monumenta.ch Iustinus Show Session Trace
Search in Iustinus, Epitoma and in Codex 4952
 A,a     HELP
Iustinus, Epitoma, LIBER XLIII
Edition: unidentified *
   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
(19)
Caput I
1 Parthicis orientalibusque ac totius propemodum orbis rebus explicitis ad initia Romanae urbis Trogus veluti post longam peregrinationem domum revertitur, ingrati civis olficium existimans, si, cum omnium gentium res gestas inlustraverit, de sola tantum patria taceat.
2 Breviter igitur initia Romani imperii perstringit, ut nec modum propositi operis excedat nec utique originem urbis, quae est caput totius orbis, silentio praetermittat.
3 Italiae cultores primi Aborigines fuere, quorum rex Saturnus tantae iustitiae fuisse dicitur, ut neque servierit quisquam sub illo neque quicquam privatae rei habuerit, sed omnia communia et indivisa omnibus fuerint, veluti unum cunctis patrimonium esset.
4 Ob cuius exempli memoriam bnf4951.90 cautum est, ut Saturnalibus exaequato omnium iure passim in conviviis servi cum dominis recumbant.
5 Itaque Italia

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik