monumenta.ch > 2

  Divina Opera
    VISIO SECUNDA
Search in VISIO SECUNDA
      I. Descriptio sphaerae totius mundi cum circulis, et planetis, et ventis suis in modum rotae in pectore imaginis, quae in prima visione descripta est apparentis.
      II. Quia Divinitas instar rotae integrae nec initium, nec finem habens, nec loco vel tempore circumscripta omnia in se comprehendat.
      III. Quare in libro Scivias sphaera mundi in figura ovi, et in isto in similitudine rotae ostensa, vel descripta sit.
      IV. De duobus circulis lucidi et nigri ignis, quare alter alteri subpositus sit, et quomodo sibi invicem cooperentur, et quid significent.
      V. De circulo puri aetheris, qui tertius est, ad quid in constitutione sua valeat, et quid significet, et quare tantae densitatis sit quantae duo superiores.
      VI. De quarto circulo, qui in modum aquosi aeris videtur, et quantae densitatis sit, et quid significet.
      VII. De circulo fortis albi et lucidi aeris quanta utilitate quintum locum obtineat, et quantae densitatis sit, et quid et ipse significet, vel quare superiori, ut velut unus sint, copuletur.
      VIII. De sexto circulo, qui in similitudine tenuis aeris a superioribus procedere videtur, quid in suo loco, valeat, et quid in mystica ratione per eum figuretur.
      IX. Quare isti sex circuli sine intervallis sibi invicem iungantur, et quid per hanc connexionem innuatur.
      X. Quod primus circulus igne suo alios inflammet, quartus eos lumine suo temperet, et quod hoc in nobis figuraliter ostendat.
      XI. De linea in praescriptam rotam quasi a primo solis ortu usque in extremum eius occasum protensa apparente, et quid hoc idem gerat mystice.
      XII. Testimonium de Apocalypsi, et quomodo intelligi debeat ad idem exprimendum.
      XIII. Quod moles terrae instar globi infra praedictos sex circulos aequali distantia a quinque superioribus remota, in medio sexti, id est tenuis aeris immobiliter fundata sit, et quid inde significationis colligatur.
      XIV. Verba Pauli ad eamdem significationem competentia et quomodo intelligenda sint.
      XV. De imagine in forma hominis in medio praedictae rotae apparentis vertice pedibus et manibus distentis, circulum fortis albi et lucidi aeris contingentis, et quid, et ipsa imago, et talis positio eius designet.
      XVI. De quatuor capitibus bestiarum in quatuor partibus eiusdem rotae apparentium, et quid tam in mundo quam in homine significent.
      XVII. Quare principalis ventus orientalis in modum capitis leopardi super caput imaginis hominis in circulo puri aetheris videatur, cur etiam duo collaterales eius venti alter in specie capitis cancri, alter instar capitis cervi ostendatur.
      XVIII. Quare capita ista in rota ad imaginem hominis spirent et moralis descriptio significationis eorum.
      XIX. Testimonium de Canticis canticorum ad eadem conveniens, et quomodo intelligendum sit.
      XX. Quare principalis ventus occidentalis in effigie capitis lupi sub pedibus supradictae imaginis in circulo aquosi aeris appareat; cur etiam duo collaterales venti, alter in cervi, alter in forma capitis cancri demonstrentur.
      XXI. Quare et haec sicut superiora capita ad hominis imaginem spiramina sua dirigant, et moralis horum intellectus.
      XXII. Verba Isaiae ad idem pertinentia, et quomodo accipi debeant.

      XXIII. Quare principalis ventus australis in dextera parte eiusdem imaginis velut caput leonis in circulo lucidi ignis ostendatur; cur etiam duo collaterales venti eius alter in serpentis, alter in figura capitis agni conspiciatur.

      XXIV. Quare haec, ut et anteriora capita, in rotam et in imaginem eamdem flatus suos emittant.

      XXV. Quod homini diligenter investigandum sit quomodo haec omnia ad salutem animae suae, et ad Dei iudicia peragenda nihil inexaminatum relinquentis respiciant.

      XXVI. Quia nulli ordo virtutum a se vel in se discretus negligendus sit, quoniam virtutis effectus homnem ad iustitiam vel rectitudinem coelestium perducit.

      XXVII. Testimonium de psalmo CXVII ad hoc consonans, et quomodo intelligendum sit.

      XXVIII. Quare principalis septentrionalis ventus a sinistra parte illius humanae imaginis quasi caput ursi in circulo nigri ignis appareat; cur etiam duo collaterales eius venti alter in agni, alter in forma capitis serpentis videatur.

      XXIX. Quare etiam ista sicut et superiora capita in rotam et ad imaginem eamdem impetus flatuum suorum convertant.

      XXX. Verba David in eodem psalmo CXVII, ad eadem competentia, et explanatio ipsorum.

      XXXI. De septem planetis in diversis circulis rotae supradictae imaginis distinctis intervallis apparentibus.

      XXXII. Quomodo iidem planetae a Deo mundi conditore in firmamento dispositi sint, et de variis ipsorum efficientiis.

      XXXIII. Quid significet quod eorumdem planetarum tres in circulo lucidi ignis, unus in spatio nigri ignis, tres item in ambitu puri aetheris conspiciantur.

      XXXIV. Quorsum tres primi planetarum radios, qui in hac visione ex eis procedere cernuntur, dirigant; et quid tam per ipsos planetas, quam per radios eorum designetur.

      XXXV. Quare sol medius eorum plures quam caeteri radios emittere videatur, et vel quid ipse vel radii eius significent.

      XXXVI. Quorsum tres infimi radios suos intendunt, et quid etiam tam per ipsos quam per radios eorum figuretur.

      XXXVII. Quod fidelis quilibet quamvis virtutibus emineat, eisdem tamen al quando quasi destitutus salubriter tentationibus pulsetur, ne praesumptione elationis seductus pereat.

      XXXVIII. Testimonium de libro Isaiae ad haec insinuanda appositum, et quomodo intelligendum sit.

      XXXIX. De sedecim principalibus stellis, in circulo lucidi ignis ad solidandum firmamentum et temperandos ventos in circuitu ipsius firmamenti aequa distinctione constitutis.

      XL. Quod aliarum discreta numerositas stellarum in duobus circulis scilicet puri aetheris et albi lucidi aeris positarum firmamentum calefaciat et nubes ne suos transeant terminos coerceat.

      XLI. De quatuor statibus in modum linguarum propter mobilitatem suam dextro laevoque imaginis apparentibus quid utilitatis habeant.

      XLII. Mystica et luculenta ratio de numero et ordine vel positione sedecim principalium stellarum.

      XLIII. Item mystica ratio de discreta multiplicitate et constitutione aliarum communium stellarum.

      XLIV. Item mystica ratio de utilitate quatuor flatuum in dextra seu laeva parte imaginis instar linguarum se commoventium.

      XLV. Quod fidelis quisque vestigia Filii Dei devote sequens munimine virtutum inter tentationes roboratus ad gaudia superna perveniat, et verba Isaiae ad idem approbandum congruenter exposita.

      XLVI. De luce clarissima ex ore imaginis rotam in pectore gestantis in similitudine filiorum procedente, quibus signa ipsius imaginis et rotae et circulorum praeostensorum dimetiri videtur, et mystica horum ratio.

      XLVII. Verba Ieremiae prophetae ad eamdem rationem spectantia, et quomodo intelligenda sint.