monumenta.ch > 5

  Divina Opera
    VISIO QUINTA.
Search in VISIO QUINTA
      I. Visio magnae admirationis, in qua et orbis quinque distinctus partibus, sed et dimensiones et qualitates earumdem partium tam lucis et amoenitatis quam poenarum et tenebrarum horrore refertae; duo quoque globi, alter sapphirino colore circumdatus, alter luminosis splendescens radiis cum circumstantiis suis subtili acumine describuntur.
      II. Quia artificis Dei sapientia vel potentia in hoc mirabilis enitescit, quod elementum terrae non angulosum, sed rotundum, et quinque non amplius vel minus distinctum partibus certae causa rationis in medio aliorum trium elementorum immobilem suspenderit, quodque hominem instar quinariae divisionis terrae, et in hac vita quinque sensibus ditaverit, et in futura de pulvere sepulcri in integrum restituat.
      III. Item de quinque distinctionibus terrae, quomodo nativis mutuo qualitatibus temperentur, et qualiter quinque sensibus homines coaptentur.
      IV. Quod duarum partium divisionis terrae, australis scilicet et septentrionalis, in tres unaquaeque subdivisiones distincta contemplanti ista appareant, et quomodo haec secundum corpus, et animam, et opera hominis intelligenda sint.
      V. Quod media quoque omnium quinta pars terrae quadrata apparens, et triplici etiam ipsa distinctione divisa, hinc calore, hinc frigore inhabitabilis, hinc temperata habitabilis reddatur; et quid hic per haec in hominis conversatione significetur.
      VI. Item de qualitatibus ipsarum quatuor partium, et quibus in locis poenae purgandis poenitentium animabus hominum collocatae sint, alibi leves, alibi graves, alibi acerrimae, secundum modos culparum eorum qui examinantur differentes; et quare in mediis earumdem partium finibus non poenae, sed monstruosi quidam horrores habeantur.
      VII. Quod iudicia Dei quae super terram vel homines veniunt, de poenalibus locis earumdem partium effundantur, quodque contra poenas vel tenebras inferni ne mundum occupent, altissimi quidam et durissimi montes oppositi sunt, et in quarum locis partium animae pro suorum qualitate commissorum examinandae constituantur.
      VIII. Verba de Apocalypsi Ioannis apostoli ad hoc consona, in quibus per quatuor equos album, rufum, nigrum et pallidum quatuor tempora et qualitates eorum ab exordio usque ad finem mundi significatae subtiliter describuntur.
      IX. Quod antiquus hostis coelestem gloriam quam amisit homini invidens, de paenis eius semper gaudeat, et propterea in eum horror odii, homicidii, Sodomitici criminis et caeterorum vitiorum contaminet ardenter insistat.
      X. Quod per globum rebeum et alas eum utrinque sursum et deorsum ambientes in hac visione ostenditur zelus Dei quo cum charitate peccata puniuntur, et defensiones eius quibus salvandi proteguntur ostendantur.
      XI. Quod per circulum rubeum in modum arcus circa exteriorem occidentis partem se extendentem, extensio vindictae Dei in eos qui extra integritatem verae fidei et ambitum bonorum operum sunt designetur.
      XII. De aedificio supra rotunditatem terrae apparente, de platea et stella super eam radiante, et de alio globo et radiis stellarum inter easdem alas micantibus, et de spatiis quibus haec omnia distabant, quomodo ad civitatem Dei, quae est Ecclesia, et Christum, et ad Spiritum sanctum, et munera eius et ad angelos, quorum custodia sancti muniuntur, referantur.
      XIII. De tenebris exterioribus et poenis vel cruciatibus diversi generis in quibus animae damnatorum cum diabolo et eius sequacibus torquentur, quibus in partibus habeantur, et quod dira inferni tormenta nullus in corpore vivens comprehendere possit.
      XIV. Quia Deus unica vita in semetipso subsistens a nullo esse acceperit, sed omnibus esse dederit; item de creatione angelorum et de ruina superborum, et de confirmatione beatorum spirituum, et quod diabolus, quamvis in hoc semper laboret, numerum salvandorum destruere non possit.
      XV. Quia homini in virtute divini luminis facto, sed fraude diaboli decepto, Deus vestem de aere creaverit, indutumque a paradiso in exsilium huius mundi ad luendam inobedientiae culpam expulerit; et quod in deiectione eiusdem hominis creatura a pristino decore obnubilata sit, et qualiter homo ipse per elementa adiutus vivat et operetur.
      XVI. Quod hominem a perditione nullus posset eruere; ne que deceptorem eius diabolum revincere nisi solus Deus; et verba libri Apocalypsis Ioannis apostoli, et quo sensu accipienda sint; de odio et persecutione draconis in mulierem et semen eius, et quomodo a terra adiuta sit.
      XVII. Quia Deus mundum constituens et se ipsum glorificaverit, rationali creaturae ostendendo se omnium creatorem et hominem simul ex subiectione eorum quae in mundo sunt magnificaverit; et quomodo secundum litteram intelligendum sit initium libri Genesis ab eo loco quo scriptum est: 'In principio creavit Deus coelum et terram,' usque ad id, 'factumque est vespere et mane dies unus.'
      XVIII. Quia sicut Filius Dei, intemporaliter ex Patre natus, principium est, in quo condita sunt universa, sic idem ipse ex matre virgine nascens initium sit creationis, vel aedificationis ecclesiae, et auctor iustificationis plenariae, ad quam nulla patrum iustitia vel legis sacramenta suffecerunt, sed in praedicatione vel susceptione baptismi, et Evangelii, et in fide Trinitatis reformata est.
      XIX. Verba David prophetae in psalmo primo, et quomodo intelligantur, de Incarnatione Filii Dei et fertilitate fructificationis doctrinae eius ver omnem mundum.
      XX. Quia id quod scriptum est: 'Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi,' de incredulis a bono opere vacuis, et infidelitate tenebrosis per allegoriam intelligatur; et illud quod sequitur: 'Spiritus Domini ferebatur super aquas' in apostolis et populo credente per gratiam Spiritus sancti impletum sit.
      XXI. Item verba David in psalmo XXVIII prophetae, apostoli et doctores consona voce, et qualiter accipienda sint.
      XXII. Quomodo verba Dei dicentis, 'Fiat lux;' et caetera usque ad id, 'Factum est vespere et mane dies unus' in exortu fidei Christianae, et praedicatione apostolorum, et divisione fidelium al incredulis secundum allegoricum sensum completo sint.
      XXIII. Quomodo haec eadem quae de creatione coeli et terrae, vel de opere primi diei in Genesi scripta sunt, in conversatione hominis ex diversis naturis animae et corporis constantis iuxta moralem sensum accipienda sunt.
      XXIV. Quomodo ea quae de constitutione firmamenti et divisione aquarum leguntur ad litteram intelligenda sint et verba David ex psalmo XVIII ad idem spectantia.
      XXV. Quod secundum allegoriam firmamentum Christus, vel fides Christi, divisio aquarum firma interpositio eiusdem fidei, qua ab infidelibus fideles diruuntur, vespere et mane in casu vitii et virtutis ortu accipiatur.
      XXVI. Quia sicut dies secundus sine luminaribus coeli fuit, ita et fides absque lucidis operibus nullius laudis sit, et ideo in opere eiusdem diei sicut in operibus caeterorum non est positum, 'vidit Deus quod esset bonum.'
      XXVII. Quod secundum moralem sensum firmamentum intelligatur virtus discretionis, quia fidelis quisque in activa et contemplativa vita et corpori necessaria a superfluis, sed et animae salubria a noxiis secernere novit.
      XXVIII. Testimonium Evangelii, in quo Sponsus fatuis virginibus dicit: 'Nescio vos,' et ad quid hic assumptum et quo sensu accipiendum sit.
      XXIX. Quare etiam iuxta moralitatem opus secundi dici, cum bonum sit, laude bonitatis careat.
      XXX. Quomodo quod scriptum est, 'Congregentur aquae' usque ad id 'factum est vespere et mane dies tertius' secundum litteram competenter intelligendum sit.
      XXXI. Verba Dei in libro Isaiae prophetae dicentis, 'Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar,' et in psalmo secundo loquentis ad Filium, 'Ego hodie genui te,' et ad quid hic posita sint, et quomodo intelligantur.
      XXXII. Quia id quod Deus vocavit aridam terram, et congregationes aquarum appellavit maria, iuxta diversos respectus allegorice de Ecclesia accipiatur, quae de pluribus populis collecta, et fidei soliditate fundata, a David terra viventium, et a Ioanne apostolo in Apocalypsi mare vitreum mistum cum igne nominatur, et quo sensu haec eadem testimonia accipi debeant.
      XXXIII. Quod uterus Ecclesiae, instar cuiusdam terrae, et herbam virentem in simplicitate fidelium parvulorum, et ligna pomifera in robusta operatione perfectorum modo germinet, et iuxta semen laus fidei in successione credentium usque in finem germinativa sit, et hoc in die tertio, scilicet in claritate eiusdem fidei.
      XXXIV. Item quomodo ea quae eodem tertio die facta narrantur, per historiam in moribus filiorum Ecclesiae inveniantur iuxta tropologiam, adiuncto ad hoc competenti testimonio Evangelii, et quo sensu accipi debeat.
      XXXV. Quomodo ad litteram accipiendum sit quod scriptum est: 'Dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli,' et caetera usque ad id, 'et factum est vespere et mane dies quartus.
      XXXVI. Quia secundum allegoriam firmamentum firmitas Christianae fidei, per duo magna luminaria duae potestates, spiritualis in sacerdotibus, et saecularis in regibus, per stellas minores qui sub illis sunt, praelati vel iudices designantur; qui omnes positi sunt ut illuminent terram, Ecclesiam per diem et noctem instruendo, spiritales doctrinae et exemplorum lumine, et coercendo carnales censura iustitiae.
      XXXVII. Item quia secundum tropologiam per firmamentum discretio rationis, per duo magna luminaria duo praecepta charitatis, per stellas rectae cogitationes intelligantur, ut per ista quisque fidelis illuminatus sollicite discernat quid honoris et gratiae Deo, quid et suae et proximorum necessitati secundum salutem animae et utilitatem corporis debeat.
      XXXVIII. Quomodo ad litteram intelligendum sit, et quomodo homini coaptetur quod scriptum est: 'Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram,' usque ad id: 'Et factum est vespere et mane dies quintus.'
      XXXIX. Quia Deus unicum Filium suum mundo destinaverit, cuius praedicatione sublimia coelestis conversationis praecepta data sunt, quibus spiritales a carnalibus discernerentur: et verba Evangelii de relinquendis omnibus cum eleganti expositione ad instructionem evangelicae disciplinae pertinente.
      XL. Item verba Evangelii de multis mansionibus quae in domo Patris sunt, et de duplici genere filiorum Ecclesiae, spiritalium scilicet et saecularium.
      XLI. Quod benedictio piscibus et avibus ad incrementum a Deo data in spiritali generatione baptizatorum, et in fecunditate virtutum cuiusque fidelis impleatur, et cur ista quinto diei ascribantur.
      XLII. Qualiter ea quae opere quinti diei et benedictione Dei super idem opus suum data ad instructionem mortalitatis referri debeant, adhibito testimonio Isaiae prophetae dicentis: 'Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas,' et quomodo hoc quoque intelligendum sit.
      XLIII. Quomodo historia quae de opere sexti diei in productione iumentorum et reptilium terrae et formatione hominis scripta est, ad litteram intelligenda sit, et quod homo secundum corpus ad imaginem humanitatis filii Dei, quam ab aeterno ex Virgine assumpturum praesciverat, et secundum animam per scientiam vel imitationem boni ad similitudinem divinitatis factus sit.
      XLIV. Quomodo iuxta allegoriam per Verbum Dei loquentis per apostolos de terra Ecclesiae in fide catholica iumenta, et reptilia, et bestiae, homo quoque qui cunctis praeesse deberet secundum differentias aetatum, intellectuum, vel graduum in Ecclesia viventium, et illa producta, et iste formatus, et in quo vel ad quid crescere et multiplicari intelligatur.
      XLV. De diversitate victualium homini et iumentis in Genesi concessorum, qualiter modo spiritualiter in ecclesia secundum distributionem vel perceptionem spiritualis alimoniae, quod est verbum Dei, teneatur; et quomodo appositum Christi testimonium dicentis: 'Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei; sed et hoc quod scriptum est: 'Et factum est vespere et mane dies sextus,' accipiendum sit.
      XLVI. Repetitio omnium quae de opere sexti diei scripta sunt in Genesi, quomodo secundum moralitatem intelligi vel teneri debeant, et appositio duorum testimoniorum Psalmi et Evangelii, et quo sensu ipsa quoque accipienda sint.
      XLVII. De perfectione coeli et terrae, et omni ornatu eorum, et completione operum Dei, quae septimo diei ascribitur, et de sanctificatione eiusdem diei, et de requie ipsius Dei quomodo ad litteram intelligenda sint.
      XLVIII. Qualiter haec secundum allegoriam per Incarnationem Filii Dei et praedicationem Evangelii et operationem sancti Spiritus compleantur in filiis Ecclesiae, et subiectis fidei Christianae.
      XLIX. Item quomodo haec eadem iuxta tropologiam in profectu et perfectione uniuscuiusque fidelis consummentur.

monumenta.ch > 5