Augustinus
  Epistolae
    Epistolae
    EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat.
    DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAP. XX.)
    AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV . Augustinus Ianuario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, ieiunio et Eucharistia.
    AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra maius incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae ieiunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc.
    DE SEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXI.)
    SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU EPISTOLA CII .
    DE SEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXVI.)
    DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER, SEU EPISTOLA CXL.
    DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS EPISTOLIS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLI.)
    DE VIDENDO DEO LIBER, SEU EPISTOLA CXLVII . Docet Deum corporeis oculis videri non posse.
    DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLV.)
    DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER, SEU EPISTOLA CLXVI .
    DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU EPISTOLA CLXVII .
    FRAGMENTUM EPISTOLAE HACTENUS INEDITAE AUGUSTINI AD MAXIMUM.
    DE EPISTOLA SUBSEQUENTE. (LIB. II RETRACT., CAP. XLVIII.)
    DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU EPISTOLA CLXXXV .
    DE SUBSEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT. CAP. XLIX.)
    DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU EPISTOLA CLXXXVII .
    ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII . Ecclesiastica Gesta a B. Augustino confecta in designando ERACLIO qui ipsi in episcopatu succederet, atque interim senem aliqua parte curarum sublevaret.
    EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino, renuntians quae exstiterit causa dissidii, quive auctores tumultus in suo coenobio; tum declarans fidem suam de libero arbitrio et de iustitia Dei remunerantis; ac denique Florum, quem ipsi mittit, ab erroris suspicione liberans.
    FRAGMENTUM Quod in veteri codice Ecclesiae Trecensis continente collectiones Cresconii et Ferrandi repertum est, cum titulo hic affixo. EX EPISTOLA AD CLASSICIANUM, Qui excommunicatus fuerat.
     PRIMA CLASSIS.
    EPISTOLA PRIMA . Consilium aperit Augustinus suorum librorum de Academicis, et Hermogenianum sententiam rogat de eo quod sub finem tertii libri de iisdem philosophis pro nuntiavit.
    EPISTOLA II . Zenobio desiderium exponit suum, ut disputationem inter se coeptam, inter se finiant.
     SECUNDA CLASSIS. Epistolae quas Augustinus iam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam, et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410.
    EPISTOLA III . Nebridio respondet Augustinus immerito se ab ipso vocari beatum, qui tam multa ignoret. Qua in re sita sit vera beatitudo.
     CLASSIS TERTIA. Epistolae quas ab anno habitae collationis cum Donatistis Pelagianaeque haereseos in Africa deprehensae, scripsit Augustinus deinceps reliquo tempore vitae suae, id est ab anno 411 ad 430.
    EPISTOLA IV . Augustinus Nebridio, significans ei quantum profecerit in secessu, contemplatione rerum aeternarum.
     QUARTA CLASSIS. Epistolae a S. Augustino episcopo scriptae, quarum tempus minus compertum est.
    EPISTOLA V . Augustinum Nebridius deplorat, quod nimium interpelletur civium negotiis ab otio contemplationis.
    EPISTOLA VI . Scribit Nebridius videri sibi memoriam sine phantasia esse non posse; tum etiam phantasiae vim non a sensu, sed a se potius imagines rerum habere.
    EPISTOLA VII. Augustinus quaestionem utramque a Nebridio motam discutit. Memoriam sine phantasia esse posse. Animam sensibus non usam carere phantasiis. Obiectio resolvitur.
    EPISTOLA VIII . Quanam coelestium potestatum in animam actione fiat, ut imagines ac somnia dormienti subrepant.
    EPISTOLA IX . Quaestioni de somniis per superiores potestates immissis respondet.
    EPISTOLA X. De convictu cum Nebridio et secessione a mundanarum rerum tumultu.
    EPISTOLA XI . Cur hominis susceptio Filio soli tribuitur, cum divinae personae sint inseparabiles.
    EPISTOLA XII. Quaestionem in superiore epistola perstrictam iterum tractandam suscipit.
    EPISTOLA XIII . Quaestionem de animae quodam corpore, ad se nihil pertinentem, rogat dimittant.
    EPISTOLA XIV . Quare sol non idem praestat quod caetera sidera. Veritas summa an hominis cuiusque rationem contineat.
    EPISTOLA XV. Significat scriptum a se opusculum de religione, transmittendum Romaniano, quem hortatur ut otium datum bene collocet.
    EPISTOLA XVI. Maximus grammaticus Madaurensis Augustino, excusans a Paganis unum Deum variis nominibus coli, indignans mortuos homines Gentium diis praeferri, irridens Punica quaedam nomina; perstringens, opinamur, Christianos, quod venerarentur sepulcra martyrum, ac notans quod profanos ad sua sacra non admitterent.
    EPISTOLA XVII. Augustinus Maximo grammatico respondet ad superiora, sed sic ut ostendat indigna quibus respondeatur, digna quae rideantur.
    EPISTOLA XVIII . Naturarum genus triplex perstringitur.
    EPISTOLA XIX . Gaio, quem forte disputatione traxerat ad Ecclesiam, mittit suos libros legendos, adhortans ut perseveret in bono proposito.
    EPISTOLA XX . Antonino pro existimatione bona ac dilectione sibi impensa gratias refert Augustinus, optatque ut familia ipsius tota catholicam religionem profiteatur.
    EPISTOLA XXI . Augustinus in presbyterum Hipponensem ordinatus, praesertim ad dispensandum verbum Dei, secumque reputans quam difficile sit sacerdotem pium agere, obsecrat Valerium ut patiatur ipsum in secessu precibus et studio hoc agere, ut sit idoneus imposito muneri.
    EPISTOLA XXII . Augustinus presbyter, Aurelio Carthaginensi episcopo, deflens comessationes et ebrietates per Africam in coemeteriis et memoriis martyrum frequentari specie religionis: cui malo obtestatur ut mederi velit. Dolet subinde etiam contentionem et humanae laudis appetitum ab ipso Clericorum ordine non exsulare.
    EPISTOLA XXIII . Augustinus Maximino episcopo donatistae, qui diaconum catholicum rebaptizasse dicebatur, ut aut fateatur factum, aut profiteatur se orthodoxum, invitans illum vel ad colloquium, vel ad rescribendum, ut concordia Ecclesiae sarciatur.
    EPISTOLA XXIV . Paulinus Alypio episcopo de libris Augustini quos recepit, excusans quod serius miserit ad illum Eusebii Chronica. Cupit edoceri de genere et vita Alypii: ipse vicissim de se nonnulla aperiens. Panem unum dono mittit.
    EPISTOLA XXV . Paulinus Augustino, exquisitis eum laudibus exornans pro quinque eius adversus Manichaeos libris, quos ab Alypio acceperat. Panem ipsi dono mittit.
    EPISTOLA XXVI . Augustinus Licentium iuvenem nobilem et doctum, quondam ipsius discipulum, hortatur ad mundi contemptum, abutens ad hoc ipsius Licentii carmine, quod ad praeceptorem scripserat.
    EPISTOLA XXVII. Augustinus Paulino, amplectens illius benevolentiam, et mutuum declarans amorem: nonnulla de Romaniano et Alypio, nec non de Licentio, cuius aetati metuebat ne vergeret ad ea quae sunt mundi.
    EPISTOLA XXVIII . Augustinus Hieronymo, de nova post LXX Veteris Testamenti versione; deque Petro reprehenso a Paulo ad Galat. II, expostulans de suscepto hinc patrocinio mendacii officiosi.
    EPISTOLA XXX . Paulinus Augustino, non recepto ab eo responso, denuo per alios scribit.
    EPISTOLA XXXI . Paulino pro secundis litteris ab eo receptis, grati animi obsequium exhibet, seque Valerio coepiscopum Hipponensem ordinatum esse renuntians, exoptat ut in Africam traiicere ipse velit, magno cum sibi solatio, tum caeteris christianis exemplo futurus.
    EPISTOLA XXXII . Paulinus Romaniano, gratulans Ecclesiae Hipponensi quod Augustinum meruit episcopi collegam. Licentium, pro quo scripserat Augustinus, hortatur et prosa et carmine, ut contempto aulae fastu se dedicet Christo.
    EPISTOLA XXXIII. Augustinus Proculeiano partis donatianae apud Hipponem episcopo, invitans illum ut mutua collatione schisma componatur.
    EPISTOLA XXXIV . De iuvene, qui matrem caedere solitus, demum et mortem minatus transiit ad Donatistas, ab iisque iterato baptizatus est. Quod an Proculeiani episcopi mandato factum sit, uti presbyter ipsius Victor publico officio renuntiarat, inquiri postulat Augustinus, sese interim paratum asserens ad totam, si Proculeianus velit, schismatis causam placide pertractandam.
    EPISTOLA XXXV . Rursus interpellat Eusebium, ut clericorum donatistarum licentiam curet coercendam per Proculeianum episcopum: alioquin ut de se nullus queratur, si hanc illi perferri in notitiam per codices publicos fecerit.
    EPISTOLA XXXVI . Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cuiusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati ieiunio, scriptam perquam imperitissime.
    EPISTOLA XXXVII . Gratulatur sibi Augustinus litterarias suas lucubrationes legi et approbari a Simpliciano; eiusque censurae subiicit tum caeteros suos libros, tum eos quos de quaestionibus ab ipso propositis conscripsit.
    EPISTOLA XXXVIII . Augustinus Profuturo, de toleranda adversa valetudine; de morte Megalii, et de cohibenda ira.
    EPISTOLA XXXIX . Hieronymus Augustino, commendans illi Praesidium, et salvere iubens Alypium.
    EPISTOLA XL . Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo iam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata.
    EPISTOLA XLI . Alypius et Augustinus Aurelio gratulantes de sermonibus quos presbyteri praesente ipso ad populum habere coeperant, ipsumque rogantes ut aliqui eorum sermones sibi mittantur.
    EPISTOLA XLII. Augustinus Paulino, flagitans ut litterarum debitum amplius anno integro non redditum exsolvat, mittatque sibi opus adversus Paganos, cum id perfecerit.
    EPISTOLA XLIII . Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot iudiciis convicti.
    EPISTOLA XLIV. Augustinus refert quae coepta sint agi de concordia cum Fortunio Donatistarum episcopo, cupiens ut sine tumultu, quod placide coeptum est, perficiatur conventu frequentiore.
    EPISTOLA XLV. Augustinus Paulino, rogans ut demum rescribat post biennii silentium, mittatque sibi opus contra Paganos, quod ab ipso elaborari dudum audivit.
    EPISTOLA XLVI . Publicola Augustino proponit multas quaestiones.
    EPISTOLA XLVII. Augustinus Publicolae dissolvit aliquot ex propositis quaestionibus.
    EPISTOLA XLVIII . Augustinus Eudoxio abbati monachorum insulae Caprariae, exhortans ut otio ad pietatem, non ad ignaviam utantur, et sicubi Ecclesia requirat illorum operam, ne detrectent.
    EPISTOLA XLIX . Augustinus Honorato Donatianae partis, ut per litteras placide reddat rationem quomodo nomen Ecclesiae, quae utique in toto orbe futura praedicta est in Scripturis, ad ipsos solos reciderit.
    EPISTOLA L . Augustinus Suffectanis expostulans de LX Christianorum nece, pollicensque suum illis reddendum Herculem.
    EPISTOLA LI . Augustinus Crispinum Calamensem Donatianae partis episcopum urget propositis breviter aliquod argumentis, ad ea si potest respondeat per litteras.
    EPISTOLA LII . Augustinus Severino consanguineo suo donatistae, ut deserat schisma scelestum et impudens.
    EPISTOLA LIII . Confutatur epistola presbyteri cuiusdam donatistae qui Generosum catholicum Constantinensem seducere moliebatur, simulans ab angelo se monitum ut ipsum ad Donatistarum partes adduceret.
    EPISTOLA LVI . Augustinus ad Celerem, iubens eum Litterarum sacrarum studio incumbere, ut discat hanc vitam collatione aeternae esse fumum; et Donatistarum secta se abdicet.
    EPISTOLA LVII . Augustinus, libro quodam suo in eam rem conscripto, Celerem instruxerat, mera levitate Donatistas se ab Ecclesia catholica segregasse: cui, si eo codice satisfactum non sit, promittit adhuc scripta. In fine, cum amico quodam donatista, Celeri subdito, conferre cupit.
    EPISTOLA LVIII . Augustinus Pammachio viro senatori gratulatur, quod suos apud Numidiam colonos donatistas adhortationibus suis adduxerit ad Ecclesiam catholicam.
    EPISTOLA LIX . Augustinus Victorino concilium convocanti, excusatoria, quare ad concilium non venturus sit: rogans ut prius cum Xantippo super iure primatus et concilii convocandi placide componat.
    EPISTOLA LX . Augustinus Aurelio significat Donatum et ipsius fratrem se venitente recessisse de monasterio: porro et monachis facilem lapsum, et ordini clericorum iniuriam fieri, dum tales in clerum assumuntur.
    EPISTOLA LXI . Augustinus Theodoro ut prolata hac epistola fidem faciat clericos ex parte Donati venientes ad Ecclesiam catholicam, in suo ipsorum ordine esse recipiendos.
    EPISTOLA LXII . Alypius, Augustinus et Samsucius Severo, excusantes quae in Timothei negotio gesta sunt.
    EPISTOLA LXIII. Rursum de Timotheo qui postquam iurasset se a Severo non recessurum, ordinatus fuerat subdiaconus apud Subsanam in dioecesi Hipponensi: hoc praeter suam voluntatem factum esse testatur Augustinus; Timotheum tamen quem ad Severum redire voluit, declarat lectoris officio iam ante praestitum ipsi iuramentum, functum fuisse in ecclesiis dioeceseos Hipponensis, adeoque sibi remittendum.
    EPISTOLA LXIV . Augustinus Quintiano, ipsum ad patientiam adhortans et Aurelio episcopo reconciliatum cupiens, agensque de Privatione quem ille suae Ecclesiae clericum querebatur in monasterium Augustini susceptum fuisse.
    EPISTOLA LXV. Augustinus Xantippo Numidiae primati, rationem reddens cur Abundantio presbytero infami Ecclesiam committere noluerit.
    EPISTOLA LXVI . Expostulat cum Crispino Calamensi, qui Mappalienses metu subactos rebaptizarat.
    EPISTOLA LXVII . Augustinus Hieronymo: negans se scripsisse librum in eum; in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistolam librum appellasset.
    EPISTOLA LXVIII . Hieronymus Augustino, iam accepta epistola quae continet quaestionem de mendacio officioso, sed dubitans etiamnum an sit Augustini, negat se responsurum nisi sit certus de auctore. Meminit et Ruffini ficto nomine.
    EPISTOLA LXIX . Alypius et Augustinus Castorio, ipsum hortantes ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae Maximiano fratri suo gloriose cedenti succedat.
    EPISTOLA LXX . Donatistarum Catholicos traditionis insimulantium temeritas prodit sese in causa Feliciani ab ipsis primum solemniter damnati, ac postea in honore suo recepti.
    EPISTOLA LXXI . Augustinus Hieronymo, dehortans a libris Testamenti veteris ex hebraeo vertendis, et exhortans ut Septuaginta versionem mire depravatam ac variantem reddat suae veritati. Novum Testamentum ab eo castigatum probat.
    EPISTOLA LXXII . Hieronymus Augustino expostulans de illius epistola per Italiam sparsa, qua taxabatur locus non recte expositus in Epistola ad Galatas.
    EPISTOLA LXXIII . Hieronymum litteris suis nonnihil offensum demulcere studet Augustinus. Apologiam illius contra Ruffinum accepisse se testatur, deplorans tantos inter viros quondam amicissimos tam amarulentam discordiam incidisse.
    EPISTOLA LXXIV . Augustinus Praesidium rogat ut superiorem epistolam curet Hieronymo reddendam, utque sibi eumdem suis etiam litteris placet.
    EPISTOLA LXXV . Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Ionam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum.
    EPISTOLA LXXVI . Sub persona Ecclesiae catholicae cohortatur omnes Donatistas, ut resipiscentes redeant ad catholicam communionem.
    EPISTOLA LXXVII . Augustinus Felici et Hilarino, ut ne perturbentur obortis in Ecclesia scandalis. Porro de Bonifacio, qui in nullo apud se crimine deprehensus fuerit, statuere non posse ut eius nomen de presbyterorum albo expungatur, maxime cum ipsius causam ad Dei iudicium transmiserit.
    EPISTOLA LXXVIII . Quidam e monasterio Augustini Spes nomine, accusatus a Bonifacio presbytero, crimen in Bonifacium ipsum transtulit. Cum res evidentibus argumentis cognosci ab Augustino non posset, iussus est uterque adire sepulcrum S. Felicis Nolani, ut miraculo transigeretur iudicium. Id clam fieri curarat Augustinus: verum quoniam res eruperat in notitiam hominum, permittit interea ut Bonifacii nomen inter presbyteros non recitetur; hortatur omnes ne temere iudicent, neve ob paucorum delicta vel ipsi deficiant a pietate, ve de omnibus male suspicentur; observans nullam fuisse tam felicem sodalitatem, in qua non aliquis flagitiosus extiterit.
    EPISTOLA LXXIX . Augustini episcopi ad presbyterum quemdam Manichaeum, denuntians ut solvat quaestionem in qua praecessor eius Fortunatus defecerat, vel procul a sua Ecclesia discedat.
    EPISTOLA LXXX . Cupit explicari liquidius a Paulino, quonam modo voluntatem Dei, quae nostrae praeferenda est, nosse possimus.
    EPISTOLA LXXXI . Hieronymus Augustino, excusans quod ipsius litteris responderit liberius Epistola 75, rogansque ut, omissis contentiosis quaestionibus, deinceps secum invicem amice conferant, et placide versentur in campo sacrarum Scripturarum.
    EPISTOLA LXXXII . Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat.
    EPISTOLA LXXXIII Augustinus Alypio significans aliam se de bonis, quae fuerunt Honorati ex Thagastensi monacho presbyteri Thiavensis, iniisse sententiam, sibique demum satius videri ut ea omnia haereditario veluti iure cedant, non monasterio Thagastensi, sed Thiavensi Ecclesiae.
    EPISTOLA LXXXIV . Novato episcopo Augustinus, excusans quod ad ipsum non mittat germanum ipsius Lucillum diaconum, quo latinae linguae perito carere non possent Ecclesiae dioecesis Hipponensis.
    EPISTOLA LXXXV. Augustinus Paulum quemdam episcopum obiurgat, qui Ecclesiam levitate sua graviter offendebat, ut ad frugem et episcopo dignam vitam redeat.
    EPISTOLA LXXXVI . Augustinus Caeciliano praesidi, ut suo edicto Donatistas in regione Hipponensi et in vicinis locis coerceat.
    EPISTOLA LXXXVII . Augustinus Emerito donatistae, adhortans ut attendat et respondeat, qua iusta causa schisma moverint.
    EPISTOLA LXXXVIII . Clerici Hipponenses catholici ad Ianuarium episcopum donatistam, expostulantes de Circumcellionum saevitia in Catholicos. Stilus est Augustini, quanquam communi clericorum nomine scripta est epistola.
    EPISTOLA LXXXIX . Augustinus Festo, docens recte legibus reprimi Donatistas; et indicans in regione Hipponensi nondum eos Festi litteris correctos, sed adhuc intolerabiliter grassari.
    EPISTOLA XC . Augustino Nectarius paganus, agens ut suis civibus coloniae Calamensis condonentur quae expetendae erant ab ipsis poenae, non modo violati Caesaris edicti recentissimi prohibentis ne sacra solemnia idolis fierent, sed etiam iniuriarum quibus ipsi, sacrorum suorum occasione, Christianos affecerant.
    EPISTOLA XCI . Invehitur Augustinus in Paganorum sacra, et iniurias Christianis recens illatas a Calamensibus enumerat; ostendens ipsorum saluti benignius longe consultum iri, si non impunito eo scelere ad audenda similia provocentur.
    EPISTOLA XCII . Augustinus Italicae viduae, consolans illam super obitu mariti, ac refellens eorum opinionem qui dicebant Deum videri oculis corporeis.
    EPISTOLA XCIII . Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subiicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum.
    EPISTOLA XCIV . Paulinus Augustino gratias agens pro libro vel epistola ab ipso recepta, prosequitur laudes Melaniae senioris, et unici eius filii Publicolae nuper defuncti: nonnulla de futura in coelis actione beatorum post resurrectionem.
    EPISTOLA XCV . Augustinus superiori epistolae respondens agit de praesentis vitae statu, necnon de qualitate corporis beatorum, deque membrorum officiis post resurrectionem.
    EPISTOLA XCVI . Augustinus Olympio, quem audierat provectum recens ad novam dignitatem (scilicet Magistri officiorum, quod ipsi munus post Stilichonis necem an. 408 collatum fuit), commendat impense causam Bonifacii Cataquensis episcopi, super possessione quadam Ecclesiae ab ipsius praedecessore non sine fraude comparata.
