monumenta.ch > 4

  Divina Opera
    VISIO QUARTA.
Search in VISIO QUARTA
      I. Visiones diversae sub uno capitulo breviter comprehensae. De firmamento, quantae cum universis sibi adhaerentibus densitatis sit, et de incommoditatitibus aliquorum circulorum, quomodo aliorum oppositione repellantur, vel temperentur, et de lactea zona instar arcus incurvati apparente.
      II. Quod Deus omnium Creator rerum per superiora inferiora confirmet, et per ea etiam peccatores puniendo emundet, et quid firmamenti spissitudo undique aequalis terrae in homine designet.
      III. Item de firmamento a Conditore ad quaslibet habilitates igne, aethere, aquis, stellis, ventis congrue disposito, et unde creentur squamae a lucido igne superioris circuli in modum favillarum decidentes, et tam terram quam eius incolas laedentes, et quid per hoc interioris ultionis demonstretur.
      IV. Quod niger ignis secundo comprehensus circulo vel iudicio Dei, vel ventorum collisione excitatus nebulam viridia terrae exsiccantem emittat, et nunc calore, nunc membrorum inundatione periculosus fiat, et quid ista significet.
      V. Quod circulus puri aetheris suavitate sua superiora et inferiora temperet, et squamis prioris et nebulae secundi circuli ne terras nimium laedant resistat, et quid fumus ab aquis superioribus coelesti igne fervefactis procedens, vel utilitatis vel significationis habeat.
      VI. De nebula pestifera a circulo fortis et albi aeris ad terras se extendente, unde creetur, et quod ei densitas aquosi aeris ne supramodum noxia sit resistat, et quod plagae quaevis nunquam nisi Dei iudicio super homines inducuntur, et quid haec omnia designent.
      VII. De humore a tenui aere emanante, cuius utilitatis sit, et quod guttae pluviarum superiori frigore in nivem vertantur, et quod idem tenuis aer a superioribus terram muniat, eamque fecundet.
      VIII. Quomodo nubes in eodem aere superno vel igne, vel frigore modificatae, nunc lucidae, nunc umbrosae appareant, et pluviam quasi a quibusdam mammis expressam non repente, sed sensim diffundant, et quid in nobis designent.
      IX. De nube quae lactea vocatur, quod aerem extensione vel incurvatione sua comprehensum roboret, et quid per hoc significet.
      X. Verba Iob ad idem consona, et quo sensu accipienda sint.
      XI. Quia homo instar firmamenti cuiusdam in Deo roboratus, ipsum et opera eius sedule semper considerare debeat, quoniam ad cognoscendum et glorificandum se inter omnia maxime rationalem creaturam fecit Deus.
      XII. Quia Deus pulchritudinem operum suorum in primo angelo signaverit, et quod ad demonstrandum in qua mundi parte infernus sit, tribus partibus solis et lunae praesentia illustratis, quartam partem, id est septentrionalem vacuam lumine reliquerit, et quod fulgore lucis tenebrae arguantur, et oppositione tenebrarum lux gratior sit.
      XIII. De superbia vel tumore primi angeli et sequacium eius in Deum, et de praecipitatione eorum in locum tenebrarum et clamor beatorum angelorum illos detestantium.
      XIV. Quia Deus in arcano consilii sui ab aeterno habens quod homo ipse fieret, hominem qui semper diabolo mysterium hoc deprehendere non valenti repugnaret, et eius locum obtineret, ad imaginem et similitudinem suam fecerit, in quo etiam anima ossibus et carne compacto omnes maioris mundi creaturas ecapitulavit.
      XV. Quomodo exterior habitudo, vel forma hominis animae secundum interiorem profectum vel defectum assignetur.
      XVI. Quod in constitutione sua firmamentum et homo multam similitudinem ab opifice suo Deo acceperunt, et quid per hoc in anima ipsius hominis demonstretur.
      XVII. Quia in capite hominis per tres aequalium distinctiones mensurarum, scilicet a vertice usque ad guttur superiores firmamenti tres circuli cum duobus sibi interpositis deputentur, et qualiter eorumdem circulorum densitas in circuitu capitis aequali divisione assignetur, et quomodo haec etiam viribus animae per significationem coaptentur.
      XVIII. Descriptio quarumdam mensurarum, quae in labiis, in auribus, in humeris, in gutture hominis inveniuntur, et qualiter secundum ista interior homo in opere Dei vel poenitentia se agere debeat; quodque maligni et impoenitentes saepe valde confunduntur, quod poenitentiam homini abstrahere non possunt.
      XIX. De duabus viribus animae, quarum altera in his quae ad Deum spectant iuvatur, altera in vivificando vel regendo corpore suo fungitur.
      XX. Verba David et sensus quo accipi debent ad diversas animae et corporis exercitationes pertinentia.
      XXI. Quod sicut per firmamentum et varias circulorum eius qualitates terrae officia complentur, ita et per caput et sensus qui in eo maxime vigent totum corpus regatur; et quia etiam secundum ista principale quiddam, id est ratio, quo coelestia appetat et vires aliae quibus corpus administret animae attributae sunt.
      XXII. De intervallis et vicaria cooperatione septem planetarum, et quomodo a summitate humani cerebri usque ad imum frontis per septem loca aequali mensura iidem planetae disterminandi sint; et qualiter iuxta haec anima se et corpus suum quinque subsistens sensibus secundum septem dona sancti Spiritus bonis et affectibus et operibus exercere debeat.
      XXIII. Quia cerebrum hominis, tribus divisum cellulis, et sensualitatem toti subministrans corpori, vicem solis obtineat, qui tres mundi partes perlustrans, omnia quae in terris sunt temperando vel fovendo confortat, et etiam igne suo lunam accendit.
      XXIV. Quod eodem modo anima viribus suis et corpus suum regens, et Deum in Trinitate unum colens, eumdem planetam quasi imitando quamdam vel diem, vel noctem vicissim facere videtur, dum modo spiritu fortitudinis, quem sol significat roborata, et sublimata sanctorum luce operum refulget, modo concupiscentiis carnis succumbens operatur.
      XXV. Quod sicut cerebro, humiditatem a visceribus trahenti, omnes corporis venae calorem administrant, ita et soli rorem et pluviam interdum diffundenti superiores circuli ne a calore deficiant ignibus suis assistunt, et quod secundum ista concordiae vel dissonantiae inter animam et carnem inveniantur.
      XXVI. Quod sicut cerebrum et intestina dum humoribus redundant purgatione indigent, ita etiam aer et terra tempore autumni, ille per fila longa et coagulata, haec per spumam sordidam quibusdam locis purgari videantur, et quod eodem modo caro veneria exsudatione exsiccari, anima poenitentiae labore expiari comprobetur.
      XXVII. Quia vas cerebri superioris ignis solem accendentis vicem teneat, et humor aquosi aeris eiusdem solis et calori temperamentum, et cursui terminum ne subiecta concremet praebeat, et quomodo secundum haec anima sub potestate Dei et iudicio posita, et rationalitate sibi indita discrete et se et corpus suum in omnibus regere debeat.
      XXVIII. Quod sicut nigredo cerebri calore et humore coagulata flegma vel livorem corpori hominis diffundit, sic et niger ignis, qui in secundo circulo est, tempestales et fulgura mundo inducat, et in hunc etiam modum anima elatione et caro concupiscentiis corrupta, diversa ad invicem altera alteri resistendo certamina habeant.
      XXIX. Quod ita cerebro totum corpus hominis quemadmodum sole, qui medius planetarum est, superiora et inferiora roborentur, et de eo quod tribus partibus mundi a sole illustratis, quartam Deus tenebrosam et frigidam reliquerit, et mystica horum ratio secundum interiorem hominem.
