Cassianus
  De coenobiorum institutis
     LIBER QUINTUS. DE SPIRITU GASTRIMARGIAE.
      CAPUT PRIMUM. Transitus ab institutis coenobiorum ad colluctationem octo principalium vitiorum.
      CAPUT II. Quod causae vitiorum sicut in omnibus immorantur, ita ab omnibus ignorantur, et quod ad manifestandas eas, Domini egeamus auxilio.
      CAPUT III. Quod prima nobis colluctatio sit adversus spiritum gastrimargiae, id est, concupiscentiam gulae.
      CAPUT IV. Testimonium abbatis Antonii, quo docet unamquamque virtutem ab illo qui eam peculiarius possidet expetendam.
      CAPUT V. Quod non possit ab omnibus uniformis ieiuniorum regula custodiri.
      CAPUT VI. Quod non solo vino mens inebriatur.
      CAPUT VII. Quod infirmitas carnis puritatem cordis nequeat impedire.
      CAPUT VIII. Quomodo cibum appetere ac sumere liceat.
      CAPUT IX De mensura castigationum assumendarum, remedioque ieiunii.
      CAPUT X. Ad conservandam mentis et corporis puritatem, abstinentiam ciborum non posse sufficere.
      CAPUT XI. Concupiscentias cordis non exstingui, nisi cum omni exstirpatione vitiorum.
      CAPUT XII. De agone carnali etiam spiritalis agonis imitationem esse sumendam.
      CAPUT XIII. Quod nisi gulae fuerimus vitio liberati, nequaquam possimus ad pugnas interioris hominis pervenire.
      CAPUT XIV. Quomodo possit gulae concupiscentia superari.
      CAPUT XV. Quod ad custodiendam cordis sui puritatem monachus semper intentus esse debeat.
      CAPUT XVI. Quod monachus secundum Olympiaci certaminis morem non possit spiritales conficere pugnas nisi, obtinuerit bella carnalia.
      CAPUT XVII. Quod fundamentum ac basis spiritalis agonis in gastrimargiae sit certamine collocata.
      CAPUT XVIII. Per quot genera certaminum atque palmarum beatus Apostolus ad coronam sublimissimi agonis ascenderit.
      CAPUT XIX. Quod athletae Christi, donec in corpore commoratur, pugna non desit.
      CAPUT XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si vult ad pugnas interiorum certaminum pervenire.
      CAPUT XXI. De interiori monachi pace, et abstinentia spiritali.
      CAPUT XXII. Quod idcirco nos oporteat exercere continentiam corporalem, ut per ipsam perveniamus ad spiritale ieiunium.
      CAPUT XXIII. Qualis esse monachi cibus debeat.
      CAPUT XXIV. Quod in Aegypto indifferenter vidimus sub adventu nostro solvi quotidiana ieiunia.
      CAPUT XXV. De continentia senis cuiusdam, qui sexies ita frugaliter cibum sumpsit, ut servaret esuriem.
      CAPUT XXVI. De alio sene, qui in cella sua escam numquam solus accepit.
      CAPUT XXVII. Encomium Paesii et Ioannis abbatum.
      CAPUT XXVIII. Eiusdem abbatis Ioannis iam moribundi insigne documentum.
      CAPUT XXIX. De abbate Machete inter Collationes spiritales numquam dormitante, et semper inter terrenas fabulas obdormiente.
      CAPUT XXX. Eiusdem senis de nemine iudicando sententia.
      CAPUT XXXI. Increpatio eiusdem senis, cum fratres inter spiritales Collationes dormitantes, ad narrationem otiosae fabulae vidisset expergefactos.
      CAPUT XXXII. De epistolis, priusquam legerentur, incensis.
      CAPUT XXXIII. De absolutione quaestionis, quam abbas Theodorus orando promeruit.
      CAPUT XXXIV. De sententia eiusdem senis, qua docuit quo studio monachus possit assequi scientiam Scripturarum.
      CAPUT XXXV. Increpatio eiusdem senis, cum ad meam cellulam media nocte venisset.
      CAPUT XXXVI. Descriptio eremi quae est in Diolco, in qua anachoretae commorantur.
      CAPUT XXXVII. Abbatis Archebii humanitas commendatur.
      CAPUT XXXVIII. Idem Archebius, manuum suarum labore, matris debitum dissolvit.
      CAPUT XXXIX. Qua simulatione senis cuiusdam, abbati Simeoni, cum otiosus esset, opus manuum sit provisum.
      CAPUT XL. De pueris qui deferentes ad aegrotantem ficus, non degustatis eisdem, fame in eremo defecerunt.
      CAPUT XLI. Sententia abbatis Macarii, de observantia monachi, vel tamquam diutissime victuri, vel tamquam quotidie morituri.


Home      Up one level