    EPISTOLA XCVII . Augustinus Olympio, ut tueatur leges de confringendis idolis et haereticis corrigendis, quae vivo Stilichone missae sunt in Africam; faciatque pro auctoritate et industria sua ut eas ex Imperatoris voluntate constitutas esse, adeoque post Stilichonis necem nihilominus vigore intelligant Ecclesiae inimici.
    EPISTOLA XCVIII . Augustinus Bonifacio episcopo, respondens qui fiat ut infantibus in Baptismo prosit parentum fides, cum post Baptismum non noceat illis parentum impietas; deinde quomodo susceptores in Baptismo respondeant illos credere, cum parvuli revera non credant, et incertum sit an sint credituri.
    EPISTOLA XCIX . Ex Romanorum calamitate susceptum animo dolore commiserationemque significat.
    EPISTOLA C . Augustinus Donato proconsuli Africae, ut Donatistas coerceat, non occidat.
    EPISTOLA CI . Augustinus Memorio episcopo libros ipsius de Musica flagitanti, sextum librum mittit, et caeteros si repererit, mittendos pollicetur; eaque occasione agit de disciplinis, quas falso liberales dici ostendit, nisi adsit studium christianae pietatis.
    EPISTOLA CIII . Nectario petenti veniam tribui civibus suis rescripserat Augustinus in Epist. 97, non decere christianam benevolentiam, ut insigne illud Calamensium scelus impunitum omnino dimittatur. Huic rursum scribit Nectarius, blandiens ac suppliciter suadens ut iis parcatur sine ulla exceptione.
    EPISTOLA CIV. Ad superioris epistolae capita singula respondet Augustinus; id praeter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria.
    EPISTOLA CV . Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges iuste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere.
    EPISTOLA CVI . Augustinus Macrobio donatianae partis apud Hipponem, uti ex epistola 108 intelligitur, episcopo, agens ne subdiaconum quemdam rebaptizet.
    EPISTOLA CVII. Maximus et Theodorus Augustino renuntiantes quid ipsis coram responderit Macrobius ad ipsius litteras.
    EPISTOLA CVIII. Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi iustam causam habuisse.
    EPISTOLA CIX. Severus, Milevitanus antistes, maximam delectationem fructumque ex Augustini lectione capere se profitetur, summis laudibus ipsum efferens, ac demum provocans ad rescribendum.
    EPISTOLA CX . Augustinus Severo episcopo, blandissime expostulans et quaerens se ab ipso tantopere laudatum in superiore epistola.
    EPISTOLA CXI . Augustinus Victoriano presbytero, consolans eum ad toleranter accipienda mala quae barbari, in Italiam et Hispaniam incursionem facientes, inferebant sanctis viris et sacris virginibus.
    EPISTOLA CXII . Donatum exproconsulem hortatur ut abiecto omni fastu sectetur Christum, atque ad Ecclesiae catholicae communionem suos alliciat.
    EPISTOLA CXIII . Cresconium rogat Augustinus ut suae pro Faventio petitionis adiutor sit.
    EPISTOLA CXIV. Ad Florentinum super eadem causa Faventii.
    EPISTOLA CXV. Ad Fortunatum Cirtensem episcopum, de eadem re.
    EPISTOLA CXVI. Generoso Numidiae Consulari Augustinus commendans causam Faventii.
    EPISTOLA CXVII . Dioscorus ad Augustinum mittit multas quaestiones ex libris Ciceronis, rogans ut mature ad eas respondeat.
    EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro respondet eiusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de summo bono, exhortans Dioscorum ut christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis.
    EPISTOLA CXIX . Consentius Augustino proponit quaestiones de Trinitate.
    EPISTOLA CXX . Consentio ad quaestiones de Trinitate sibi propositas.
    EPISTOLA CXXI . Paulinus Nolensis episcopus Augustino proponit quaestiones aliquot, primum de Psalmis, tum de Apostolo, et ad extremum de Evangelio.
    EPISTOLA CXXII . Augustinus clero et populo Hipponensi excusat absentiam suam, adhortans ut in sublevandis pauperibus solito sint alacriores, ob afflictiones temporarias.
    EPISTOLA CXXIII . Hieronymus Augustino quaedam per aenigma renuntians.
    EPISTOLA CXXIV. Augustinus ad Albinam, Pinianum et Melaniam ipsius desiderio venientes in Africam et Thagastae commorantes excusat se, quod illuc ad eos visendos pergere, non tam per hiemis rigorem, quam per statum Hipponensis Ecclesiae titubantem haud sibi licuisset.
    EPISTOLA CXXV . Cum Hipponem ad invisendum Augustinum venisset Pinianus, ibique rei sacrae interesset, subito populi tumultu ad presbyterium postulatus fuit; nec evadere permissus donec iurasset non se Hippone discessurum, atque si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, nonnisi in ipsa Hipponensi Ecclesia suscepturum hoc munus. Conquesti sunt Albina filiique ipsius (puta Pinianus et Melania) Hipponenses pecuniae cupiditate virum praedivitem vindicare sibi sategisse, nulliusque vigoris esse volebant iuramentum vi metuque extortum. Quam ob causam Augustinus ad Alypium scribit quomodo suspicionibus et querelis istis sit occurrendum, quave religione exsolvendum iuramentum datum a Piniano.
    EPISTOLA CXXVI. Eiusdem argumenti cum superiore: Albinae scilicet Augustinus exponit quomodo res apud Hipponem circa Pinianum gesta fuerit, expostulationibus eius et male conceptis suspicionibus satisfaciens.
    EPISTOLA CXXVII . Augustinus Armentarium et huius uxorem Paulinam hortatur ut mundum contemnant, et continentiae votum quo se pariter obligarunt exsolvant.
    EPISTOLA CXXVIII . Marcellini edicto collationis apud Carthaginem habendae conditiones praescribenti consentire se profitentur episcopi catholici; id etiam ultro pollicentes, non postulaturos ut sibi servetur episcopatus si victi fuerint, cum tamen velint dignitatem donatistis episcopis etiam victis suam cuique integram manere.
    EPISTOLA CXXIX. Catholici episcopi Notoriae Donatistarum respondent, significantes Marcellino se illis concedere quod petierant, ut universi qui venerant eorum episcopi praesentes essent in eo loco ubi celebranda erat collatio: tum etiam catholicae Ecclesiae causam adversus eorum schisma validis argumentis vindicant.
    EPISTOLA CXXX . Augustinus Probae viduae diviti praescribit quomodo sit orandus Deus.
    EPISTOLA CXXXI . Augustinus Probam resalutat, et gratias agit quod de salute ipsius fuerit sollicita.
    EPISTOLA CXXXII . Augustinus Volusiano, exhortans illum ut sacrarum scripturarum lectioni vacet, sibique rescribat si quid in eis difficultatis legenti occurrerit.
    EPISTOLA CXXXIII . Augustinus Marcellino tribuno, ut Donatistas in quaestione confessos atrocia facinora, puniat citra supplicium capitis, uti congruit Ecclesiae mansuetudini.
    EPISTOLA CXXXIV . Augustinus Apringium proconsulem rogat ac monet ut Circumcelliones atrocia confessos mitius puniat, memor ecclesiasticae mansuetudinis.