      XXX. Quid significet in actibus hominis ortus vel occasus solis, et quid nunc nubibus vel nimietate tempestatum occultatus non apparet, nunc his abstersis lumen suum terris restituit.
      XXXI. Quia frons inter cerebrum et oculos consistens, ita infirmitates quae de cerebro et stomacho nascuntur colligit, quemadmodum luna ea quae de superioribus descendunt et de inferioribus ascendunt recipit; et quod oculi albugine et pupillis in humore suo purum aetherem, stellas et vaporem de subiacentibus aquis ascendentem insinuent, et multiplex horum in qualitatibus animi consideratio.
      XXXII. Quibus ex causis et lacrymae de humoribus corporis collectae ab oculis, et pluviae ab aquis inferioribus sursum tractae e nubibus defluant, et diligens horum secundum affectiones animae expressio.
      XXXIII. Quia sicut nulla forma visibilis sine nomine, ita nec sine mensura sit; et quid in interiori homine aequalis exteriorum mensura oculorum significet.
      XXXIV. Quia iudicium rationalis animae et bono praemium et malo poenam debeat constituere, et quod ad comparationem aeternae retributionis nulla poenitentia sufficeret, etiamsi arenam omnem et maris guttas transcenderet.
      XXXV. Quia sicut homo oculis et caeteris sensibus confortatur, et coelum sole, luna et stellis, vicaria sibi luce subvenientibus, illustratur, ita et anima verae operibus poenitentiae illuminetur, et suspiriis vel lacrymis cito a peccatis diluatur.
      XXXVI. Quod sicut mento caput et superiora per nubes sustentantur, sicut etiam ossa in homine per ignem durantur, et per frigus medullae coagulantur, et in mundo terra per aestatem et hiemem ad fructificandum excolitur, ita et mentes fidelium igne Spiritus sancti et rore compunctionis ad quaelibet bona corroborantur, et inertia torporis et negligentiae debilitantur.
      XXXVII. Item de utilitate sensuum in homine et siderum in mundo, et quod dolus diaboli, quo Evam decepit, et originale peccatum toti per eam posteritati transfudit, quasi nebula sit, quae de nocivo aere consurgens terram obtegendo et fructus laedit, et ne claritas diei cernatur visum praepedit.
      XXXVIII. Quod supercilia ad munimentum oculis data itinera lunae designent, menstruis crementis et detrimentis obnoxia, et quod secundum hoc animae inter prospera et adversa in timore Dei constantia et securitas tenendae sint.
      XXXIX. De naso, ore, auribus, quantum in homine valeant, et quid diversi effectus eorum in exterioris mundi elementis et in interioribus animae significent, et quod in omnibus exempla sanctorum sequenda sunt.
      XL. Quod in lingua hominis inundatio aquarum ostendatur, et quid per eamdem exteriorem fluctuum inundationem in interioribus figuretur.
      XLI. Quid virtutis vel fortitudinis per dentes, qui cavernosi sunt, nec medullam habent, in nobis exprimatur.
      XLII. Quare infans, cum ossa habeat, sine dentibus nascatur, et homines cum in senium declinant eosdem saepe dentes amittant, et quid secundum ista demonstretur.
      XLIII. Quomodo vel unde dentes in pueris formentur, et quare gravi interim dolore constringantur, et horum in nobis significatio.
      XLIV. Quod dentes, qui cibos quibus homo alitur comminuunt et circumferunt, similitudinem molendini obtineant, et quomodo anima in interioribus suis ista imitetur.
      XLV. Quia per mentum guttur et collum diversa in corpore habentium officia, et varii in mundo nubium, et multiplices in anima virtutum effectus indicentur.
      XLVI. Quod per crines, qui caput decenter ornant exterius, roris vel pluviarum guttae, quibus terra fecundata graminum vel fructuum decore vestitur, et interius innocentiae et castitatis et humilitatis cultus, quo ante Deum fulget anima, demonstrentur.
      XLVII. Unde fiat quod in quorumdam hominum capitibus capilli fortitudinem suam tenentes non eradicentur, et in quorumdam capitibus infirmati per calvitiem defluant, et quod secundum ista tam fertilitas quam sterilitas, et fructuum in terra exterius, et virtutum in anima interius denotetur.
      XLVIII. Quid in diversis effectibus animae designet positio hominis in facie orientem, retrorsum occidentem, dextrorsum austrum, et sinistrorsum aquilonem habentis.
      XLIX. Quia, sicut collo humeri et brachia cum manibus, sic firmamento quatuor principales venti cum collateralibus suis inhaereant; et quomodo iisdem quatuor ventis quatuor vires in homines, scilicet cogitatio, locutio, intentio et gemitus assimilentur; et quid significet quod in dextra quam in sinistra vis maior sit.
      L. Quia anima per Spiritum Dei in corpus missa viribus suis illud totum perfundat, quemadmodum flatus ventorum mundum omnem percurrit.
      LI. Quia sicut homo brachiis et cruribus regitur et sustentatur, ita et venti alii aliis in confortationem firmamenti subveniunt, et quid vel ista, vel etiam eorumdem ventorum placidus flatus, aut turbulentus discursus in anima figurent.
      LII. Quomodo in flexuris brachiorum et in iuncturis scapularum vel manuum reflexiones ventorum determinandae sint, et quod sicut dextera et sinistra firmamentumque et terra sibi in aliquibus cooperantur, sic et homo per scientiam boni et mali licet contraria omnia opera sua perficiat.
      LIII. De tripertita dimensione humani corporis et spissitudinis sphaerae mundi, et qualiter vita hominis secundum pueritiam, adolescentiam et senectutem eidem dimensioni conveniat.
      LIV. Quia superior pars terrae tenera, mollis et perforabilis; inferior vero tenax, dura et impenetrabilis sit, et quid secundum ista in hominis anima inveniatur.
      LV. Quid mensura humerorum, cubitorum, manuum quoque et pedum, usque ad finem maioris digiti, ventis in aliqua proportione similis, in interioris hominis qualitatibus demonstret.
      LVI. Quid mensura femorum in ante per latitudinem, et mensura ab umbilico usque ad loca digestionis per longitudinem, latitudini vel spissitudini terrae proportionaliter congruens in diversis animae affectibus ostendat.
      LVII. Quia per spatium quod est a fine gutturis usque ad umbilicum aer designetur, ipsique aeri omnia vacua penetranti, et terram ad ferendos fructus diversis modis temperanti, anima totum corpus vivificans, et ad operandum movens comparetur.
      LVIII. Quod ex aere et aves ad volandum subvehantur, et etiam quidam pisces in aquis ita ut aliquandiu sine pastu vivant nutriantur; et quod in hunc modum homo non carnis, sed animae desideria sequens, et per contemplationem volet, et Scripturarum suavitate pascatur.
      LIX. Quod et mare et flumina per aerem, et per venas sanguine infusas corpus, et per virtutes anima moveantur, quibus sicut terra rivulis irrigata bonorum germina operum proferat.
      LX. Quia sicut terra, calore aestatis et frigore hiemis in lutum resoluta ad quaelibet germinanda impraegnatur, ita et homo, anima et carne inter se confligentibus, nunc virtutum, nunc vitiorum fructus afferat.
      LXI. Quia sicut pectus hominis, cor, iecur, pulmonem, sic et aer calorem, siccitatem et humiditatem aurarum in se comprehendat, et hoc etiam modo memoria, animae cogitationes et opera sua disponendo contineat.
      LXII. Quia sicut cor iecore, pulmone et caeteris cohaerentibus sibi intestinis vegetatur, et sicut tempus diei et noctis, et aer tranquillitatis et tempestatum vicissitudinibus variatur, sic et vita hominis inter carnis et animae certamina modo vitiorum turbine qualitur, modo virtutum claritate laetatur.

