat. Nonnullos mittit Codices.
       EPISTOLA XLIV. AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Plurima contra ius facta emendari iubet. De subdiaconorum coelibatu decernit.
      EPISTOLA XLV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER ILLYRICUM. Ut episcopos ab hostibus expulsos suscipiant, eisque necessaria subministrent.
       EPISTOLA XLVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Godiscalchi filio inopi et caeco ad victum necessaria suppeditet, praecipit.
      EPISTOLA XLVII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM, ET THEODORUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Iudaeos non esse ad baptismum cogendos, sed ad fidem amplectendam suaviter excitandos.
      EPISTOLA XLVIII. AD THEODORUM DUCEM SARDINIAE. Ut officialem suum cum Iuliana abbatissa iudicium subire praecipiat, Pompeianam vero in pia causa salvo iure protegat.
      EPISTOLA XLIX. AD HONORATUM DIACONUM. Quid imperatoribus pro Sardiniae incolis suggerendum sit.
      EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne cum monachis habitent mulieres. Ne in quarumdam insularum monasteriis pueri ante 18 aetatis annum suscipiantur.
      EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS MONACHOS IN CHRISTI MONTE INSULA CONSTITUTOS. Abnormes illos monachos Horosio abbati obedire iubet.
      EPISTOLA LII. AD SYMMACHUM DEFENSOREM. De construendo in Corsica monasterio; de corrigendis monachis in Gorgonia; de sacerdotum cum mulieribus conversatione.
      EPISTOLA LIII. AD FELICEM EPISCOPUM SIPONTINUM. Canusinam ecclesiam visitare, atque in ea duos parochiales presbyteros ordinare praecipit.
      EPISTOLA LIV. AD IOANNEM EPISCOPUM SURRENTINUM. Ut in sancti Stephani monasterio sanctae Agathae reliquias solemniter collocet.
      EPISTOLA LV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut neque pauperes opprimi, neque liberae mulieris filium ad servitutem cogi patiatur.
      EPISTOLA LVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Quid ad celebrandam dedicationem dare debeat ad erogandum pauperibus.
      EPISTOLA LVII. AD SEVERUM EPISCOPUM. De eligendo Ariminensi episcopo.
      EPISTOLA LVIII. AD ARSICINUM DUCEM, CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM ARIMINENSIS CIVITATIS. Ne Ocleatinum in episcopum eligant.
      EPISTOLA LIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Palatinae annuos triginta solidos pro sustentatione tribuat.
      EPISTOLA LX. AD CLERUM ORDINEM, ET PLEBEM CONSISTENTEM PERUSIAE. Ne episcopi electionem diutius differant.
      EPISTOLA LXI. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Ut Theodorum magistrum militum a pauperum et Ecclesiae vexatione abstinere iubeat.
       EPISTOLA LXII. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Ut a quorumdam molestiis Catellam, salva iustitia, tueatur.
      EPISTOLA LXIII. AD IANUARIUM EPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Pompeianam, ne contra aequitatem gravetur, commendat.
      EPISTOLA LXIV. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Catellam religiosam feminam commendat.
      EPISTOLA LXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Iniuste titulatam Petronii domum, Theodorae illius viduae restituendam
      EPISTOLA LXVI. AD FELICEII EPISCOPUM MESSANENSEM. Quae servandae sint consuetudines, quae abrogandae. Ne munera sibi mittat, aut Romam veniat, amice monet.
      EPISTOLA LXVII AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Pastori oculis infirmo annuum praestet alimentum.
      EPISTOLA LXVIII AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Sacram supellectilem Venafranae Ecclesiae, quam clerici Iudaeo vendiderant, restitui curet, ac reos ad poenitentiam compellat.
      EPISTOLA LXIX AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Monasterii lites ac negotia omnia perito e laicis viro committenda.
       EPISTOLA LXX. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM. A fictorum defensorum angariis quomodo sibi caveant.
       EPISTOLA LXXI AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Cyriacum et Ioannam coniugem eius ex Iudaea Christianam tueatur.
      EPISTOLA LXXII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ne ante hiemem Siculi episcopi omnes Romam veniant. Frumenti copiam ultra solitum comparet Petrus, ac congruo tempore in urbem transmittat.
      EPISTOLA LXXIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. De restituendis Taurominitanae Ecclesiae possessionibus atque pecuniis.
      EPISTOLA LXXIV. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Illum ad comprimendos haereticorum adversus Ecclesiam conatus incitat. Ne primas ex ordine loci eligatur. Ne extra civitatem resideat. Ne qui Romam venire voluerint Numidae episcopi impediantur.
      EPISTOLA LXXV. AD GENNADIUM, PATRICIUM, ET EXARCHUM PER AFRICAM. Gennadium impense laudat, quod non terreno consilio, sed ut Christiana religio propagetur, Gentes expugnet. De datis Romanae Ecclesiae patrimonio incolis gratias agit. Hilarium eiusdem patrimonii rectorem commendat.
      EPISTOLA LXXVI. AD GAUDIOSUM MAGISTRUM MILITUM AFRICAE. Post officiosa verba, commendat Hilarium
      EPISTOLA LXXVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS NUMIDIAE. Quod prius nolebat, iam ex antiqui moris reverentia concedit, seniorem episcopum eo ipso in primatem eligi. Donatistam excipit. Numidas antistites hortatur ad pacem, ad Ecclesiae defensionem, ad sollicitudinem de proximorum animabus.
      EPISTOLA LXXVIII. AD LEONEM EPISCOPUM IN CORSICA. Visitationem iniungit Saonensis Ecclesiae.
      EPISTOLA LXXIX. AD MARTINUM EPISCOPUM IN CORSICA. A Tainatensi Ecclesia ad Saonensem transire concedit.
      EPISTOLA LXXX. AD CLERUM ET NOBILES CORSICAE. Quod episcopi electionem nimium distulissent, instituit ipse Martinum. Interea dum hic adveniet, Leoni curam visitationis iniungit.
      EPISTOLA LXXXI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM MEVANIENSEM. Ut tandem in episcopi electione consentiant hortatur. Interea Ecclesiae curam Honorato presbytero committit.
      EPISTOLA LXXXII. AD LAURENTIUM EPISCOPUM MEDIOLANENSEM. Ut aliquem cum quo de postulata pecunia lis orta dirimatur instituat.
       EPISTOLA LXXXIII. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Comprimendum Liberati diaconi ambitum, neque illum absque solemni episcopi sui cessione ullatenus incardinandum.
      EPISTOLA LXXXIV. AD HILARUM MONACHUM AFRICAE. Ut, coacto quamprimum concilio, in Argentium Lamigensem episcopum inquiratur.
       EPISTOLA LXXXV. AD GENNADIUM PATRICIUM AFRICAE. Droculfum de hostibus reversum commendat.


Home      Up one level