monumenta.ch > 6

  Divina Opera
    VISIO SEXTA.
Search in VISIO SEXTA
      I. Mystica visio de aedificio in modum civitatis ostenso, de monte quoque et speculo in illo resplendente, de nube superius candida, inferius nigra, et caeteris in eadem visione apparentibus.
      II. De praescientia et praedestinatione et ordinatione Dei ab aeterno omnia praenoscentis, et in tempore cuncta creantis, et opera rationalis creaturae districto iudicio examinantis.
      III. Quod scientia Dei multa incognita et secreta in se habens, ostensionem mirabilium suorum secundum placitum suum producat, et quid significet trimoda angelorum qualitas in hac visione apparentium.
      IV. De spiritu Dei zelum suum per beatos angelos ad repellendam et comprimendam praesumptionem reproborum angelorum excitante, et de symphonia bonorum angelorum infatigabili, et ultra hominum intellectum inaestimabili et semper nova admiratione Deum laudantium.
      V. Quod aliqua pars beatorum spirituum arcana in coelo manens, et vultui sui Creatoris semper assistens, raro ad exteriora mittatur, aliqua vero quae angelorum nomine censetur, ad diversa officia semper exiens, cum necesse est, hominibus appareat; et quod omnis rationalis creatura non suam, sed Creatoris gloriam semper debeat quaerere.
      VI. Verba Psalmistae ex psalmo XCII ad idem spectantia, et quo sensu intelligenda sint.