monumenta.ch Lucanus Show Session Trace
in
 A,a     HELP
Lucanus, Bellum civile, Liber VI
Edition: unidentified
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
639 per scopulos miserum trahitur per saxa cadaver
640 victurum, montisque cavi, quem tristis Erictho
641 damnarat sacris, alta sub rupe locatur.
642 haud procul a Ditis caecis depressa cavernis
643 in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis
644 urguet silva comis et nullo vertice caelum csg863.154
645 suspiciens Phoebo non pervia taxus opacat.
646 marcentes intus tenebrae pallensque sub antris
647 bnf10315.72 longa nocte situs numquam nisi carmine factum
648 lumen habet. non Taenariis sic faucibus aer
649 sedit iners, maestum mundi confine latentis
650 ac nostri, quo non metuant admittere manes
651 Tartarei reges. nam, quamvis Thessala vates
652 vim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc
653 aspiciat Stygias an quod descenderit umbras.
654 discolor et vario furialis cultus amictu
655 induitur, vultusque aperitur crine remoto,
656 et coma vipereis substringitur horrida sertis.
657 ut pavidos iuvenis comites ipsumque trementem
658 conspicit exanimi defixum lumina vultu,
659 'ponite' ait 'trepida conceptos mente timores:
660 bnf8039.58 iam nova, iam vera reddetur vita figura,
661 ut quamvis pavidi possint audire loquentem.
662 si vero Stygiosque lacus ripamque sonantem
663 ignibus ostendam, si me praebente videri
664 Eumenides possint villosaque colla colubris
665 Cerberus excutiens et vincti terga gigantes,
666 quis timor, ignavi, metuentis cernere manes?'
667 pectora tum primum ferventi sanguine supplet
668 vulneribus laxata novis taboque medullas
669 abluit et virus large lunare ministrat.
670 huc quidquid fetu genuit natura sinistro
671 miscetur: non spuma canum quibus unda timori est,
672 viscera non lyncis, non durae nodus hyaenae

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik