| monumenta.ch | Show Session Trace |
| Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum Edition: J.-P. Migne PL95, 1851 | ![]() |
| PRAEFATIO | |
| 0 | GLORIOSISSIMO REGI [Ceoluulfo. Nordanhymbrorum, scil., regi, de quo vide Hist., V, 24. Alius autem fuit eiusdem nominis rex Occid. Saxonum, a. D. 527; alius Merciorum a. 819.] CEOLULPHO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER. |
| 1 | Historiam gentis Anglorum ecclesiasticam quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transcribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto; satisque studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis Scripturae [Sanctae. Codd. vulg., sacrae, decepti abbreviatura Mss.] sanctae verbis aurem sedulus accommodas, verum etiam noscendis priorum gestis sive dictis et maxime nostrae gentis virorum illustrium, curam vigilanter impendis. Sive enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur; seu mala commemoret de pravis, nihilominus religiosus ac pius auditor sive lector devitando quod noxium est ac perversum, ipse sollertius ad exsequenda ea quae bona ac Deo digna esse cognoverit accenditur. Quod ipsum tu quoque vigilantissime deprehendens, Historiam memoratam in notitiam tibi simulque eis quibus te regendis divina praefecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius [Propalari. Codd. vulg., propagari, corrigentes scilicet auctorem.] propalari desideras. Ut autem in his quae scripsi, vel tibi [Al. add. magnanime rex] vel caeteris auditoribus sive lectoribus huius Historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim breviter intimare curabo. |
| 2 | Auctor ante omnes atque adiutor opusculi huius [Albinus. Scriptores summi nominis, Baronius, Contius, imo et Lelandus ipse, confundunt hunc Albinum cum Flacco Albino, alias Alcuino, cum tamen ille, integro fere saeculo inferior, discipulus Ecgbercti archiepiscopi Ebor., obiit abbas Turon. a. 804; hic autem discipulus Theodori archiepiscopi, et Hadriani abbatis Cantuar. obiit ipse abbas Cantuar a. 732. Ad hunc Albinum Beda de auxilii accepti beneficio epistolam scripsit, quam vide suo loco.] Albinus abba reverentissimus [Al., abbas reverendissimus] vir per omnia doctissimus extitit; qui in Ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate viris venerabilibus atque eruditissimis [Institutus, diligenter. Chiffl., institutus diligenter. Sic posuit comma post diligenter, commodius, ut ipsi videbatur, ad sensum, sed contra stylum auctoris.] institutus, diligenter omnia quae in ipsa Cantuariorum provincia vel etiam in contiguis eidem [Al., eiusdem] regionibus a discipulis beati papae Gregorii gesta fuere, vel monimentis literarum vel seniorum traditi |
| HIDE MIGNE APPARATUS Report an Error or Make a Suggestion | |
![]() |