monumenta.ch Lucanus Show Session Trace
in
 A,a     HELP
Lucanus, Bellum civile, Liber IX / Liber X
Edition: unidentified
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
1083 litoris hospitium; ne sic mea colla gerantur
1084 Thessaliae fortuna facit. maiore profecto
1085 quam metui poterat discrimine gessimus arma:
1086 exilium generique minas Romamque timebam:
1087 poena fugae Ptolemaeus erat. sed parcimus annis
1088 donamusque nefas. sciat hac pro caede tyrannus
1089 nil venia plus posse dari. vos condite busto
1090 tanti colla ducis, sed non ut crimina solum
1091 vestra tegat tellus: iusto date tura sepulchro
1092 et placate caput cineresque in litore fusos
1093 colligite atque unam sparsis date manibus urnam.
1094 sentiat adventum soceri vocesque querentis
1095 audiat umbra pias. dum nobis omnia praefert, csg863.252
1096 dum vitam Phario mavult debere clienti,
1097 laeta dies rapta est populis, concordia mundo
1098 nostra perit. caruere deis mea vota secundis,
1099 ut te conplexus positis felicibus armis
1100 adfectus a te veteres vitamque rogarem, bavPal.lat.1685.75 r
1101 Magne, tuam dignaque satis mercede laborum
1102 contentus par esse tibi. tunc pace fideli
1103 fecissem ut victus posses ignoscere divis,
1104 fecisses ut Roma mihi. ' nec talia fatus
1105 invenit fletus comitem nec turba querenti bnf8040.141
1106 credidit: abscondunt gemitus et pectora laeta
1107 fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum,
1108 o bona libertas, cum Caesar lugeat, audent.
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
(a28)
1 Ut primum terras Pompei colla secutus
2 attigit et diras calcavit Caesar harenas,
3 pugnavit fortuna ducis fatumque nocentis
4 Aegypti, regnum Lagi Romana sub arma
5 iret, an eriperet mundo Memphiticus ensis
6 bnf7900A.92 v victoris victique caput. tua profuit umbra,
7 Magne, tui socerum rapuere a sanguine manes,
8 ne populus post te Nilum Romanus amaret.
9 inde Paraetoniam fertur securus in urbem
10 pignore tam saevi sceleris sua signa secutam.
11 sed fremitu vulgi fasces et iura querentis
12 inferri Romana suis discordia sensit
13 pectora et ancipites animos, Magnumque perisse
14 non sibi. tum vultu semper celante pavorem
15 bavPal.lat.1683.81 r intrepidus superum sedes et templa vetusti
16 numinis antiquas Macetum testantia vires
17 circumit, et nulla captus dulcedine rerum, csg863.253
18 non auro cultuque deum, non moenibus urbis,
19 effossum tumulis cupide descendit in antrum.
20 bnf10315.117 illic Pellaei proles vaesana Philippi,
21 felix praedo, iacet, terrarum vindice fato
22 raptus: sacratis totum spargenda per orbem
23 membra viri posuere adytis; fortuna pepercit
24 manibus, et regni duravit ad ultima fatum.
25 nam sibi libertas umquam si redderet orbem
26 ludibrio servatus erat, non utile mundo
27 editus exemplum, terras tot posse sub uno
28 esse viro. Macetum fines latebrasque suorum
29 bnf10314.133 deseruit victasque patri despexit Athenas,
30 perque Asiae populos fatis urguentibus actus
31 humana cum strage ruit gladiumque per omnis
32 exegit gentes, ignotos miscuit amnes
33 Persarum Euphraten, Indorum sanguine Gangen,
34 terrarum fatale malum fulmenque quod omnis
35 percuteret pariter populos et sidus iniquum
36 gentibus. Oceano classes inferre parabat
37 exteriore mari. non illi flamma nec undae
38 nec sterilis Libye nec Syrticus obstitit Hammon.
39 isset in occasus mundi devexa secutus
40 bbb45.49v ambissetque polos Nilumque a fonte bibisset:
41 bavPal.lat.1685.75 v occurrit suprema dies, naturaque solum
42 hunc potuit finem vaesano ponere regi;
43 qui secum invidia, quo totum ceperat orbem,
44 abstulit imperium, nulloque herede relicto
45 bnf8039.95 totius fati lacerandas praebuit urbes.
46 bnf13045.113 sed cecidit Babylone sua Parthoque verendus.
47 pro pudor, Eoi propius timuere sarisas
48 quam nunc pila timent populi. licet usque sub Arcton csg863.254
49 regnemus Zephyrique domos terrasque premamus
50 flagrantis post terga Noti, cedemus in ortus
51 Arsacidum domino. non felix Parthia Crassis
52 exiguae secura fuit provincia Pellae.
53 iam Pelusiaco veniens a gurgite Nili
54 rex puer inbellis populi sedaverat iras,
55 obside quo pacis Pellaea tutus in aula
56 bnf8040.142 Caesar erat, cum se parva Cleopatra biremi
57 corrupto custode Phari laxare catenas
58 intulit Emathiis ignaro Caesare tectis,
59 dedecus Aegypti, Latii feralis Erinys,
60 Romano non casta malo. quantum inpulit Argos
61 Iliacasque domos facie Spartana nocenti,
62 Hesperios auxit tantum Cleopatra furores.
63 terruit illa suo, si fas, Capitolia sistro
64 et Romana petit inbelli signa Canopo
65 Caesare captivo Pharios ductura triumphos;
66 Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus,
67 an mundum ne nostra quidem matrona teneret.
68 hoc animi nox illa dedit quae prima cubili
69 miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.
70 quis tibi vaesani veniam non donet amoris,
71 Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignis
72 bavPal.lat.1683.81 v pectus? et in media rabie medioque furore
73 et Pompeianis habitata manibus aula
74 sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter
75 admisit Venerem curis, et miscuit armis
76 inlicitosque toros et non ex coniuge partus.
77 pro pudor, oblitus Magni tibi, Iulia, fratres
78 obscaena de matre dedit, partesque fugatas
79 bnf10314.134 passus in extremis Libyae coalescere regnis csg863.255
80 tempora Niliaco turpis dependit amori,
81 dum donare Pharon, dum non sibi vincere mavult.
82 quem formae confisa suae Cleopatra sine ullis
83 tristis adit lacrimis, simulatum compta dolorem
84 qua decuit, veluti laceros dispersa capillos,
85 et sic orsa loqui: 'siqua est, o maxime Caesar,
86 nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi,

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik