monumenta.ch Iuvenalis Show Session Trace
in
 A,a     HELP
Iuvenalis, Saturae, XII
Edition: Franz Bücheler, 1893
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
(a9)
bnf8070.98-a18 Satura XII olb329.27 r-19 hlh40.57 r hab156.44 r csg871.128-21 cb101.45r-16 bumMs.H125.63 v-6 bnf9345.148 r-11 bavPal.lat.1703.37 r-13 bavPal.lat.1701.53 v-18
1 Natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,
2 qua festus promissa deis animalia caespes
3 hlh40.57 v expectat. niveam reginae ducimus agnam,
4 csg871.129 par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
5 sed procul extensum petulans quatit hostia funem
6 Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat,
7 quippe ferox vitulus templis maturus et arae
8 spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
9 ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
10 si res ampla domi similisque adfectibus esset,
11 pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
12 bavPal.lat.1701.54 r mole piger, nec finitima nutritus in herba,
13 laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
14 et grandi cervix iret ferienda ministro
15 ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
16 olb329.27 v nuper et incolumem sese mirantis amici.
17 nam praeter pelagi casus et fulminis ictus
18 evasit. densae caelum abscondere tenebrae
19 cb101.45v nube una subitusque antemnas inpulit ignis,
20 bnf8070.99 cum se quisque illo percussum crederet et mox
21 attonitus nullum conferri posse putaret
22 naufragium velis ardentibus. omnia fiunt
23 talia, tam graviter, si quando poetica surgit
24 tempestas. genus ecce aliud discriminis audi
25 bumMs.H125.64 r bnf9345.148 v et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis
26 eiusdem pars dira quidem sed cognita multis
27 hlh40.58 r csg871.130 et quam votiva testantur fana tabella
28 hab156.44 v plurima: pictores quis nescit ab Iside pasci?
29 accidit et nostro similis fortuna Catullo.
30 bavPal.lat.1703.37 v cum plenus fluctu medius foret alveus et iam
31 alternum puppis latus evertentibus undis
32 arboris incertae, nullam prudentia cani
33 rectoris cum ferret opem, decidere iactu
34 coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
35 eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
36 testiculi: adeo medicatum intellegit inguen.
37 'fundite quae mea sunt' dicebat 'cuncta' Catullus
38 praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
39 purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
40 bavPal.lat.1701.54 v atque alias quarum generosi graminis ipsum
41 infecit natura pecus, sed et egregius fons
42 viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
43 ille nec argentum dubitabat mittere, lances
44 Parthenio factas, urnae cratera capacem
45 et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;
46 adde et bascaudas et mille escaria, multum
47 caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.
48 csg871.131 sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet
49 olb329.28 r argento praeferre caput rebusque salutem?
50 [non propter vitam faciunt patrimonia quidam,
51 hlh40.58 v sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.]
52 cb101.46r iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec
53 damna levant. tunc adversis urguentibus illuc
54 bumMs.H125.64 v reccidit ut malum ferro summitteret, ac se
55 explicat angustum: discriminis ultima, quando
56 bnf8070.100 praesidia adferimus navem factura minorem.
57 i nunc et ventis animam committe dolato
58 confisus ligno, digitis a morte remotus
59 bnf9345.149 r quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
60 mox cum reticulis et pane et ventre lagonae
61 accipe sumendas in tempestate secures.
62 hab156.45 r sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
63 prospera vectoris fatumque valentius euro
64 et pelago, postquam Parcae meliora benigna
65 pensa manu ducunt hilares et staminis albi
66 lanificae, modica nec multum fortior aura
67 ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
68 bavPal.lat.1701.55 r vestibus extentis et, quod superaverat unum,
69 velo prora suo. iam deficientibus austris
70 bavPal.lat.1703.38 r spes vitae cum sole redit. tum gratus Iulo
71 csg871.132 atque novercali sedes praelata Lavino
72 conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
73 scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen
74 et numquam visis triginta clara mamillis.
75 hlh40.59 r tandem intrat positas inclusa per aequora moles
76 Tyrrhenamque pharon porrectaque bracchia rursum
77 quae pelago occurrunt medio longeque relincunt
78 Italiam; non sic igitur mirabere portus
79 quos natura dedit. sed trunca puppe magister
80 interiora petit Baianae pervia cumbae
81 tuti stagna sinus, gaudent ubi vertice raso
82 olb329.28 v garrula securi narrare pericula nautae.
83 bumMs.H125.65 r ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
84 sertaque delubris et farra inponite cultris
85 cb101.46v ac mollis ornate focos glebamque virentem.
86 iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
87 inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
88 accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
89 hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
90 tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
91 cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
92 bnf8070.101 et matutinis operatur festa lucernis.
93 neu suspecta tibi sint haec, Corvine, Catullus,
94 csg871.133 bnf9345.149 v pro cuius reditu tot pono altaria, parvos
95 tres habet heredes. libet expectare quis aegram
96 hab156.45 v bavPal.lat.1701.55 v et claudentem oculos gallinam inpendat amico
97 tam sterili; verum haec nimia est inpensa, coturnix
98 nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem
99 hlh40.59 v si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
100 legitime fixis vestitur tota libellis
101 porticus, existunt qui promittant hecatomben,
102 quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
103 nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
104 belva concipitur, sed furva gente petita
105 arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
106 Caesaris armentum nulli servire paratum
107 privato, siquidem Tyrio parere solebant
108 Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
109 horum maiores ac dorso ferre cohortis, bavPal.lat.1703.38 v
110 partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
111 nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum bumMs.H125.65 v
112 Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
113 et cadat ante Lares Gallittae victima sola
114 tantis digna deis et captatoribus horum. olb329.29 r
115 alter enim, si concedas, mactare vovebit
116 de grege servorum magna et pulcherrima quaeque csg871.134
117 corpora, vel pueris et frontibus ancillarum cb101.47r
118 inponet vittas et, si qua est nubilis illi
119 Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
120 non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
121 laudo meum civem, nec comparo testamento
122 mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger, hlh40.60 r
123 delebit tabulas inclusus carcere nassae bavPal.lat.1701.56 r
124 post meritum sane mirandum atque omnia soli
125 forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
126 incedet victis rivalibus. ergo vides quam
127 grande operae pretium faciat iugulata Mycenis. bnf9345.150 r

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik