monumenta.ch Gregorius Turonensis Show Session Trace![]() | Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum Capitula Edition: J.-P. Migne PL71, Paris, 1849 | ![]() |
Synoptical Presentation with Other Manuscripts | ||
CAPUT LXI. De sancto Nicetio Lugdunensi episcopo. | ||
(8) | perlapsus, quo iussus fuit ingreditur. | |
9 | Denique ut nomen Sancti in vocare coepit, illico, reseratis oculis, lumen recepit. | |
10 | Post haec puer erat assiduus in basilica ad sepulcrum Sancti deserviens, et lumen accendens: sed a quibusdam civitatis maioribus opprimebatur atque fatigabatur, ut nec victus alimoniam posset habere. | |
11 | bnf2204.194 Cumque saepius haec ad beatum imploraret sepulcrum, apparuit ei Sanctus per visum, dicens: Vade ad Guntchramnum regem, et ei quid patiaris diligenter enarra. | |
12 | Ipse enim tibi praebebit vestitum et alimentum, eripietque te de manu inimicorum. | |
13 | Denique hac admonitione firmatus puer, ad regem accedens, quae suggessit obtinuit. | |
14 | Sed et nunc ad sepulcrum beati Confessoris multa miracula Christo auspice tribuuntur. | |
15 | Nam et miserorum ibi catenae rumpuntur, caeci illuminantur, daemones effugantur, sanitati redduntur paralytici, perferentes accessus febrium liberantur. | |
16 | In quo loco tam frequenter ostenduntur miracula, ut ex ordine scribi longum sit. | |
17 | Tamen retulit mihi vir fidelis quatuor ibi caecos ante paucos dies fuisse illuminatos, et quod hominem quem claudum olim noverat, incolumem nuper aspexit. | |
CAPUT LXII. De sepulcro Helii eiusdem urbis episcopi. | ||
1 | Dum quadam vice ad occursum supradicti pontificis ambulassem, et loca sancta Lugdunensis oppidi circuirem, vir ille qui nos praecedebat, ad cryptam beati Helii invitat ad orationem, dicens, quia magnus sacerdos in hoc loco quiescit (An. 248). | |
2 | Cumque oratione facta Sancti tumulum admirarer, et tacitus de meritis eius aliquid interrogare cogitarem, aspicio in ostio esse scriptum qualiter sepulcri violator cadaver spoliarit exanime. | |
3 | Inquirens vero causam, si haec vera quae in ostio picto cernebantur, vir mihi talia retulit: Sanctus Helius tempore paganorum in hac | |
ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS Report an Error or Make a Suggestion |
![]() | ![]() |