monumenta.ch > 1

  Divina Opera
    VISIO PRIMA.
Search in VISIO PRIMA
      I. Mirificae visionis, de qua sequens opus pendet, positio, et in ea divinae cuiusdam imaginis in hominis forma apparentis, et habitus vel circumstantiae ipsius subtilis descriptio.
      II. Verba eiusdem imaginis, per quam charitas intelligitur, igneam vitam substantiae Dei se nominantis, et multifarios potentiae suae effectus in diversis creaturae naturis vel qualitatibus enarrantis.
      III. Quod in homine ad imaginem et similitudinem suam facto, omnem creaturam Deus signavit, et eum post lapsum ex sola benignitatis charitate per incarnationem suam reparatum in beatitudine, quam prolapsus angelus perdiderat, collocaverit, et quia hoc mystica praescriptae visionis significatione monstretur.
      IV. Quod devota fides excellentiam divinae charitatis complectatur, et per hanc Deus in trinitate unus agnoscatur; quodque eiusdem fidei merito ipse Deus homines protegendo ad coelestia reducat
      V. Quod dilectio Dei et proximi virtute fidei roborata separari non possit.
      VI. Quod quilibet Deo humili devotione subditus, Spiritu sancto iuvante ignitus, et se ipsum in eo quod vitiosus est et diabolum superet, et quod angeli de bonis iustorum exsultantes, Dei omnipotentiam collaudent.
      VII. Quod ab aeterno inlocaliter in Deo erant universa quae ipso creante numero, et ordine, et loco et tempore distincta processerunt.
      VIII. Quod diabolus et angeli desertores iustitiae, cum prius magnae essent potentiae, propter ingratitudinem vel superbiam suam ad hoc redacti sunt, ut in omni creatura nihil possint nisi quantum superno nutu permittuntur.
      IX. Quod homo ad imitationem Creatoris sui se dirigens, quasi ex quadam bestiali irrationabilitate abstractus, fulgore rationalis naturae radiare incipiat.
      X. Quod in verbo Dei dicentis 'Fiat lux,' rationalis lux, id est angeli creati sunt, et quod ex his a beatitudine quibusdam cadentibus, Dominus aliam rationabilem vitam, quae carne tegeretur, id est hominem, qui locum et gloriam lapsorum obtineret, fecerit.
      XI. Quod Deus in fortitudine charitatis suae praedestinatos ad se colligens, infusione munerum Spiritus sancti eos de quibusque necessariis erudiat.
      XII. Quod Filius Dei naturam humanitatis absque peccati labe suscipiens, et in carne apparens, publicanos et peccatores ad poenitentiam vocaverit, et eos ex fide sua iustificaverit.
      XIII. Quod imitatio charitatis Filii Dei cruce sua diabolum conterentis etiam nunc in suis fidelibus discordiam et caetera vitia, ipsumque humani generis antiquum deceptorem conculcet et ad nihilum redigat.
      XIV. Quod Adam et Eva suasione diaboli invidentis eis, consentiendo gloriam coelestis vestimenti, id est immortalitatem, perdiderunt.
      XV. Quod Deus, eorum misertus, ad puniendam transgressionis culpam de paradiso eos in exsilium istud expulerit; et quod quisquis matrimonii fidem inter illos a Deo institutam violaverit, ultione gravi, nisi poeniteat, plectendus sit.
      XVI. Quod in praedicatione incarnati Filii Dei spirituali populo exoriente completa sit promissio Dei dicentis ad Abraham, quia secundum numerum stellarum coeli semen ipsius multiplicaretur.
      XVII. Quod Deus de genere Abraham credentis et obedientis sibi virginem Mariam elegerit, de qua Christus institutor et rector novellae, id est spiritualis generationis, corporaliter nasceretur.