monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 6

  Chronica
     Tomus Prior
      LIBER SEXTUS
Search in LIBER SEXTUS
        CAPUT PRIMUM. Qualiter Matathias resistens Antiochi edictis leges patrias vindicaverit, Iudam ducem populo praefecerit, et ipse Iudas quomodo ad principatum sacerdotii pervenerit.
        CAPUT II. Regnante Ptholomaeo Evergete, Simon post obitum Ionathae principatum sacerdotii adeptus.
        CAPUT III. De eversione Tyri opulentissimae civitatis, et qualiter Achaia per Metellum consulem Romanis sit subiecta. Quibus temporibus, Androgeus Romae visus, quod portentum ingens pestilentia subsecuta est. Viriatus etiam vir pastoralis, Lusitanus, diversis praeliis Romanos vicit et fugavit. Demum a suis interfectus est.
        CAPUT IV. Qualiter rex Parthorum Babyloniam diversasque nationes suo subiecit imperio. Et tunc Brutus in citeriore Hispania Gallicanis Lusitanis auxilia ferentes bello oppressit. Et Lepidus proconsul Vacceos in Hispania innoxios, dum expugnare conatur, ab eis amisso exercitu victus est; quando etiam Romae servi conspirantes, mox interfecti sunt.
        CAPUT V. Quibus diebus per Scipionem Aphricanum Numantia deleta est, et Attalus rex Asiae per testamentum sibi succedere populum Romanum fecit, quam eiusdem frater invasit, ad cladem populi Romani, suamque internecionem.
        CAPUT VI. Quo in tempore conspiratio servorum longe lateque efferbuit, et mox a dominis seu Romanorum consulibus poenis adacti, deleti sunt. Quo in tempore Aethna ultra modum insolitos evomuit ignes, et in Africa locustarum magnitudo mari immersa ad littusque revoluta, nimiam corrupto aere pestilentiam mortalibus incussit.
        CAPUT VII. De Ioanne filio Simonis, qui Hircanus est nuncupatus: qualiter plures civitates Syriae atque Samaritanorum, Idumaeorumque ceperit bellis, etiam prospere gestis, summa cum pace felicitateque consenuit. Quomodo etiam filius eius Aristobolus, qui primus post reversionem Iudaici populi de Babylonia nomen regium usurpavit, matrem, fratremque Antigonum occiderit, et ipse, vix anno expleto, in regno detestabiliter mortuus est.
        CAPUT VIII. De reaedificatione Carthaginis, et de seditione servorum orta Romae spe libertatis, qualiter etiam Galli Allobrogenses et Galli Alvernorum a Romanis victi atque deleti sunt. Tuncque incendium Aethnae Catinenses affixit.
        CAPUT IX. De Iugurtha Numidarum rege, et de consulibus qui contra eum pugnaverunt atque vicerunt.
        CAPUT X. De consulibus Romanorum, qui contra Gallos infeliciter dimicantes victi atque interempti sunt. Contra quos Gallos, ob vindictam consulum et fines tuendos, Marius consul quarto et quinto creatus dirigitur. Gallorum CCCCXL milia interfecit, praeter mulieres, et parvulos, qui sese necaverunt, in Asia vero et Syria qui etiam tunc regnabant.
        CAPUT XI. De diversis praeliis atque seditionibus, seu de parricidiis, quae Alexander secundus rex et sacerdos Iudaeorum cum externis nationibus seu propria gente gessit.
        CAPUT XII. De bellis socialibus quae Romani perpessi quando tota Italia ab eis defecit, et de portentis diris atque mirabilibus quae haec mala praecesserunt.
        CAPUT XIII. De civilibus bellis quae inter Syllam et Marianos gesta sunt, et usque ad decimum annum protracta: quibus lectissimorum centum quinquaginta millia caesa sunt.
        CAPUT XIV. Regnante Ptholomaeo, Dionysio, Alexandra Salina, Alexandri regis uxor, Iudaeorum rexit populum; et ea quae ibi illis contigerunt diebus.
        CAPUT XV. De diversis fragoribus bellorum quibus Roma perterrita est, quorum unum fuit in Hispania, aliud in Macedonia, tertium in Pamphylia, quartum in Dalmatia.
        CAPUT XVI. De gladiatoribus qui, e ludo effugientes, multa et perniciosissima bella contra Romanos dominos suos excitaverunt.
        CAPUT XVII. De diversis praeliis in Oriente gestis, id est, quae Mithridates prius prospere, demum infeliciter gessit. Et de his quae Sylla et Lucullus et caeteri eo tempore Romani exercitus duces peregerunt.