monumenta.ch Leo I Show Session Trace Leo I, Epistolae, EPISTOLA LXVII. AD RAVENNIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Edition: J.-P. Migne PL54, Paris, 1846 |
(3) | |
EPISTOLA LXVII. AD RAVENNIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. | |
1 | Dilectissimo fratri RAVENNIO, LEO papa. |
2 | Diu filios nostros Petronium presbyterum et Regulum diaconum in Urbe tenuimus: quoniam et de nostra hoc gratia merebantur, et fidei quae nunc quorumdam errore incessitur, ratio postulabat. |
3 | Voluimus enim eos nostro interesse tractatui, et universa cognoscere quae per te cupimus ad omnium fratrum et consacerdotum nostrorum notitiam pervenire, charissime; hoc dilectioni tuae specialiter delegantes, ut sollicitudine vigilantiae tuae epistola nostra, quam ad Orientem pro fidei defensione direximus,) vel sanctae memoriae Cyrilli, quae nostris sensibus tota concordat, universis fratribus innotescat: ut certiores effecti contra eos qui incarnationem Domini pravis persuasionibus aestimant temerandam, spirituali se virtute praemuniant. |
4 | Habes probabilem facultatem, qua cunctis Ecclesiis et Deo nostro episcopatus tui possis commendare primordia, si haec ita, ut credimus atque mandavimus, impleveris, frater charissime. |
5 | Quae autem committenda litteris non fuerunt, cum praedictorum filiorum nostrorum insinuatione didiceris, Domini fretus auxilio efficaciter, ut diximus, ac laudabiliter exsequeris. |
6 | Deus te incolumem custodiat, frater charissime. |
7 | Data III non. |
8 | Maii, gloriosissimo Valentiniano Aug. VII et Avieno v. c. conss. |
(13) | |
ENABLE LINKS PER WORD Report an Error or Make a Suggestion |