      LXIII. Quod sicut venter viscera et cibos molis dentium contritos in se ad utilitatem totius corporis claudit et retinet, ita et anima in arcano memoriae cogitationes correctionis suae reponere et sollicita discretione ruminare debeat.

      LXIV. Quod tumores carnium qui in pectore eminent et ubera vocantur, et exterius aeris ubertatem et interius hominis desideria cordi inhaerentia significent; et quia sicut mulier viro comparata mollis est et infirma est, ita et delectatio carnis ad vires animae nullam fortitudinem habeat.

      LXV. Quod mulier propter debilitatem suam ad viri procurationem respiciens, ei subdita et ad serviendum parata semper esse debeat, et quid extrinseca communis eorum conversatio in interioribus designet.

      LXVI. Quod quisquis per poenitentiam peccata sua absterserit, ulterius de ipsis non erubescat; et quod qui per ieiunia et orationes se cruciat, quasi purpurea veste animam suam exornet.

      LXVII. Quia sicut aer per calorem et humiditatem fructus terrae ad maturitatem perducit, sic cor, iecur et pulmo ventrem ad conficiendos et digerendos cibos confovent, et quod perversas peccatorum consuetudines igne zeli sui consumat Deus.

      LXVIII. Verba David ad idem pertinentia, et quod sensu accipienda sint.

      LXIX. Quod teneritudo ventris, costis et ossibus vallata, mollitiem terrae fructiferae et lapidibus interpositae designet; et quid etiam per haec in diversa qualitate humanae vitae exprimatur, adhibito in testimonium versu psalmi XVI ad idem congruente.

      LXX. Quia sicut succedente fructu flores excutiuntur, ita et esuries subveniente saturitate depellatur, et quod eodem modo anima peracta poenitentia de peccatis in quibus quasi fame tabescebat, iustitia Dei in exsecutione sanctorum operum saturetur.

      LXXI. Quibus congruentiis stomachus, mundus et anima sibi invicem confortantur, et quod Deus hominem sine praecepti lege nunquam esse velit; et quid in eo et aestatis viriditas, et hiemis ariditas, ipsiusque mundi capacitas ampla designent.

      LXXII. Quod in similitudinem aeris terram ad fructificandum iuvantis, anima quoque per vires suas corpus ad quaelibet opera exsequenda moveat, quibus, si recta fuerint, in aeternum decorata, Deum et angelos et beatas animas perfecte intueatur; si vero perversa, velut immunda ab hac visione repellatur.

      LXXIII. Quia sicut terra, si bis in anno viresceret et passim gigneret, arescendo in pulverem verteretur, sic et anima in opere suo deficeret, si omnibus desisideriis suis et voluptatibus carnis immoderate deserviret; et quod instar terrae inaequaliter fructificantis, ex mutabilitate sui et conflictu carnis nunc in profectu, nunc in defectu posita, nec fidem in Evangelio commendatam, nec visionem Dei in paradiso perditam in hac vita perfecte obtinere valeat.

      LXXIV. Quia sicut venae cordis, iecoris et pulmonis, ad receptionem vel emissionem ciborum stomacho subveniunt, et eidem stomacho continua vel nimia repletio aut exinanitio obessent; ita et anima corpori quidem in quibusque operibus adest, sed eam taederet, si corpus ipsum desideria carnis semper sequi permitteret.

      LXXV. Quia sicut caro hominis laeditur si vel superflue vel minus necessario ciborum alimenta percipiat, sic et anima si plus vel minus iusto districtioni vel remissioni insistat; et quod stomachus mundos quidem recipiens, sed fetentes cibos reiiciens, hominem qui in peccatis delectatur, sed postea per poenitentiam purgatur, significet.

      LXXVI. Quod sicut umbilicus omnium interiorum sibi adhaerentium fortitudo et ambitus terrae caeterarum creaturarum retentaculum existit, sic et universorum quae per corpus et animam geruntur, sive bona, sive mala sint, ad ipsam animam respiciunt, et quia magna distantia sit inter hos qui per elationem et hos qui per negligentiam delinquunt

      LXXVII. Quod umbilicus etiam terrae lutulentas et aquosas immunditias in paludibus emittenti comparetur, eo quod calor, frigus et humiditas cibum et potum sub eo discoctum ad inferiora digerendum urgeant; et quod similiter anima voluptatibus carnis superata et in sordidis involuta operibus ad inferiora et poenalia loca, nisi suspiriis poenitentiae purgetur, devolvenda sit.

      LXXVIII. Quia sicut terra et homo, illa per aestatem, hic per iuventutem virent et florescunt, itemque illa per hiemem, iste per senectutem arent et marcescunt, sic et anima manens in corpore, et illud sibi servire compellens, de virtute in virtutem ascendendo in bonis operibus et exemplis Filii Dei virescit, et postmodum educta de corpore velut pretiosis ornata lapidibus, et receptionem corporis in quo laborarat inhianter exspectans coram Deo requiescit.

      LXXIX. Quid fortitudo vel petulantia renum, et pinguedo terrae, quae moderata uberes, immoderata inanes fructus producit in diversis animae affectibus significent.

      LXXX. Quod terra in medio aeris constituta sit, adversus tempestates montibus et collibus partim calidis vel frigidis, partim aestu et gelu temperatis, velut urbs turribus et propugnaculis munita; et quod hoc modo anima in multiplici quem contra desideria carnis exercet conflictu sanctorum operum protectione ornetur et defendatur.

      LXXXI. Quia sicut terra sic posita est, ut undique a sole temperetur, ita et anima Deo subiecta a luce sapientiae discretionis virtute illuminanda perfundatur.

      LXXXII. Quia homo in similitudine terrae factus ossa sine medulla lapidum vice, ossa cum medullis vice arborum habeat; et quod secundum qualitatem morum suorum, vel duritiam lapidum, vel amoenitatem horti floridi seu pomerii fructiferi per significationem recipiat.

      LXXXIII. Item quod sicut aer terram in medio sui aequali undique mensura positam sustentat et continet, ita corpus et anima a Deo coniuncta, licet natura plurimum distent, in faciendis communiter praeceptis Creatoris sui patienter se invicem sustentare et instruere debeant.

      LXXXIV. Quod vesica, quae potus recipit et emittit, cursus fluminum quae per terram diffunduntur ostendit; et quod in hunc modum victrix carnis anima corpus suum fluentis praeceptorum Dei bona recipiendo, mala emittendo irrigare debeat, apposito in testimonium versu psalmi CXVIII ad hoc competente.

      LXXXV. Quod ex locis corporis per quae digestio ciborum et potuum fit, secreti et sub erranei meatus fluminum designentur, et querela animae lutulentis et fetidis operibus pollutae, et per spem poenitentiae et passionem Christi in Deum respirantis, adducto in testimonium versu psalmi XLI in hoc convenienti.

      LXXXVI. Quod per dorsum et latera hominis planities terrae, per femora vero et loca sessionis colles et asperitas eiusdem terrae inferius durae et impenetrabilis, et superiorem partem, quae mollis est, constringentis insinnetur; et quod similiter viribus animae mollities carnis a vitiis restringatur, ut virtutum margaritis decorata angelos sanctos et ad admirationem sui et ad laudem Dei accendat.

      LXXXVII. Verba sancti Ioannis apostoli in Apocalypsi sua decorem sponsae Christi, id est animae sanctae, contemplantis et describentis, et David in Psalmo excellentiam hominis praedicentis.

      LXXXVIII. Item de comparatione durae et mollis vel calore vel algore inhabitabilis terrae, et unde terraemotus contingant, et quod eadem terra si subtus quasi ferrea chalybinea non esset, ab ascensu solis nimio aestu, et ab occasu eius nimio frigore disrumperetur, et de multifaria concertatione carnis et animae secundum supraposita.

      LXXXIX. Verba David in psalmo CI velocitatem dierum suorum et defectum suum deplorantis.

      XC. Quod terra quidem in omni superficie sua rotunda, sed non plana, propter tumores collium et montium quos undique gestat existens, inaequalem humanae conversationis propter diversa virtutum et vitiorum quae inter animam et carnem geruntur certamina, tenorem significet.

      XCI. Quod sicut inferior superficies terrae pulsantes se et circumfluentes aquas quasi ferrea repellit, sic et vis animae velut chalybs qui caetera acuit ferramenta fallaciam et immissiones diaboli domare et a se repellere debeat.

      XCII. Quod flexurae, tam aequales quam dispares, quae in homine a femore per genu et talum usque ad finem maioris articuli pedis, et a vinctura manus usque ad extremum medii digiti inveniuntur, in mundo oceani et fluminum incurvationes et reflexiones significent, et in homine impetus, et aestus libidinum, et multiplices compaginationes naturarum, carnis et animae oppositiones designent.

      XCIII. Item quod in flexuris humerorum et brachiorum, manuum, lumborum, poplitum et pedum, in quibus duodecim maiores inflexiones sunt, quatuor principalium ventorum et octo collateralium ipsorum flatus et spatia quibus a se differunt, insinuent, et quod iidem venti calore, frigore, siccitate et humiditate invicem temperentur.

      XCIV. Specialiter de periculosa asperitate et noxio flatu aquilonis, qui in aestate interdum frigido humore fructus laedit et arbores arefacit, solem offuscat, et lunae nitorem per diversos calores immutat.

      XCV. Quomodo universa haec quae de mensuris vel inflexionibus humanorum artuum seu ventorum duobus superioribus capitulis comprehensa sunt, sed et vicissitudo diei et noctis et horarum ad animam referenda sunt; et quod ipsam animam Deus quatuor viribus, quas secundum corpus ex elementis, scilicet igne, aere, aqua et terra habet, et secundum se item quatuor quasi quibusdam alis ad regendum se ipsam et idem corpus suum instruxerit.

      XCVI. Item de creatione aquilonis, et quomodo ea quae specialiter de asperitate eius et laesionibus quae per eum exterius in creaturis fiunt, de suggestionibus vitiorum, quibus anima et corpus a diabolo interius irritantur, intelligenda sint.

      XCVII. Ratio quare Deus Adam de terra suscitans vel erigens ita primo statuit ut in facie orientem, dextro austrum, laevoque aquilonem haberet; et quod in brevi parvaque statura eius immensum totius mundi instrumentum collegerit, et omnes creaturas dominationi viribusque sensuum ipsius subiecerit.

      XCVIII. Item multifariae rationes, adiunctis interdum congruis Scripturae testimoniis, qualiter et tempora et menses totius anni iuxta proprietates qualitatum suarum, et iuxta ascensum vel descensum solis, et incrementa seu detrimenta lunae, hominis qualitatibus assignentur tam secundum distinctiones vel mensuras membrorum et aetatum, vel etiam proprietates humorum corporis, quam secundum diversos et profectus et defectus affectuum mentis.

      C. Quod homo ad imaginem Dei creatus, et quasi alter Dominus super tribunal terrae sedens, omnique creaturae propter se factae imperans, plenum ipsius Dei opus sit, et ei valde placeat; et quod alter sexus ad adiutorium et consolationem alterius factus sit, virque divinitatis, et mulier humanitatis Christi formam teneat.

      CI. Verba David in psalmo CIX, et expositio eorumdem verborum quomodo de Incarnatione et potestate Christi, et in subiectione inimicorum eius intelligenda sint.

      CII. Quia homo signis omnipotentiae Dei per quinque sensus insignitus auctorem suum in trinitate unum, et in unitate trinum cognoscere et venerari debeat, a quo ad hoc et conditus et post lapsum reparatus est, ut et dominus mundi esset, et decimum in coelis chorum faceret.

      CIII. Quod natura animae ignea et multiplicis efficaciae in viribus suis sit, quibus et Deum cognoscit, et se ipsam intelligit vel regit, et corpus suum sensificat et ad operandum movet.

      CIV. Quia Deus secundum opera sua sive ad vitam sive ad poenam hominem diiudicet, et quod sancta anima corpore exuta Deum, quem nunc impediente corruptione carnis non potest, plene videat, diemque iudicii ad recipiendam amabilem vestem suam, hoc est idem corpus suum, desideranter exspectet, ut in eo cum angelis contemplatione et laudibus Dei sine fine fruatur.

      CV. Expositio capituli primi Evangelii secundum Ioannem, ab eo loco ubi scriptum est: 'In principio erat Verbum,' usque ad id, 'plenum gratis et veritatis.' In qua scilicet expositione tractatur de aeternitate Verbi Dei, de creaturis quomodo in arte Creatoris sine coaeternitate ipsius erant antequam essent in se ipsis. De creatione angelorum et ultione zeli Dei in apostatas spiritus, de consilio faciendi hominis ad imaginem Dei, et quomodo vis potentiae, et lux sapientiae Conditoris in opificio humani corporis resplendeat. De Incarnatione Dei et verbis doctrinae, et exemplis iustitiae, quae mundo edidit. Item de reparatione lapsi hominis et felicitate eius post hanc vitam.