monumenta.ch > 3

  Divina Opera
    VISIO TERTIA
Search in VISIO TERTIA
      I. Simplex collectio quarumdam visionum physicam tangentium de ventis superius et inferius firmamentum circumagentibus, de circulo superiore ad planetas ab occasu in ortum regradandos, et in cursu suo moderandos emittentes; de humoribus hominis qualitates aeris et ventorum invicem concurrentium suscipientibus: de venis et de intestinis totius humani corporis, quomodo sibi in diversis officiis cohaereant et cooperentur, et quibus de causis ab aequalitate vel temporie sua interdum dissideant.
      II. Quod omnes creaturae non minus in anima quam in corpore utilitati deserviant, et quid significet quod venti orientalis et australis cum collateralibus suis firmamentum ab oriente in occidentem circumvolvere conspiciantur.
      III. Quid significet quod itidem ventus australis, sed et septentrionalis diversis anni solsticiis, alter ab austro in septentrionem attollat, alter a septentrione in austrum paulatim deprimat.
      IV. Quid circulus in superiori igne apparens significet tam totum firmamentum cingens, quam ventum superiora perflantem et planetarum cursum regradendo temperantem emittens.
      V. Verba Habacuc prophetae ad eamdem significationem declarandam apposita et expositio eorum.
      VI. Quid significet quod secundum diversam qualitatem ventorum et aeris invicem in se concurrentium humores qui sunt in homine commoti permutentur.
      VII. Testimonium de proverbiis Salomonis ad hanc significationem elucidandam insertum, et quomodo intelligendum sit.
      VIII. Quod ex multifaria necessitudine ventorum et aeris, ex diverso cursu solis et lunae, seu iudicio Dei accedente, homo quoque immutationem suscipiens variationes sanitatis et infirmitatis nonnunquam incurrat, et quid per hoc in spiritali eius vita figuretur.
      IX. Quia humores in homine etiam secundum modum complexionis quorumdam animalium vel bestiarum nunc acrius, nunc levius moveantur, et quod iuxta mutationem vel impulsionem eorumdem humorum affectus et cogitationes, in ipso scilicet homine frequenti alternatione varientur.
      X. Quod homo in dextra sui parte, eo quod iecur, in quo fons caloris est, dextrorsum habeat, ad operandum expeditior sit; in sinistra vero pro corde vel pulmone sinistrorsum in se locatis et pulsum respirationis habentibus ad onera ferenda habilior; et quid ista spiritualiter in ipso designent.
      XI. Verba Isaiae prophetae ad horum astruendam significationem congrua, et quo sensu accipienda sint.
      XII. Quid designet in homine quod humores qui in eo sunt, umbilicum, qui caput viscerum existit, et lumbos, in quibus petulantia est, conspergentes, venas quoque renum, et iliorum interdum tangunt, et per has ad venas etiam splenis, pulmonis et cordis ascendunt.
      XIII. Quod venae cerebri, cordis et iecoris, renes confortando, venae quoque renum suras descensu suo roborando, et cum venis ipsarum sursum redeundo locis opportunis invicem coniunctae utrique sexui vires ad gignendum conferunt, et quod lacerti, brachia et crura venis et humoribus plena sint, et brevis horum exemplificatio.
      XIV. Quod ex nimia nervorum et venarum totius corporis distentione homini currenti fatigatio accidat, et quarum venarum complexione vel impulsione delectatio illa momentanea concitetur, et moralis utilisque in ipso homine horum assignatio.
      XV. Quibus de causis flegmate et humoribus interdum in homine corruptis, ipse homo in corpore vel caducum morbum vel alias infirmitates incurrat, et quibus malis secundum horum significantias in anima plerumque corripiatur.
      XVI. Verba Osee prophetae ad haec competentia, et quo sensu accipienda sint.
      XVII. Quod venae renum hominis ab humoribus iniuste aliquando commotis nonnunquam tactae alias venas concutiendo etiam medullas ossium arefaciunt, et quae incommoditas per haec designata interius hominem apprehendat.
      XVIII. Quid humores in pectore hominis superflue abundantes, iecur et venas aurium vel renum moventes, et ex umbilico ad cerebrum ascendentes, in spiritualibus eius designent.
      XIX. Quid etiam profectus in interioribus cogitationum significent iidem humores in corpore hominis aequaliter et temperati, et testimonium de Canticis canticorum ad hoc consonans cum expositione sua.