monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 4

  Chronica
     Tomus Prior
      LIBER QUARTUS
Search in LIBER QUARTUS
        CAPUT PRIMUM. Darius Persarum rex quartus Scythis bellum intulit: Asiam Macedoniamque edomuit, et in campis Marathoniis cum Atheniensibus conflixit, ubi ducenta millia sui exercitus amisit, victusque in Persas refugit.
        CAPUT II. Quo regnante, Brutus et Collatinus post depulsionem regum primi consules apud Romanos constituuntur, et ea quae illis diebus cum Romanis gesta sunt, et quod ducentis quadraginta tribus annis sub regibus, inde quadringentis sexaginta quatuor annis per consules et tribunos atque dictatores, iterumque consules, iura reipublicae administrata sunt.
        CAPUT III. De Melcho rege Carthaginensium, qui infeliciter in Sicilia dimicavit, domumque reversus propria manu se interemit.
        CAPUT IV. De Esdra, qualiter gratiam Xerxis regis adeptus, Hierosolymam cum magna turba Iudaeorum et muneribus plurimis sit reversus.
        CAPUT V. De Neemia, qui reaedificavit muros Hierusalem, et in ea habitatores congregavit.
        CAPUT VI. Qualiter Xerxes de regno septingenta millia armatorum, et de auxiliis trecenta, rostratas etiam naves mille ducentas, oneratas vero tria millia habuisse in exercitu fertur, cui Leonida Spartanorum dux cum quatuor millibus obstitit, et pene eum vicit. Deinde Themistocles Atheniensium dux navali praelio exercitum eius superavit. Xerxes victus, amissis copiis, turpiter refugit in patriam.
        CAPUT VII. Artaxerxe regnante libri Pythagorae incensi sunt ab Atheniensibus. Et memoriale philosophorum qui tunc fuerunt, id est, Milesii, Hippocratis medici ac Socratis.
        CAPUT VIII. De Mammilio duce Tusculano, qui Latinos subegit, ac de primo agone Romae acto et de magna pestilentia quae Romanas vires fere consumpserat, et caetera quae tunc gesta sunt apud Romanos.
        CAPUT IX. De septuaginta hebdomadibus a Daniele praedictis, quae in ultimo imperii Neronis anno sunt consummatae.
        CAPUT X. Regnante Dario, cognomento Notho, qui sapientes tunc floruerint. Et Romani leges ab Atheniensibus tunc petiverunt, et in duodecim tabulis scripserunt. eiectis consulibus, decemviros constituerint, et quantum malum ex hoc sit ortum; et quae illis diebus eis contigerint.
        CAPUT XI. De discordia Siciliensium, id est, inter Catinenses et Syracusanos, qui auxilia petentes a Lacedaemoniis atque Atheniensibus, non solum hac occasione Sicilia sed et tota Graecia gravissimis bellis attrita est.
        CAPUT XII. Qualiter Artaxerxes contra fratrem suum, scilicet Cyrum, dimicaverit et vicerit; et de terraemotu Siciliae atque aestu gravi Aethnae; de peste etiam quae Atheniensibus contigit, laboribusque Romanorum.
        CAPUT XIII. De Gallis qui Romam incenderunt, vastaverunt ac novissime vendiderunt.
        CAPUT XIV. Quibus diebus Socrates et Plato claruerint.
        CAPUT XV. Regnante Artaxerxe, qui et Ochus dicebatur, Ioannes summus sacerdos Iudaeorum Iesum fratrem suum in templo interfecit. Pro quo scelere multa passi sunt Iudaei gravia.
        CAPUT XVI. Qualiter Artaxerxes Graecis pacem indixerit, et Aegyptum eversam suo iunxerit imperio
        CAPUT XVII. Quibus diebus pestilentia ingens Romam crudeliter vastaverit, terraque in Urbe dehiscens, Curtium virum: equestrem absorbuerit vivum. Tunc etiam Galli contra Romanos conspirantes, ter devicti sunt.
        CAPUT XVIII. De hoc quod nox longior solito facta est, et veri lapides e coelo ruentes terram graviter attriverunt. Et hoc factum est quando Magnus Alexander Macedo nascitur. Quibus diebus Aristoteles celebratur insignis, et Plato moritur.
        CAPUT XIX. Quod regnante Arxe, Romanorum matronae in scelere venefico sunt deprehensae. Philippus autem Macedonum rex, pater Alexandri Magni, bella plurima peregit, civitates evertit, nationes innumeras perdomuit.
        CAPUT XX. De gravissimis praeliis inter Samnites et Romanos illis diebus gestis. Quibus et Romani a Samnitibus victi, et sub iugum servitutis missi, iterumque Romani victores per Papyrium ducem suum Samnites vicerunt et iugum deposuerunt.
        CAPUT XXI. Regnante Dario, quem Alexander occidit, Iaddus princeps et sacerdos Iudaeorum depulit fratrem suum Manassem a sacerdotio, quia duxerat uxorem filiam satrapae Samariae. Qua occasione aedificatum est templum in monte Garzirim, ad instar Hierosolymitani.
        CAPUT XXII. Quibus diebus Alexander regnum adeptus Macedonum, defuncto patre, quanta et qualia intra suam egerit gentem, Parthosque primum bello superaverit, inde autem Aegyptum Syriamque subiugando Hierosolymam pervenit intactumque templum reliquit muneribus honoratum, iterumque duobus praeliis copias Parthorum delens, demum interemit Darium, in alienos crudelissimus, in proximos impius existens.
        CAPUT XXIII. Constructa Alexandria in Aegypto, destructoque Persarum imperio, per quinquennium Alexander monarchiam obtinuit orbis, plurimas devincens gentes, Indiam petens subiugavit, caeterasque nationes inaccessibiles circa Oceani littora sitas bello oppressit et cepit. Demum Babyloniam rediens, hausto veneno interiit.
        CAPUT XXIV. De bellis inter Romanos et Samnites atque Gallos eo tempore gestis quo Alexander vastabat Orientem, et de multimodis utrinque confligendo miseriis.
        CAPUT XXV. Qualiter Alexander monarchiam obtinuerit, et inter quos regnum crudeliter adeptum diviserit; quae etiam pars unicuique obvenerit.
        CAPUT XXVI. Mortuo Alexandro rege Macedonum, duces eius mutuis se bellis consumpserunt.
        CAPUT XXVII. Qualiter Ptholomaeus, Alexandri successor, Hierosolymam dolo ceperit, multosque Iudaeorum secum captivos in Aegyptum deduxerit.
        CAPUT XXVIII. De praeliis quae Tarentini contra Romanos, una cum Pyrrho Epirotarum rege, qui primus elephantes in Italiam secum duxit, gesserunt, et a Romanis victi atque edomiti; et de portentis diversimodis quae eo tempore contigerunt. Et quod Italia tunc universa sit Romanis subiecta.

monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 4