monumenta.ch Hieronymus Show Session Trace![]() | Hieronymus, Vulgata, ad Galatas Edition: unidentified | ![]() |
Synoptical Presentation with Other Manuscripts | ||
Caput 6 | ||
(6) | is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis | |
7 | nolite errare Deus non inridetur | |
8 | bnf107.275 r quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam | |
9 | bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes | |
10 | ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei | |
11 | videte qualibus litteris bnf107.276 r scripsi vobis mea manu | |
12 | quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur | |
13 | neque enim qui circumciduntur slu145b.130 legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur | |
14 | mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est csg75.819 et ego mundo | |
15 | bnf107.277 r in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura | |
16 | et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei | |
17 | de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto | |
18 | gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen | |
ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS Report an Error or Make a Suggestion |