    EPISTOLA CXXXV . Volusianus Augustino, proponens illi quaestiones: quomodo Deus immensus claudi potuerit utero virginis, et infantis corpusculo; an mundi curam deseruerit interim, etc.; num etiam miraculis satis declarata sit eius divinitas.
    EPISTOLA CXXXVI . Marcellinus Augustino, rogans ut Volusiano faciat satis, et narrans quosdam calumniari quod Deus veterem Legem prae taedio seu consiliorum inconstantia abrogarit, quodque doctrina evangelica sit reipublicae inutilis; denique christianos principes multum malorum invexisse reipublicae.
    EPISTOLA CXXXVII . Respondet Augustinus ad singulas quaestiones superius propositas a Volusiano.
    EPISTOLA CXXXVIII . Augustinus ad Marcellinum, respondens epistolae 136, qua nimirum ille petierat ut satisfaceret Volusiano, et significarat quosdam reprehendere quod Deus veterem Legem abrogasset, necnon asserere doctrinam evangelicam esse perniciosam reipublicae; ac demum non deesse qui Apollonii Apuleiique magica ludibria miraculis Christi praeferrent.
    EPISTOLA CXXXIX . Ut Gesta quae adversus Donatistas confecta sunt publicentur, utque rei castigentur mitius et citra mortis poenam.
    EPISTOLA CXLI . Ad populum factionis donatianae, quomodo illorum episcopi in Carthaginensi collatione convicti sint. Itaque nunc demum redeant ad Ecclesiae catholicae communionem.
    EPISTOLA CXLII. Augustinus Saturnino et Eufrati presbyteris, aliisque clericis, gratulans de ipsorum reditu ad Ecclesiam, eosque in eius communione confirmans; et hortans ut ecclesiastica officia, pro suo quisque gradu, fideliter exsequantur.
    EPISTOLA CXLIII . Paucis respondet ad quaestionem ex divinis Libris propositam a Marcellino. Tum explicat locum taxatum ex libris suis de Libero Arbitrio; declarans in primis quantum suis scriptis tribui velit: eademque occasione varias de animarum origine quaestiones perstringens. Postremo reiicit cuiusdam (puta Volusiani) dubitationem, qui ideo non credebat Mariam virginem peperisse, quod id nunquam alias factum sit.
    EPISTOLA CXLIV . Augustinus Cirtensibus a factione Donatistarum conversis ad Ecclesiae catholicae societatem gratulatur; admonens ut hoc divino tribuant muneri.
    EPISTOLA CXLV . Anastasio rescribens Augustinus, docet non per legem sed per gratiam, neque timore sed charitate impleri iustitiam.
    EPISTOLA CXLVI . Pelagium resalutat, et pro litteris ipsius officiosis gratiam habet.
    EPISTOLA CXLVIII . Augustinus Fortunatiano episcopo Siccensi, ut episcopum quemdam ipsi reconciliet, quem litteris asperioribus offenderat, praesertim hoc dicto quod scripserat, nos his corporeis oculis non visuros Deum: diligenter interim explicans quomodo Deus videatur, et quatenus. Apparet autem illum episcopum, quem non nominat, Anthropomorphitis favisse.
    EPISTOLA CXLIX . Respondet ad quaestiones ex Psalmis, ex Apostolo, et ex Evangelio propositas a Paulino superius, in epistola centesima vicesima prima.
    EPISTOLA CL . Augustinus Probae et Iulianae nobilibus viduis gratulatur de filia earum Demetriade, quae virginitatis velum acceperat; agens gratias pro munusculo misso.
    EPISTOLA CLI . Caeciliano significat sui erga illum animi studium, vereremque amicitiam nihil imminutam esse: haudquaquam enim suspicari conscium ipsum fuisse impiae crudelisque perfidiae a viro praepotenti (Marino comite) perpetratae in caede duorum fratrum, quorum alter (Marcellinus tribunus) integerrimis erat moribus praeditus, et omnium christianorum virtutum splendore ornatissimus.
    EPISTOLA CLII . Macedonius Augustino, quaerens num ex religione sit quod episcopi apud iudices intercedant pro reis.
    EPISTOLA CLIII. Quaesito respondet Augustinus; multa obiter disserens de restituendis rebus quae proximo ablatae vel male partae sunt.
    EPISTOLA CLIV. Macedonius Augustino, significans se praestitisse quod ab ipso verecunde adeo petierat; tum etiam ipsius libros magna cum voluptate et admiratione perlegisse.
    EPISTOLA CLV. Augustinus Macedonio, docens vitam beatam et virtutem veram non esse nisi a Deo.
    EPISTOLA CLVI . Hilarius Augustino, proponens illi quaestiones aliquot de quibus cupit edoceri.
    EPISTOLA CLVII. Augustinus Hilario, respondens ad illius quaestiones.
    EPISTOLA CLVIII . Evodius Uzalensis episcopus laudabiles mores ac felicem adolescentis cuiusdam obitum prosecutus, eiusque et aliorum defunctorum narratis apparitionibus, inquirit utrum anima per mortem soluta non omni careat corpore, quo possit ferri de loco in locum. Tum edoceri cupit qua varia ratione de Deo et hominibus dicitur sapientia.
    EPISTOLA CLIX . Augustinus Evodio, respondens ad quaestiones de anima soluta corpore, et de visis prodigiosis.
    EPISTOLA CLX . Evodius Augustino, movens quaestionem de ratione et Deo.
    EPISTOLA CLXI. Evodius Augustino, de eo quod scriptum est in epistola 137, ad Volusianum, « Si ratio quaeritur, non erit mirabile, » etc., quo dicto abuti eos posse ostendit, qui vellent corporeis oculis a Christo Deum videri, contra quam docuit Augustinus in epistola 92, ad Italicam.
    EPISTOLA CLXII . Augustinus Evodio respondet solutionem quaestionis in epistola 160 propositae petendum esse ex aliis opusculis a se editis. Confirmat opinionem quam in epistola 159 tetigerat de anima corpore soluta, deque visis prodigiosis. Postremo vindicat sententiam illam in praemissa proxime epistola reprehensam: « Si ratio quaeritur, non erit mirabile, » etc.
    EPISTOLA CLXIII . Evodius Augustino proponit aliquot quaestiones.
    EPISTOLA CLXIV . Augustinus Evodio, respondens ad duas quaestiones, quarum altera est de loco obscuro primae Petri, tertio capite, altera de anima Christi.
    EPISTOLA CLXV . Hieronymus Marcellino et Anapsychiae, exponens diversas sententias de origine animae, hortans ut reliqua petant ab Augustino, et indicans quibus ipse sit occupatus studiis.
    EPISTOLA CLXVIII . Timasius et Iacobus Augustino, gratias agentes pro scripto ipsis libro de Natura et Gratia, adversus libellum Pelagii, naturam non sine gratiae invidia defendentis.
    EPISTOLA CLXIX . Augustinus Evodio, respondens ad duas quaestiones, de Trinitate, et de columba in qua Spiritus sanctus demonstratus est; docens difficiliorum huiuscemodi quaestionum intelligentiam minime necessariam esse ad salutem.
