monumenta.ch Beda Venerabilis Show Session Trace
Search in Beda Venerabilis and in Codex 7296
 A,a     HELP
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione Capitula
Edition: J.-P. Migne PL90, Paris, 1850
   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
  csg250.223 bavPal.lat.1448.106 r CAPUT XVII. De lunae cursu per signa.
(3) sive ante, seu retro respexeris.
4 Denique orbem lunae, quoties plenissimus est, contra solem cernis oppositum, humilem videlicet sole sublimi, et sublimem humili, quia nimirum cum sole aestivum tenente circulum plena est, ipsa tenet brumalem; cum sole devexo in brumalem plena est, ipsam solstitiali scandere circulo nox longissima prodit; at cum iste aequinoctium in plenilunio, tum illa alterum servat, et quot partibus sol aequinoctium, vel solstitium, quod nuperrime lustraverat transiit, totidem partibus bavPal.lat.1448.106 v luna plena, ve aequinoctium, vel solstitium, quod contra est, paret esse transgressa.
  bavPal.lat.1449.56 v CAPUT XVIII. De lunae discursu si quis signa ignorat.
1 Quod si quis, signorum nescius, lunares tamen cursus agnoscendi cupidus est, noverit et ipse solem quotidie partem unam zodiaci sui complere; neque enim aliud partes zodiaci, quam quotidianos solis in coelo debemus sentire progressus; lunam vero quotidie XIII partes eiusdem zodiaci conficere, id est, punctos quatuor, et unam partem; et quia illa XIII partes complente sol unam complet, inde fieri ut, sicut supra docuimus, non plus quotidiano progressu a sole, quam quaternis bnf1615.38 v punctis, hoc est, duodenis partibus, csg250.225 elongetur.
2 Ponat ergo lunam ubilibet computare voluerit, utpote in Kal. Ianuarias primam: haec ubi prima noctem diemque transegerit, illum coeli locum tenet, quem sol XIII mensis eiusdem die completo. Ubi secunda est, multiplica duo per quatuor, fiunt octo. Item ut de punctis ad partes pervenias, multiplica VIII per III, fiunt XXIIII. Illam ergo coeli partem tenet luna II in IIII Nonas Ianuarias, quam sol viginti quatuor ab hinc die confecto.
3 csg251.74 Ubi tertia est, multiplica III per quatuor, fiunt XII, partire per decem, decies csg248.128 asse bmv343.106 r decus, et remanent duo puncti, id est, VI partes; illam ergo coeli partem tenet luna III quam sol mense toto et diebus VI post tertium Nonas Ianuarias exactis, id est, VI post tertium Nonas Februarias die consummato. Ubi quarta est, multiplica haec per IIII, fiunt XVI, bavPal.lat.1449.57 r partire per decem, decies asse decus, et remanent VI puncti, id est, partes X et VIII. Illam igitur coeli partem tenet luna quarta, quam sol mense expleto ac X et VIII diebus post pridie Nonas Ianuarias.
4 Ubi quinta est, multiplica V per IIII, fiunt XX, partire per decem, bis deni vies; duobus ergo mensibus expletis, adveniet sol partem coeli quam luna quinta tenet, id est, die Nonarum Martiarum. Ubi octava est VI Idus Ianuarias, multiplica VIII per IIII, fiunt XXXII, partire per decem, ter deni tries, et remanent duo puncti, id est, VI partes coeli, illam partem coeli tenet luna VIII in VI Iduum IanuaribavPal.lat.1448.107 rarum die quam sol aditurus est post tres ab hinc csg250.226 menses, et dies VI, id est, VI die post VI Idus Apriles.
5 Ubi XIX est XIIII Kalendas

ENABLE LINKS PER WORD SHOW APPARATUS HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion
   

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik