monumenta.ch Hieronymus Show Session Trace
Search in Hieronymus, Vulgata and in Codex 110737 Clm 6436 
 A,a     HELP
13 Hieronymus, Vulgata, ad Corinthios I
Edition: unidentified
9 alterum iudicari   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
Caput 2
(10) Deus bnf107.101 r per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
11 quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
12 nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi bnf107.102 r et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
15 uwb12.8 v spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus
Caput 3
1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne csg68.247 nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
3 cum enim slu145b.56 sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
4 cum enim quis dicit bnf107.103 r ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik