monumenta.ch > 10

  Divina Opera
    VISIO DECIMA.
Search in VISIO DECIMA
      I. Visio extrema, in qua rota multae amplitudinis ostensa, qualis esset diligenter describitur; iterumque imago charitatis sub alio schemate conspicitur.
      II. Quia Deus vere unus dici non posset si sibi similem ex natura haberet, et quod praemonstrata rotae qualitas ipsum Deum initio et fine carentem ad omnia bona paratum ostendat, et quomodo tota eiusdem rotae descriptio ad aeternitatem vel potestatem Dei seu animarum salutem referatur.
      III. Quare virtus charitas alio in hac quam in superiori visione cultu adornata conspiciatur.

      IV. De tabula instar crystalli perlucida ante imaginem charitatis apparente, et quid significet quod, ipsa imagine eamdem tabulam inspiciente, linea sessionis eius movetur; et brevis repetitio de creatione coeli, terrae, angelorum et hominis.

      V. De ultione Dei in transgressores naturalis legis per aquam diluvii, et diverso statu temporum ab initio usque ad incarnationem Domini.

      VI. Verba Pauli de plenitudine temporis, in quo misit Deus Filium suum factum ex muliere, qui et in adventu suo mystica dicta vel facta veterum implendo absolvit et doctrina sua et praedicatione apostolorum vel magistrorum Ecclesiae mundum illustrans omnia in melius convertit.

      VII. Quod tempora ista a pristina apostolicae disciplinae fortitudine quasi in muliebrem debilitatem deficiant, et universa tam in elementorum conturbatione quam in morum depravatione in deterius abeant.

      VIII. Verba quaedam arcana Filii ad Patrem interpellantis eum pro vexatione quam in corpore suo, quod est Ecclesia, a quibusdam membris suis deserentibus iustitiam sustinet, et pro completione numeri electorum ab aeterno dispositi, et quomodo eadem verba intelligenda sint secundum diversas qualitates temporum ab exordio mundi usque in praesens.

      IX. Mystica descriptio quomodo apostoli iustitiam, quam a Domino per mundum praedicandum susceperant, et secundum diversitatem naturalium morum suorum, et secundum distributionem gratiarum coelitus sibi infusarum multiplici vestitu gloriae decoraverunt; et de excellentia doctrinae Pauli apostoli, et quare sublimitate revelationum elevatus et pondere infirmitatis depressus sit.

      X. Brevis superiorum repetitio; quomodo in diebus istis virilem fortitudinem non habentibus omnia ecclesiastica instituta in deterius concidant, et testimonium Psalmistae ubi dicit: 'Iustus es, Domine,' et ad quid appositum et qualiter intelligendum sit.

      XI. Querimonia sive clamor iustitiae ad Deum iudicem adversus sceleratos et impios, et diversis criminibus contaminatos, qui antiquis Patrum institutionibus repudiantes, ornamentis gloriae suae eam despoliando destituunt

      XII. Quia Deus ista iustitiae detrimenta in indeficienti lumine claritatis suae considerans, quamvis peccata hominum propter poenitentiam dissimulet, oblivioni non tradat, et verba ipsius super hoc idem.

      XIII. Testimonium de Apocalypsi Ioannis apostoli ad ista competens, et quo sensu accipienda sint.

      XIV. Item querimonia Filii ad Patrem pro tribulatione quam in corpore suo patitur ab his qui per malitiam contra eum calcitrant, et pro parvulis qui vanitatem amplectendo a bono deficiunt; et quod angeli licet ex immensa claritate refulgeant, sanctorum tamen opera hominum quasi speculum laudis approbando inspiciant.

      XV. Quod iustitia et morum honestas et dignitas virtutum a diebus diluvii usque ad adventum Domini per prophetas roboratae, et deinde per apostolos et doctores in Ecclesia longo tempore refulgentes, sed modo depravatae post dies istos qui ex iniustitia torpent, iterum ante finem post multas tribulationes in hominibus reformabuntur.

      XVI. Quia supernus iudex querimoniam iustitiae interim suspiciens, vindictam suam super praevaricatores aequitatis, et maxime super iniquos Ecclesiae praelatos per multa incommodorum iudicia inducet, donec debita examinatione purgati per poenitentiam resipiscant, et sic ordo quisque in rectitudine restitutus ad honorem dignitatis suae revertetur.

      XVII. Quod ultione Dei per correctionem praevaricatorum sedata, ordinatio iustitiae et pacis tranquillitas ante saeculum sicut et ante primum Domini adventum resplendeant, Iudaeorum etiam aliqua parte conversa et gaudente, et illum advenisse fatente quem modo negant.

      XVIII. Verba Isaiae prophetae primum Domini adventum testificantia, quae in saeculo maxime complebuntur per illuminationem Iudaeorum, qui scandalo Christi obcaecati in passione ipsius a viriditate fidei et bonorum operum exaruerant.

      XIX. Verba eiusdem Christi Domini, quae, dum ad mortem duceretur, de viridi et arido ligno lamentantibus se respondit, et quomodo intelligi debeant.

      XX. Quanti diversis gaudiis in Ecclesia propter recuperatum iustitiae statum, et temporalium rerum copia et spiritualium bonorum abundantia in diebus penultimus per aliquantum temporis perfruentur, ea Iudaeorum et haereticorum parte qui in malo perstiterunt de proximo Antichristi adventu perniciosa praesumptione exsultante.

      XXI. Quod eamdem pacis quietem et fructuum redundantiam hominibus sibi et non Deo tribuentibus et circa religionem denuo torpore incipientibus iterum tantae subsequentur tribulationes quantae nunquam ante in mundo efferbuerunt.

      XXII. Verba David ex psalmo XXI in persona Christi et Ecclesiae persecutiones iniquorum denuntiantis, et quomodo intelligenda sint.

      XXIII. Item interpellatio Filii ad Patrem pro liberatione corporis sui, quod est Ecclesia.

      XXIV. Quia tunc temporis Christiano populo in poenitentiam redacto, et multis afflictionibus pro peccatis suis macerato, gratia eis divina per multa miracula, sicut et antiquo populo suo fecit subveniet, et hostibus subactis plurimam paganorum multitudinem fidei suae adiiciet.

      XXV. Quod in diebus illis Romanis imperatoribus a pristina fortitudine decidentibus imperium in manibus eorum paulatim decrescet et deficiet, et etiam insula apostolici honoris dividetur, et alii aliis magistri vel archiepiscopi in diversis locis superponentur.

      XXVI. Quod iterum tunc temporis iniquitate repressa, et iustitia revalescente, disciplina honestatis, et antiquarum iura consuetudinum repullulabunt et observabuntur, et prophetae multi erunt, et occulta Scripturarum sapientibus patebunt, plurimis interim haeresibus passim ebullientibus, quae Antichristi vicinum denuntient adventum.

      XXVII. De qualitate iudiciorum divinae potestatis circa finem mundi manifestandorum, et quia tunc plurima pars hominum sinceritatem catholicae fidei deserens ad filium perditionis convertetur.

      XXVIII. De conceptione et ortu Antichristi, et quod ab exordio diabolico spiritu repletus, et in abditis locis occultatus et nutritus, omnibus magicis artibus usque ad virilem aetatem imbuetur; et quanta in diebus illis rerum vel temporum in mundo, vel in Ecclesia perturbatio et incertitudo futura sit.

      XXIX. Testimonia Epistotae Pauli ad Thessalonicenses finem mundi et adventum et opera et iudicium Antichristi denuntiantia, et quomodo intelligi debeant.

      XXX. Quod antiquus hostis, qui primum hominem seducendo devicit, et per hominem Christum revictus per alium hominem iterum se putans posse vincere Antichristum iusto Dei permissione tota malignitate sua infundet, ut ad impugnandam fidem catholicam et doctrinam Christi destruendam innitatur.

      XXXI. Quare Antichristus homo peccati, et filius perditionis ab Apostolo vocetur, et testimonium ex Apocalypsi Ioannis ad hoc competens, et quomodo intelligendum sit, et quod diabolus et in Veteri et in Novo Testamento sectatores habuerit, alios per idola, alios per haereticos decipiens.

      XXXII. De signis vel portentis et tempestatibus quas per magicas artes facturus est, et quomodo mori et resurgere se simulans quamdam scripturam fallacia diaboli inventa in frontibus sequentium se describi faciet, qua decepti ulterius ab eo divelli et separari non poterunt.

      XXXIII. Promissio Dei de restitutione Enoch et Eliae, et quomodo interim cum eis agatur, et qualiter cum restituti fuerint se in adversis inter homines habebunt, et quanta adversus Antichristum praedicationis et miraculorum potestate enitescent, a quo tamen martyrizati cum innumeris aliis e mundo migrabunt, et beatorum numerus martyrum ad plenitudinem debitae perfectionis perducetur.

      XXXIV. Item interpellatio Filii ad Patrem in ostensione vulnerum suorum ipsis hominibus ut eis parcat commendantis, et eosdem homines ut genua sua Patri flectant, quod ipsorum misereatur, exhortantis.

      XXXV. Quod Enoch et Elia in oculis omnium a morte suscitatis et ad nubes sublatis, et resurrectio mortuorum omnimodis confirmabitur, et antiquus serpens per filium perditionis adversus Deum et sanctos in maximum furorem excitabitur.

      XXXVI. Quod ille iniquus in praesumptione sua revelatus dum multitudine populi adstante et audiente superioribus elementis praeceperit, ut eum in coelum euntem suscipiant, iuxta testimonium Apostoli, a spiritu oris Domini Iesu interficietur, et quod haec videntes ad veram fidem relicto errore convertentur, et sic tota diaboli elatio subruetur.

      XXXVII. Quia post ruinam Antichristi gloria Filii Dei amplificabitur, et omnes credentes in eum humili voce laudabunt eam, et testimonium ex Apocalypsi Ioannis ad ista competens, et quo sensu intelligendum sit.

      XXXVIII. Quia post ruinam Antichristi gloria Filii Dei amplificabitur, et omnes credentes in eum humili voce laudabunt eam, et testimonium ex Apocalypsi Ioannis ad ista competens, et quo sensu intelligendum sit.