monumenta.ch Pelagius I Show Session Trace
in
 A,a     HELP
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA VII ( olim VIII). AD SAPAUDUM
Edition: unidentified
Missing Text
(6)
EPISTOLA VII ( olim VIII). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Salutatoria priusquam a Sapaudo litteras acciperet.
1 Dilectissimo fratri Sapaudo Pelagius.
2 Quae nobiscum omnipotentis Dei gratia fuerit operata, ad charitatem tuam credimus fuisse perlatum; pro qua re ad nos destinari convenerat, ut visitatione communi magno invicem gaudio frueremur.
3 Nos tamen fraternae memores charitatis, praesentium portitorum occasione reperta, officium fraternae salutationis impendimus, optantes ut alterna in timore Domini charitate viventes, mutuo frequenter refoveamur alloquio.
4 Deus te incolumem custodiat, frater charissime.
5 Data IV nonarum Iuliarum, anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi (An. Christi 556).
(11)

ENABLE LINKS PER WORD
Report an Error or Make a Suggestion

© 2009 - 2021 Monumenta Informatik