monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7

  Chronica
     Tomus Prior
      LIBER SEPTIMUS
Search in LIBER SEPTIMUS
        CAPUT PRIMUM. Cum Hircanus atque eius frater Aristobolus de regni potestate confligunt, Pompeium iudicem provocant: ex quo Romanis subduntur.
        CAPUT II. Qualiter Crassus spoliaverit templum, et Parthico bello mox est exstinctus. De patre etiam matreque Herodis, et fratribus atque sorore. Et quod aliter Africanus historiographus quam Iosephus de eodem patre Herodis sentiret. De Lucullo, qui Mithridatem et Tigranem bello vicit. Et de Pompeio, eius successore, qui maxima ex parte Orientem ditioni subdidit Romanorum.
        CAPUT III. De Lucullo, qui Mithridatem et Tigranem bello vicit. Et de Pompeio, eius successore, qui maxima ex parte Orientem ditioni subdidit Romanae.
        CAPUT IV. Qualiter Caesari Galliarum provinciae a senatu sint distributae; et de praeliis diversis in Gallia gestis.
        CAPUT V. Qualiter Iulius Caesar postquam Galliam in deditionem subiectam credidit, et in Italiam redire voluit, impetu Gallorum retractus, praeliis diversis infectus, a Gallis in Britanniam transiit, et eam subiugavit, non sine magno discrimine suorum.
        CAPUT VI. Reverso Caesare in Italiam, iterum Galli in arma coniurant: ad quos cito C. Caesar revertitur, quos diversis praeliis contrivit et aeternae servituti tradidit.
        CAPUT VII. De nece Crassi et Romani exercitus apud Parthos.
        CAPUT VIII. Orta hinc civilia bella inter Caesarem et Pompeium, quia Pompeius instigavit senatum ut negarent iterum consulatum Caesari.
        CAPUT IX. De praeliis inter Caesarem et Pompeium gestis, ac de victoria Caesaris et nece Pompeii. De reliquis etiam bellis civilibus, per quatuor annos gestis, ac demum de interfectione Iulii Caesaris.
        CAPUT X. Qualiter Antipater gratiam Caesaris sit adeptus: cui etiam nudato corpore vulnera quae pro eo acceperat ostendit, dum ab Antigono accusaretur: et acceptam potestatem Iudaeae inter filios suos Herodem et Faselum divisit.
        CAPUT XI. De nece Antipatri genitoris Herodis. Et qualiter gratiam Antonii sint adepti Herodes et Faselus frater eius.
        CAPUT XII. Antigonus parvum Hircanum patri tradidit, et sacerdotium dolo suscepit, et qualiter a Romanis et Herode, capta Hierosolyma, comprehenditur atque securi occiditur, Herodesque rex constituitur.
        CAPUT XIII. Herode alienigena rege facto, prophetiae completae sunt quae Christum tunc venturum praedixerant, et Iudaeorum regnum destruendum.
        CAPUT XIV. De Octaviano, qui nomen avunculi et regnum suscipiens, qualiter civilia bella et externa gerendo ad hoc pervenerit ut a senatu decretum sit quod in perpetuum tribunitiae potestatis esset.
        CAPUT XV. Antonius, pro quibusdam successibus elatus, Octaviano Caesari bellum denuntiat. A quo ter victus ac demum captus et occisus est.
        CAPUT XVI. De eo quod Caesar Octavianus totam Hispaniam per se subiugavit. Ubi et gloria Magni Alexandri in eo refusa est per legatos Indorum et caeterarum gentium Orientis; et qualiter tam per se, quam etiam per suos legatos, universum sibi subiecit orbem.
        CAPUT XVII. De praeliis ab Herode gestis cum rege Arabum; et qualiter gratiam Octaviani Caesaris adeptus sit.
        CAPUT XVIII. De operibus ab Herode excellentioribus factis. Et de interfectione filiorum ac coniugis, sive amicorum, ac demum de eius exsecrabili morte.
        CAPUT XIX. Imperante Octaviano Christum natum esse, ut praedixerant prophetae, et angeli annuntiaverunt. Et qui memoria digni illustres eo tempore haberentur viri.