Augustinus |
  | De immortalitate animae |
CAPUT PRIMUM. - Prima ratio, quod anima sit immortalis, quia subiectum est disciplinae quae semper est. |
CAPUT II. - Alia ratio, quia subiectum est rationis quae non mutatur. |
CAPUT III. - Viva substantia et immutabilis animus, nec si aliquo modo mutabilis, propterea mortalis fit. |
CAPUT IV. - Ars et ratio numerorum immutabilis quae animo non sine vita inhaerent. |
CAPUT V. - Animus non mutatur ut desinat esse animus. |
CAPUT VI. - Ratio quae incommutabilis est, sive in animo sive cum animo sit, sive animus in ea, ab ipso eodem animo separari nequit. |
CAPUT VII. - Nec, si per substantiam ad defectum tendit animus, ob id interit. |
CAPUT VIII. - Ut corpori non potest auferri quo corpus est, ita nec animo quo animus est. |
CAPUT IX. - Animus vita est, sic vita carere non potest. |
CAPUT X. - Animus non est temperatio corporis. |
CAPUT XI. - Animus nec per falsitatem perit veritati contrariam, etsi animi est causa veritas. |
CAPUT XII. - Veritati a qua est animus quod est, quatenus ipsa est, nihil contrarium. |
CAPUT XIII. - Animus nec in corpus convertitur. |
CAPUT XIV. - Nec somno, nec huiusmodi corporis affectione animae vim minui. |
CAPUT XV. - Rursum animam non posse in corpus mutari. |
CAPUT XVI. - Ne in animam quidem irrationalem rationalis anima convertitur. Anima tota est in toto corpore et singulis partibus. |