    EPISTOLA CLXX . Alypius et Augustinus Maximo medico recens ab ariana haeresi ad fidem catholicam converso, hortantes ut studeat et alios eodem adducere, praesertim cum nonnullos in errorem adduxisset auctoritate sua; instruentes illum adversus eos qui de trium personarum eadem essentia impie disputant.
    EPISTOLA CLXXI Excusat formam superioris epistolae ad Maximum datae.
    EPISTOLA CLXXII . Hieronymus Augustino, laudans quidem illius duos libellos de Origine animae, ac de Sententia Iacobi; sed excusans cur non responderit.
    EPISTOLA CLXXIII . Augustinus Donato, villae Mutugennae in dioecesi Hipponensi presbytero donatistae, qui iussus comprehendi et adduci ad ecclesiam, conatus est sibi vim inferre, suadet ut re sobrie perpensa resipiscat, docens pravam voluntatem recte cogi ad meliora.
    EPISTOLA CLXXIV . Augustinus Aurelio Carthaginensi episcopo, transmittens libros de Trinitate, absolutos demum secundum ipsius Aurelii aliorumque desiderium, et emendatos.
    EPISTOLA CLXXV . Patres concilii Carthaginensis, Innocentio pontifici Romano, de actis adversus Pelagium et Celestium.
    EPISTOLA CLXXVI . Milevitani concilii Patres Innocentio, de cohibendis Pelagianis haereticis.
    EPISTOLA CLXXVII Aurelius aliique tres una cum Augustino episcopi, ad Innocentium de Pelagio, retegentes ipsius haeresim, eamque ab apostolica Sede proscribi postulantes.
    EPISTOLA CLXXVIII . Augustinus Hilario, de Pelagiana haeresi duobus in Africa conciliis damnata.
    EPISTOLA CLXXIX . Augustinus Ioanni episcopo Ierosolymitano, retegens Pelagii haeresim contentam in eius libro, quem ipsi transmittit una cum libro de Natura et Gratia a se contra istum elaborato; petens vicissim ut mittat Gesta ecclesiastica Diospolitanae synodi, quibus Pelagius purgatus esse perhibetur.
    EPISTOLA CLXXX . Augustinus Oceano, rescribens paucis de animae origine, et de officioso mendacio, petensque ut mittat Hieronymi librum de Resurrectione carnis.
    EPISTOLA CLXXXI . Innocentius, Carthaginensis concilii Patribus, confirmans ipsorum doctrinam ac sententiam adversus Pelagianos.
    EPISTOLA CLXXXII . Innocentius Romanus pontifex, Patribus concilii Milevitani, comprobans illorum acta adversus Pelagianos.
    EPISTOLA CLXXXIII . Innocentii ad quinque Episcopos rescriptum, improbantis doctrinam Pelagii, eumque, nisi haeresim eiuret, damnandum esse pronuntiantis.
    EPISTOLA CLXXXIV .
    EPISTOLA CLXXXIV BIS . Laudans Petri et Abrahae studium, Pelagianos obiter notat, probatque parvulos absque baptismo decedentes, utpote concupiscentia seminatos, damnari; infideles vero, quorum multiplex genus est, non Scripturae sacrae auctoritate corrigi, sed supplicibus orationibus converti. Librorum Civitatis Dei institutum ac ordo.
    EPISTOLA CLXXXVI . Alypius et Augustinus Paulino episcopo, ipsum plenius instituentes adversus Pelagii haeresim.
    EPISTOLA CLXXXVIII . Augustinus et Alypius Iulianae viduae matri Demetriadis virginis, ne ipsa familiave ipsius imbibat virus propinatum in libro ad Demetriadem scripto, cuius libri auctorem rescire cupiunt.
    EPISTOLA CLXXXIX . Bonifacio in militia merenti praescribit vitae rationem; ostendens obiter licere christiano pro publica pace arma tractare.
    EPISTOLA CXC . Optato demonstrat quid de animae origine certum sit, quid merito vocetur in dubium, satagendumque esse hac in quaestione ut salva sit imprimis fides, qua credimus neminem nasci ex Adam nisi vinculo damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum.
    EPISTOLA CXCI . Sixto presbytero (postea pontifici Romano) qui contra Pelagianos, quibus favisse rumor fuerat, defensionem gratiae Dei suscepisset, gratulatur; exhortans ut pergat impudentes cohibere, dissimulantibus mederi.
    EPISTOLA CXCII . Augustinus Coelestino diacono (postea pontifici Romano), de mutua benevolentia.
    EPISTOLA CXCIII . Augustinus Mercatori, excusans cur ad ipsius priores litteras nondum responderit, ostendensque Pelagianos in quaestione de baptismo parvulorum hoc ipso esse prope convictos, quod fatentur parvulos quodammodo credere per eos a quibus baptizandi offeruntur: deinde eosdem ex Enochi et Eliae ante obitum translatione, sive ex fidelium vivorum ad Christi adventum raptu, frustra contendere mortem non esse poenam peccati.
    EPISTOLA CXCIV . Augustinus Sixto Romano presbytero (et postea Pontifici), instruens illum adversus Pelagianorum argumenta.
    EPISTOLA CXCV . Hieronymus Augustino, gratulans illi quod haereticorum omnium meruerit odium; quod quidem gaudet sibi cum illo esse commune.
    EPISTOLA CXCVI . Augustinus Asellico episcopo, docens quae sit utilitas Mosaicae legis, quam Iudaeorum more observare non licet Christianis: hos enim vere esse Israelitas iuxta sensum spiritualem; attamen istud nomen vulgo ipsis imponendum non esse. Pelagianos obiter notat in damnabilem Iudaismum incidisse.
    EPISTOLA CXCVII . Augustinus Hesychio Salonitano episcopo, de die supremo mundi non inquirendo, deque Hebdomadibus Danielis.
    EPISTOLA CXCVIII . Hesychius Augustino, significans consideratis divinis testimoniis de saeculi fine videri sibi diem quidem et horam frustra inquiri; attamen cognosci posse ex signis num iam instet tempus adventus Christi, quem ut cito venturum pie exspectari docet.
    EPISTOLA CXCIX . DE FINE SAECULI. Augustinus Hesychio, commonstrans quomodo sint intelligentia Scripturae loca quae varie loquuntur de fine saeculi; quodque praestat non inquirere tempus adventus Christi, sed hoc agere ut unusquisque ad excipiendum illum sit paratus.
    EPISTOLA CC . Augustinus Valerio comiti, transmittens nuncupatum ipsi librum primum de Nuptiis et Concupiscentia.
    EPISTOLA CCI . Imperatores nova in Pelagianos eorumque fautores sanctione edita, mandant Aurelio, necnon Augustino per eiusdem tenoris litteras seorsum ipsi inscriptas, ut adversus damnatam haeresim subscriptionem exigant a caeteris episcopis.
    EPISTOLA CCII . Hieronymus Alypio et Augustino gratulatur, quorum opera Celestiana haeresis exstincta sit; et excusat cur nondum refellerit libros Anniani Pelagiani.
    EPISTOLA CCII BIS . Optato significat suae de animae origine consultationi abs Hieronymo non fuisse responsum, neque se hactenus quidquam de hac quaestione asserere ausum fuisse. Ut se imitetur non suo tantum exemplo, sed etiam ipsius Optati litterarum instituto ac ratione hortatur. Petit denuo ut Libellum Fidei ad se mittat, ac ne doctorum episcoporum traditiones, doctor novellus et rudis corrumpere aggrediatur. Tandem quid de anima fides doceat, breviter exponit, occurrentesque aliquot quaestiones obiter solvit.
    EPISTOLA CCIII . Augustinus Largo, ut bona saeculi huius vana expertus contemnat, utque ex perpessione malorum melior evadat.
    EPISTOLA CCIV . Augustinus Dulcitio tribuno et notario, imperialiumque iussionum adversus Donatistas datarum exsecutori, ex lib. 2 Retract., c. 59, significans a se iam abunde satisfactum fuisse querelis Donatistarum; et ostendens eorum vesaniam, qui sibi necem ultro consciscebant.
    EPISTOLA CCV . Augustinus Consentio, respondens ad illius percontationes de corpore Christi quale nunc sit, necnon de nostris corporibus qualia futura sint in resurrectione.
    EPISTOLA CCVI . Valerio comiti Felicem episcopum commendat.
    EPISTOLA CCVII . Augustinus Claudio episcopo, transmittens ipsi libros contra Iulianum elaboratos.
    EPISTOLA CCVIII . Augustinus Feliciae virgini, quae malam quorumdam Ecclesiae pastorum vitam iniquiori animo ferebat (an Antonii Fussalensis de quo in subsequente epistola?), monens ne, scandalis offensa, ab Ecclesia catholica recedat.
    EPISTOLA CCIX . Augustinus Coelestino Romano Pontifici, de ipsius electione pacifice facta (quae ad finem anni 422 referri potest) gratulatur: tum exponit causam Antonii episcopi Fussalensis, qui administratione Ecclesiae suae ob scelera privatus appellaverat ad apostolicam Sedem; atque obtestatur ut latam in ipsum sententiam vigere sinat.
    EPISTOLA CCX . Augustinus Felicitati et Rustico, de malis tolerandis et de fraterna correptione; forte occasione tumultus in sanctimonialium conventu exorti, de quo in epistola proxime post hanc subsequente.
    EPISTOLA CCXI . Augustinus monachas quae dum student mutare praepositam, indecenter fuerant tumultuatae, revocat ad concordiam, et praescribit illis vitae regulam .
    EPISTOLA CCXII . Augustinus Quintiliano, commendat matrem viduam cum filia virgine, quae deferebant reliquias Stephani martyris.
    EPISTOLA CCXIV . Augustinus Valentino Abbati et Monachis Adrumetinis, oborta inter eos dissensione de libero arbitrio et iustitia Dei, ex prava interpretatione epistolae prolixioris ad Sixtum, docet fidem catholicam in illa epistola propugnatam hanc esse, quae neque liberum arbitrium neget, neque tantum ei tribuat, ut sine gratia Dei valeat quidquam ad bonum.
    EPISTOLA CCXV. Augustinus Valentine eiusque monachis, de eodem argumento, simul transmittens ipsis librum de Gratia et Libero Arbitrio.
    EPISTOLA CCXVII . Augustinus Vitali Carthaginensi, delato quod doceret initium fidei non esse donum Dei, reclamat fortiter, ipsumque ex precibus Ecclesiae confutat; ac duodecim regulas proponit ad fidem Ecclesiae pertinentes circa quaestionem de gratia Dei.
    EPISTOLA CCXVIII . Palatinum adhortatur ut in christiana sapientia proficiat ac perseveret, id summopere cavens ne spem bene vivendi collocet in propriis viribus.
    EPISTOLA CCXIX . Augustinus aliique Africani patres, Gallicanis episcopis Proculo et Cylinnio qui Leporium monachum in fide incarnationis Verbi errantem eiecerant, ut amplectantur iam Dei gratia poenitentem et correctum.
    EPISTOLA CCXX . Augustinus Bonifacio comiti, qui concepto prius voto monachismi, post, ex ipsius consilio, suscepit comitis potestatem; at praeter ipsius consilium duxit uxorem et in multis graviter deliquit. Hunc hortatur ad vetus propositum, si per uxorem liceat; si non liceat, potestate mundana utatur in bonum, non in malum.
    EPISTOLA CCXXI . Quodvultdeus Augustino, flagitans ut haereseon omnium quae adversus christianam fidem pullularunt, catalogum scribat, earumque errores et ritus paucis complectatur.
    EPISTOLA CCXXII. Augustinus Quodvultdeo, excusans propositi operis difficultatem, remque ab aliis tentatam esse admonens.
    EPISTOLA CCXXIII. Augustino Quodvultdeus, rursum efflagitans ut scribat opusculum de haeresibus.
    EPISTOLA CCXXIV. Augustinus Quodvultdeo, spondens se de haeresibus scripturum, dum per alias occupationes licebit. Nunc enim ab Alypio se urgeri dicit, ut posterioribus Iuliani libris respondeat.
    EPISTOLA CCXXV . Prosper Augustino, de reliquiis pelagianae haereseos in Gallia sub catholico nomine clam succrescentibus certiorem ipsum faciens, ac referens quorumdam querelas de iis quae Augustinus adversus Pelagianos scripsisset de hominum discretione, de vocatione secundum propositum ac praedestinatione electorum, de praeveniente gratia, deque praefixo electorum numero; petens ut quae in istis quaestionibus obscuriora sunt, quam lucidissimis expositionibus aperiat.
    EPISTOLA CCXXVI. Hilarius Augustino, de eodem argumento.
    EPISTOLA CCXXVII . Augustinus Alypio seni, de Gabiniano recens baptizato, et de Dioscoro miraculis converso ad Christianismum.
    EPISTOLA CCXXVIII . Augustinus Honorato, docens quandonam episcopo sive clericis fugere liceat, imminente obsidionis aut excidii periculo.
    EPISTOLA CCXXIX . Augustinus Dario comiti, qui pacis conferendae causa missus sit, gratulatur, et provocat ad rescribendum.
    EPISTOLA CCXXX. Darius Augustino, pro litteris ab eo acceptis gratiam referens, et petens mitti sibi libros Confessionum, seque ipsius apud Deum precibus commendatum cupiens.
    EPISTOLA CCXXXI. Augustinus Dario, declarans se ipsius litteris summopere delectatum, et quare; ubi multa obiter de humanae laudis amore dicit: mittitque ipsi Confessionum libros et alia quaedam sua opuscula.
    EPISTOLA CCXXXII . Madaurenses idololatras ad veram religionem hortatur, terrorem incutiens denuntiatione iudicii extremi, quod venturum esse persuadet; quippe cum caetera de christiana religione in Scripturis praedicta iam evenerint: et demum perstringit mysterium Trinitatis et Incarnationis.
    EPISTOLA CCXXXIII . Augustinus Longiniano pagano philosopho, provocans illum ad scribendum quonam modo Deum colendum credat, quidve de Christo sentiat.
    EPISTOLA CCXXXIV . Longinianus Augustino, ad id respondens iuxta Trimegistum et Platonicos, per minores deos perveniri ad summum Deum, sed non sine sacris purificatoriis.
    EPISTOLA CCXXXV. Augustinus Longiniano, explanari quaerens cur putari opus sacrificiis purificatoriis ei qui iam divinis virtutibus sit circumvallatus.
    EPISTOLA CCXXXVI . Augustinus Deuterio episcopo, significat se Victorinum hypodiaconum qui clam docuerat haeresim Manichaeorum, deprehensum e clericorum ordine submovisse; admonens ne illic recipiatur ad poenitentiam, nisi prodat quotquot novit eodem infectos errore. Docet autem qui apud Manichaeos fuerint auditores, qui electi.
    EPISTOLA CCXXXVII . Augustinus Ceretio, de Priscillianistarum fraude in Scripturis, cum sacris, tum apocryphis exponendis; deque hymno quem a Christo dictum esse fingentes praeferebant canonicis Litteris.
    EPISTOLA CCXXXVIII . Augustinus Pascentio, domus regiae comiti ariano, qui ipsum ad colloquium apud Carthaginem provocarat (ex Possidio, c. 17), et in professione fidei eluserat, ac post iactarat Augustinum ab ipso superatum; scripto reddit rationem fidei suae, de tribus personis et uno Deo, deque verbo ὁμούσιον.
    EPISTOLA CCXXXIX. Augustinus Pascentio, de eadem re urgens ut explanet fidem suam.
    EPISTOLA CCXL. Pascentius Augustinum contumeliose compellat, urgens ut proferat qui se tribus personis sit unus Deus, ad conflictum sub arbitris provocans.
    EPISTOLA CCXLI. Augustinus Deum unum profitetur, triformem negat, conflictum non detrectat, si excipiantur quae dicuntur.
    EPISTOLA CCXLII . Augustinus Elpidio ariano, probans Filium Dei esse Deo aequalem, genitumque ex ipso, non factum; spondens etiam se ariani cuiusdam libello plenius responsurum, si otium et facultas detur.
    EPISTOLA CCXLIII . Augustinus Laeto, qui perfectum mundi contemptum aggressus, videbatur sollicitari per satanam ad repetenda quae reliquerat. Hunc animat, ut contemptis cognatorum affectibus fortiter pergat.
    EPISTOLA CCXLIV . Augustinus Chrisimo, consolans ne deficiat in adversis.
    EPISTOLA CCXLV . Augustinus Possidio, de cultu, fucis et inauribus, et de non ordinando quodam in parte Donati baptizato.
    EPISTOLA CCXLVI . Augustinus Lampadio, ostendens fatum in peccatis perperam excusari, quippe cuius vel ipsi mathematici nullam rationem habeant in subditis castigandis.
    EPISTOLA CCXLVII . Augustinus Romulum potentem hominem, quem in Christo genuerat, obsecrat ne nimium acerbus et iniustus exactor sit tributorum administratoribus suis solutorum: minitans ei, si tyrannice exigere pergat, extremum iudicium.
    EPISTOLA CCXLVIII . Augustinus Sebastiano, de pia tristitia quam boni ferunt ex impietate malorum. Huic epistolae subscripsit Alypius.
    EPISTOLA CCXLIX . Augustinus Restituto, quatenus mali tolerandi in Ecclesia.
    EPISTOLA CCL . Augustinus senex Auxilio episcopo iuveni, ut aut anathematis sententiam rescindat, aut doceat quibus adductus causis putet ob unius peccatum totam familiam excommunicari posse.
    EPISTOLA CCLI . Augustinus Pancario, de Secundino presbytero criminum quorumdam insimulato: contra quem accusationes haereticorum admittere non vult, catholicorum audire paratus.
    EPISTOLA CCLII . Augustinus Felici, de pupilla quadam Ecclesiae tutelae commissa.
    EPISTOLA CCLIII . Augustinus ad Benenatum, de eadem puella (ut videtur) in matrimonium non tradenda nisi viro catholico.
    EPISTOLA CCLIV. Augustinus ad eumdem Benenatum, pronubum agentem Rustici filio.
    EPISTOLA CCLV . Augustinus ad Rusticum, de puella in connubium eius filio petita.
    EPISTOLA CCLVI. Officiose Augustinus ad Christinum scribit.
    EPISTOLA CCLVII . Augustinus Orontio, resalutans illum.
    EPISTOLA CCLVIII . Augustinus Martiano veteri amico, gratulatur quod catechumenus sit factus, hortans illum ut fidelium Sacramenta percipiat.
    EPISTOLA CCLIX . Augustinus Cornelio scortis dedito, admonens illum ut Cyprianae uxoris defunctae pudicitiam imitetur, si velit illius impetrare laudes.
    EPISTOLA CCLX . Audax Augustino, flagitans mitti sibi prolixiorem epistolam.
    EPISTOLA CCLXI. Augustinus Audaci excusat occupationes suas, admonens ut vel intendat evolvendis ipsius libris, vel praesens audiat ipsum loquentem.
    EPISTOLA CCLXII . Augustinus Ecdiciae, quae nesciente viro suo, bona sua in eleemosynam distribuerat, et vidualem habitum induerat, correctionem adhibet quam acerrimam, iniungens ut super his faciat satis viro suo.
    EPISTOLA CCLXIII . Augustinus Sapidae virgini, renuntiat se accepisse tunicam ipsius manibus contextam fratri, quem ipsa mortuum lugebat; iamque eam, quod Sapida praeberi sibi solatium expetierat, induisse: caeterum adhortans ad uberiorem verioremque consolationem usurpandam ex Scripturarum divinarum fide.
    EPISTOLA CCLXIV Consolatur Maximam piam feminam, quae aegre admodum et perturbato aliquantum animo videbat noxiis erroribus periclitari provinciam suam (forte Hispaniam, ubi « perniciosae doctrinae animas, multo infelicius quam corpora barbaricus gladius, trucidabant, » quando inde Orosius in Africam venit, uti dicitur supra in Epist. 166, n. 2, et in Orosii Commonitorio, tom. 6).
    EPISTOLA CCLXV . Augustinus Seleucianae, de baptismo et poenitentia Petri, contra quemdam novatianum.
    EPISTOLA CCLXVI . Augustinus Florentinae puellae studiosae, offerens suam docendi operam, si proferat quid velit exponi.
    EPISTOLA CCLXVII . Augustinus Fabiolae peregrinationem suam in hac vita moleste ferenti, de praesentia animorum nexu amicitiae vinctorum.
    EPISTOLA CCLXVIII . Fascius quidam aere alieno obrutus ad ecclesiam confugerat; cuius creditoribus, mutua accepta pecunia, Augustinus satisfecit: eam publica collatione per Christi fideles orat pro Fascio reddi.
    EPISTOLA CCLXIX . Augustinus Nobilio episcopo, significans ad dedicationem novae fabricae se venire non posse.
    EPISTOLA CCLXX . Augustino Anonymus (non enim Hieronymus, uti ex stilo liquet, tametsi in ipsius Epistolis haec edita sit numero 40), significans se moerore gravi affectum quod ipsum cum Severo simul non repererit in urbe Leges, et quanto ipsum amore prosequatur exponens.


Home      Up one level