monumenta.ch Iustinus Show Session Trace
in
 A,a     HELP
Iustinus, Epitoma, LIBER XLIV
Edition: unidentified *
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
(22)
bnf4952.259-19 Caput I
1 Hispania sicuti Europae terminos claudit, ita et huius operis finis futura est.
2 Hanc veteres ab Hibero amne primum Hiberiam, postea ab Hispalo Hispaniam cognominaverunt.
3 Haec inter Africam et Galliam posita Oceani freto et Pyrenaeis montibus clauditur. Sicut minor utraque terra, ita utraque fertilior.
4 Nam bnf4874.120v neque ut Africa violento sole torretur, neque ut Gallia adsiduis ventis fatigatur, sed media inter utramque hinc temperato calore, inde felicibus et tempestivis imbribus in omnia frugum genera

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2009 - 2020 Monumenta Informatik