monumenta.ch > Victricius > 1
>>> Victricius, De Laude Sanctorum, 1, I

Liber Unus SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Pertinere nos, dilectissimi fratres, ad misericordiam Dei et omnipotentiam Salvatoris etiam praesentibus spiritualium bonorum cumulis admonemur. Nullum vidimus percussorem, gladium vacuum vagina nescimus, et altaria divinarum adimus potestatum, nullus est hodie cruentus inimicus, et Sanctorum passione ditamur, nullus nunc tortor incumbit, et Martyrum tropaea portamus: nullus effusus sanguinis ad praesens, nec persecutor insequitur, et replemur gaudio triumphorum.
2 Immergendum est igitur lacrymis, et grandia sunt in uberem fletum gaudia resolvenda. Ecce maxima pars coelestis militiae nostram dignatur visere civitatem, ut iam nobis habitandum sit inter turbas Sanctorum, et inclytas coelestium potestates. Haud mediocre levamen est delictorum tecum habere quos instruis, tecum habere quos mitiges.
3 Equidem ex gaudio praesenti metior quantum huc usque perdiderim. Rogo, date veniam impatientiae: immodica laetitia verba pensare non novit. Doleo et quodam modo humana ratione contristor quod tam sero venerunt habitatores pectoris nostri: minus delictorum repererant si ante venissent. Unde, charissimi, haec nostra sit apud sanctos prima petitio, ut peccata nostra pia miseratione advocationis excusent, non animo iudicantis inquirant.
4 Et meae quidem, sancti venerandique Martyres, quantum reor, apud vos veniabilis excusatio tarditatis est. Nam quod ad Britannias profectus sum, quod ibi moratus sum, vestrorum fecit exsecutio praeceptorum. Pacis me faciendae consacerdotes mei salutares antistites evocarunt.
5 Hoc negare non poteram qui vobis militabam. Non est deesse obsequiis obedire praeceptis. Merito virtutis ubique vos esse novi: nullo enim terrarum spatio coelestis claritudo fraudatur. Ignoscere ergo debetis, quod in quadragesimo tantum lapide pene tardus occurri. Vobis intra Britannias obsequebar, et oceani circumfluo separatus vestro tamen detinebar officio. Dilatio ista desiderium meum laesit, non praetermisit obsequium. Ego tamen totum vestrae tribuo maiestati, quia vos estis corpus Christi, et spiritus divinus est qui habitat in vobis; vestrum est quod abfui, vestrum est quod redivi.
6 Superest ergo ut excusationis meae ratio digeratur. Pacis Domini estis auctores, cuius me sententiae velut interpretem delegistis. Hoc ego Domini Iesu et vestrum salutare praeceptum intra Britannias exercui, si non ut debui, tamen ut potui. Sapientibus amorem pacis infudi docilibus legi, nescientibus inculcavi, ingessi nolentibus, secundum Apostolum, instans opportune, importune; atque in eorum animas doctrina et palpatione perveni.
7 Ubi me tamen locus et fragilitas humana tentavit, vestri spiritus praesidium flagitavi. Feci quod in maxima vi tempestatis faciunt illi qui navigant: Non gubernatoris peritiam, sed misericordiam supernae maiestatis implorant. Fluctus enim consternere et ventis modum adhibere, Iesus qui in vobis est valet, ars terrena non novit.
8 Nec sane mihi iam circa eos laborandum est qui absolute disciplinae copula exciderunt. Habeo vestrarum praesentiam maiestatum: in quibus apparitor religionis excusat, compleat vestrae potestatis auctoritas.
1 Qua te nunc, benedicte Ambrosi, veneratione complexer? qua te, Theodule, deosculer charitate? quibus te interioribus brachiis Eustachi sensui meo glutinem? quo te cultu novae mentis, Cario, qua admiratione suspiciam?
2 nescio profecto, nescio prae tantis meritis quid rependam. Unum solum est quod potest vestris beneficiis respondere, si a sanctis Apostolis et Martyribus debita nostra poscatis, ut vobis non desint quos nobiscum esse voluistis. Tuae quoque, dilectissime frater Aeliane, consedulitati, tum etiam exspectationi gratias ago.
3 Sed labori tuo et officio mercedem iam Apostoli ac Martyres exsolverunt, diu tecum fuerunt. Da igitur, da, quid moraris? Sanctorum templa porrigite. Operari libet, non libet loqui. Nam si curavit attacta leviter fimbria Salvatoris, procul dubio curabunt amplexata, domicilia passionum. Huc accedit quod fatigationem labor iste non sentit.
4 Apostolos ac Martyres nostros fide ante portavimus. Bis ad Rothomagensem Sancti veniunt civitatem : dudum nostrum pectus intrarunt; modo celebrant Ecclesiam Civitatis. Ecce omnis aetas in vestrum funditur famulatum, alter alterum vincere studio religionis insistit. Hinc presbyteri et diacones et omnis vobis quotidiano famulatu cognitus minister occurrit.
5 Notorum sunt obsequia gratiora: non enim amari incipit, sed amoris acquirit augmentum.
1 Huc accedit, quod plus Dominum meretur cognita et inveterata militia. Stipendiorum additamentum timoris est incrementum. Magis enim formidat qui habet quod in offensione deperdat. Talis igitur, talis circa officium vestrum tempore exploratus, vitiis exantlatus, labore et vigiliis approbatus miles occurrit. Talis, inquam, ministrare festinat, qui laborem in desiderium vertit, qui fortunae nomen ignorat, qui hanc vitam non ex praesenti brevitate, sed ex aeternitatis felicitate metitur.
2 Cui denique hic habitus mentis est, ut ingenti se ditatum fenore arbitretur, quoties manus habuerit Sanctorum reliquiis onustatas. Hinc Monachorum limata ieiuniis caterva densatur, hinc innocentium puerorum perstrepit sonora laetitia. Hinc devotarum, inlibatarumque virginum chorus crucis portat insigne. Hinc continentium, et viduarum tali prorsus digna multitudo stipatur officio.
3 Quarum tantum splendidior vita est, quanto durior exstitit humanae sortis conditio. Gravis enim pugna est notae resistere voluptati. Si nescias, ipsa te inscientia natura defendit. Si scias ipsa te scientia cupiditatis oppugnat. Huius incendium defuncti mariti frigus exstinxit, et omne desiderium monumentum triste complectitur. Huius amores superstes maritus servat, et aeternitatis promissione palpatus.
4 In disparili sorte parilis palma virtutis est. Haec coitum manente coniugio horrore et pudore damnavit, haec mortuo commendavit. Nec immerito tantum religionis est studium. Ubi enim nulla est cogitatio voluptatum, ibi est domicilium castitatis. Bona conscientia sanctis libenter obsequitur. Nihil enim differt quod aut rumor laceret, aut tacita cogitationis vexet iniuria. Ostentatio pudoris, et abstinentia est assiduitas obsequentis. Nullius hic indumentum tyrium vomit ardorem, nec crepantis serici undae ambulantis arte crispantur, nulla bacca, nullus auri circulus scitur. Sordent enim humana, ubi divina pensantur.
5 Docente Apostolo: Haec omnia tamquam stercora arbitratus sum, ut Christum lucrifacerem. Incedunt nitidae flagrantes crapulam castitatis. Incedunt divinis ornamentorum redimitae muneribus. Pectora sunt Psalmorum referta divitiis. Nulla nox vigiliarum est, in qua talis gemma non micet. Nullus religionis est locus in quo non splendeat tale segmentum; gaudium sanctorum est turba castorum.
6 Irritatio potestatum est viduarum, et continentium multitudo. Hinc senum lacrymae, et gaudia mixta funduntur, hinc vota matrum, infantum quoque animos gaudia ista pertentent, hinc denique totius populi circa maiestatem vestram unus affectus.
1 Miseremini igitur, miseremini; habetis, quod ignoscatis, confitemur Deum Patrem; confitemur Deum Filium, confitemur sanctum Spiritum Deum. Confitemur quia tres unum sunt. Unum dixi; quia ex uno sicut Filius de Patre, ita Pater in Filio; sanctus Spiritus vero de Patre et Filio. Ita et Pater et Filius in Spiritu sancto.
2 Una Deitas, una substantia, quia unum principium, et una perpetuitas, sive ante omnia, sive per quem omnia, verus Deus de Deo vero; quia ut alius de alio, ita alius in alio, vivus a vivo, perfectus a perfecto, lumen de lumine, et lumen in lumine. Ita huius Trinitatis Deitas ex uno et in uno permanens. Pater pater est, Filius filius est, Spiritus spiritus est.
3 Tres nominibus, tres uno principio, tres una perfectione, tres una Deitate, tres uno lumine, tres una virtute, tres una operatione, tres una substantia, tres una perpetuitate, quia ut tres ex uno, ita unitas in tribus. Sic confitemur quia sic credimus individuam Trinitatem, ante quam nihil potest affingi, nec mente concipi: per quam omnia visibilia, et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive principatus, sive potestates.
4 Omnia per ipsum, et sine illo factum est nihil, qui pro salute generis humani de sublimi descendens, de Maria Virgine incarnatus hominem induit, passus est, crucifixus, sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
5 Et in Spiritu sancto, quia hoc sacramentum in Apostolis ipse firmavit dicens: Cum ascendero ad patrem meum, et ad patrem vestrum, rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis; quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec cognoscit eum.
6 Vos autem nostis illum, quia apud vos manet, et vobiscum est. Et alibi: Cum vos statuerint ante potestates huius mundi, nolite solliciti esse quid loquamini, Spiritus Patris vestri loquetur in vobis. In hac unitate venerabilium passionum vestrarum lumina confitemur. In Evangelio legimus, quia vos estis lumina mundi. Hoc in periculis, hoc in laetitia praedicamus. Prosit peccatoribus ista confessio, quia hoc obtinuit ille, qui petivit, sicut Dominus in Evangelio loquitur: Nam cum latro in patibulo pendens ab eo peteret ut sui meminisset, ait Salvator: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.
7 Delicta nemo discutiat, veniam postulamus.
1 Age nunc, fratres dilectissimi, sacrosanctis reliquiis melle, lacte subacta psalmorum verba libemus. Vigiliis et ieiuniis inebriata sobrietas ablutionem postulet peccatorum. Inclinemus ad nos sanctorum favorem, dum calet adventus. Horum quidem domicilia superna sunt, sed nos ut hospites precemur. Prodest nonnumquam dissimulare, quod scias. Secretum suum ipsi noverint.
2 Facilius impetrant qui sacramenta custodiunt, et secreta non quaerunt. Vos quoque, sacrae, inviolataeque virgines, psallite, psallite, et choreis tramites quibus ad coelum ascenditur et pede pulsate. Illos, inquam, qui Paradisi vere gaudent clara luce, nullis nubibus turbidi; illos plantis terite, illos assultibus fatigate.
1 Ne quis autem de errore queratur; addidit nobis alios duces misericordia Salvatoris. Quid est enim aliud, charissimi, Martyr, nisi Christi imitator? domitor rabidae voluptatis? calcator ambitionis, et mortis ambitor, contemptor divitiarum, compressor lasciviae, intemperantiae persecutor? Cui numquam sceptrum prudentiae avaritia praeripuit, aut cupiditas vindicari.
2 Per hos virtutum gradus unde descenderat Salvator ascendit, docente Apostolo: Qui descendit, ipse est, qui ascendit super omnes coelos. Per hos denique secum, quos praedestinavit, evexit dicens: Pater, quos mihi dedisti, volo, ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia via coelestis est.
3 Hanc Salvator aperuit dicens: Ego sum via et veritas. Hanc margaritarum coelestium, et aeternitatis mercator attrivit: hanc viatoribus christianis prophetae demonstrant: hanc Apostoli frequentarunt: hanc numquam aut frigus astringit, aut calor incendit. In psalmis cautum est, per diem sol non uret te nec luna per noctem.
4 Qua de re oremus, charissimi, oremus, ut si ascendere nos cumulus prohibet peccatorum, vel ascendentum vestigia osculis arctioribus vaporemus. Isti sunt venerandi, isti sunt sancti, qui morti mortem intulere. Sicut legimus: Qui credit in me, licet moriatur vivit. O quam pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius quibus minax plus praestitit persecutor; tortor horruit, risit subditus quaestioni, percussor tremuit, et trementis dexteram moriturus adiuvit; fera noluit, irritavit obiectus, non quia poenam corpoream natura perdiderat, sed quia Salvator tanti praesul certaminis, palmam vibrans, immortalitatis victoriam praetendebat.
5 Haec quamquam ita sint, tamen in illa passione membrorum vobiscum certamen corpora pertulerunt. Strati ergo humi, et solum lacrymis irrigantes una voce clamemus, ut qui semper sacratas reliquias possidetis, corpora purgetis. Nec vobis, venerandi, nostra sordebit oblatio. Dignum domicilium est quod tot victoribus habitetur. Hic invenietis Ioannem Baptistam, illum, inquam, qui stadio communi cruentus stetit, sed ad coelum coronatus ascendit, quem Dominus ipse inter natos mulierum autumat potiorem.
6 Hic Andream, hic Thomam, hic Gervasium, hic Protasium, hic Agricolam, hic Eufemiam, quae quondam ustulato animo sub percussore virgo non palluit. Denique tanta hic est coelestium civium multitudo, ut ad adventum vestrae maiestatis locus nobis esset alius inquirendus, nisi vos iungeret secretum vestrum, et unitas potestatis.
7 Vestra sunt haec praecepta, charitatem non aemulari, non quaerere illa, quae sua sunt.Unde non ambigo quod secundum hominem vilioris loci vos tangat iniuria. Angusta nimis, homines ista perpendunt. Divinitas gradum respuit, nec loco nec tempore definitur. Unitatis nulla subiectio est. Nec mirum, si nihil est vobis in substantia terrena difficile, quibus totum est in spiritus luce commune. Maior tamen erit vestrarum gloria potestatum, si defendatis laboriosos, si tuemini hostibus subiacentes. Tegant arma, quos volunt, nos vestrae acies, vestra signa custodient.
8 Nullus est hostis, si tribuatis indulgentiam peccatorum. Ex vestris manibus nostrae vitae retinacula detinentur. Remittite delicta, et nulla nos bella turbabunt. Sed quid ego pauper Victricius cultor vester de loci qualitate formido? A vobis ad vos venistis, hic reperietis, quos circa Domini Iesu Christi altaria ministrantes reliquistis, porrectis brachiis vos Baptista Ioannes exspectat. Vos Thomas, vos Andreas, Lucas et caetera multitudo coelestis parilii vos desiderio in suum gremium vocat. Nullas vos novus hospes excipiet. Hi sunt cum quibus militatis in coelo.
9 Peculiaris tamen erit gratulatio, si iungantur reliquiis, qui iuncti claritudine spiritali.
1 Siquidem unam corporulentiae massam Scriptura insinuante colligimus. Quotus enim quis aut natura tam brutus, aut rationis expers inveniri queat, qui neget feminam ex viri lateribus sumpsisse principium? Ex quo illud emergit, ut intelligamus primordia carnis ex carne esse suscepta. Ipsamque sibi fuisse naturam, ut si animum naviter quispiam intendat, et velut generis genus inquirat, reperiat Adam ex specie genus effectum.
2 Non enim potest genus non esse, ex cuius materia figmentoque diffusa per omnes humani corporis fetura succrevit. Ergo, sanctissimi fratres, primum id scire debemus, homines inter se non natura, sed loco et tempore, et opere, et cogitatione distare. Diversitas enim unitati extranea est. Unitas late sine sui diffunditur detrimento.
3 Quod si omnium hominum unum corpus esse rationis oculi perviderunt, sequitur, ut in Christo, et in Ecclesia viventibus pari argumento unam beneficio adoptionis et carnis, et sanguinis, et spiritus credamus esse substantiam. Initium novae legis est praeteritorum ablutio delictorum. Salvator autem, quamvis esset prioris, tamen melioris testamenti sponsor accessit.
4 Necesse est ergo ut sit in his una virtus, in quibus est sacramentorum una perfectio. Ait enim Apostolus: Vos estis corpus Christi, et membra, et Spiritus Dei habitat in vobis. Cum igitur Scriptura docente firmemur Baptismatis sacramento divino nos spiritui posse coniungi, eademque ratione dicamus etiam corpora nostra cum membris filii glutino perseverantis confessionis astringi, nihilque unitati perire per gratiam, quae dubitatio est, etiam Apostolos Martyresque nostros perfectam absolutamque meruisse concordiam? Cum enim spiritus Dei sit, et Deus filius Christus, qui aequabili potestate opinionem iniuriosae subiectionis explodit, qui venerabili triumpho membrorum, morti spatium non reliquit, qui singularitatis abnuit nomen, qui nec finem aut initium ullis sui partibus sentit, Apostoli autem, sanctique et per spiritalis mysterii sanctionem, et per corporis victimam, et per sanguinis censum ac sacrificium passionis ascendere solium Redemptoris, ipso in Evangelio dicente: Cum sederit filius in throno gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim tribunalia iudicantes XII tribus filiorum Israel.
5 Et iterum: Cui remiseritis remissa erunt, et quem ligaveritis, ligatus habebitur. Relinquitur ergo, ut toti cum toto sint Salvatore. Nam quibus nihil est in professione dissimile, his totum est in Deitatis veritate commune. Per iustitiam etiam fiunt comites Salvatoris, per prudentiam aemuli, per usum artuum concorporei, per sanguinem consanguinei, per hostiae consummationem fiunt crucis aeternitate consortes.
6 Scriptum est enim: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum. Si igitur communis pater, communes et filii, si communes filii, communis haereditas, si communis haereditas, communis aeternitas. Sancti autem sunt per victoriam immortalitate donati, superest, ut non divisa, sed una sit auctoritas voluntatum. Ipso hoc apud patrem Domino prosequente: Pater, sanctifica illos in veritate, verbum tuum veritas est.
7 Sicut tu me misisti in saeculo, et ego misi eos in saeculo. Et pro eis sanctifico me, ut sint et ipsi sanctificati in veritate; non solum pro his te rogo, sed etiam pro eis qui credituri sunt in me, per verbum ipsorum. Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi sint in nobis, ut hoc saeculum credat, quia tu me misisti, et ego mitto eos.
8 Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut nos unum sumus. Ego in illis, et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat saeculum, quia tu me misisti et dilexisti illos, sicut me dilexisti. Rapitur enim a dignis imperium salutare, quisquis extulerit sacrae confessionis insigne.
1 Alia est, dilectissimi, immortalitas, quae sine conceptione fragilitatis, est sempiterna. Alia, quae largitate conceditur. Nos autem Apostolis, et Martyribus donatam immortalitatem negare non possumus. Sed illud assumimus post indeptam divinitatem, nihil esse, quod Trinitatem a sanctorum oblatione secernat; quoniam ipsa eos veritas edidit Trinitatis.
2 Plenam enim perfectamque esse Dei naturam necesse est confiteri. Alioquin fit iniuria, si negemus, dicente Domino: Qui me negaverit, et meos sermones, coram hominibus, et ego eum negabo coram Patre meo et Angelis eius. Huc accedit, quod ultra nihil recipit plenitudo. Sanguis autem post Martyrium praemio divinitatis ignescit. Facessat ergo distinctionis iniuria, cum sit eadem copula claritatis.
3 Vado, ait, ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum. Videtis itaque, amantissimi, hoc esse Patris, et Filii per naturae proprietatem, quod est Sanctis per suscepti muneris unitatem. Deus longe lateque diffunditur, et suum lumen sine sui feneratur detrimento. Quacumque in parte totus est, sensus totus, visus totus, animi totus sui.
4 Non potest ergo non esse perfectus in Apostolis qui est perfectus in toto. Forsitan hoc loco quispiam exclamet, et dicat, Ergo hoc martyr, quod prima virtus, et absoluta, inenarrabilisque substantia Deitatis? dico idem esse per beneficium, non per proprietatem; per adoptionem, non per naturam. Eoque fieri ut cum dies magnus advenerit, nec acquisisse videatur ille qui acceperit imperium, nec minuisse ille, qui dedit.
5 Clementis bonique disceptatoris est, praedicare ante, quid caveas. Ecce nobis velut praelato reliquiarum suarum lumine tramitem veritatis ostendunt. Docent reverentiam, fidem, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, concordiam, continentiam, castitatem, dum in obsessis corporibus, his quae sunt contraria puniunt, et vitiorum amovent labes.
6 Sed hanc misericordiam, et hunc docendi affectum, has denique reliquiarum divitias, et hos ignitos luminis radios in se habent; etiam cum nostra coeperint delicta pensare. Boni regis est absque gratia iudicare. Ibi mera veritas invenitur, ubi nulla est in unam partem declinatio cognitoris. Nos autem ab ipsis, quibus nunc utimur beneficiis adiuvamur.
7 Ergo in unum velut acervum omnis quae nunc diffusa est Sanctorum bonitas colligetur, ut sine gratia, sine appellationis iniuria sceptrum teneant iudicantis. Peccata sunt tenebrae, lux innocentia. Necesse est ergo ut carcer appareat tenebrarum, cum coeperit de se in se redire quod lucis est.
1 Solis lata sunt beneficia; omnia terrarum spatia, omnium domiciliorum oculos replet, et illuminat, et a se sui copia non recedit. Munus suum effundit et recipit intumque possidet quantum fuerat ante largitus; donat, et donatarum rerum dominus invenitur. Haut aliter, charissimi, ante diem iudicii in cunctas Basilicas, in omnes ecclesias, in omnium denique fidelium pectus iustorum splendor infunditur, in se scilicet rediturus cum personam sumpserit iudicantis.
2 Si cui vilis ista comparatio videbitur, in hoc accipiat maiestatis esse, non erroris, quod divinis corruptibilia, quod magnis parva collidimus. Primordia quae generis sunt expertia, nesciunt definiri. Inclinata substantia Deitatis in se suae similitudinis retinet dignitatem. Nec qualitas, nec quantitas reperitur, cui Trinitas possit aequari.
3 Coelestis ratio docetur, non comparatur; insinuatur, non ornatur. Docuit ergo nos divinitatem solis exemplum. Non tamen se miscuit unitati. Iam illud omnibus liquet, ex nihilo Deum fecisse, quod non erat, unde saepe dialecticorum virus eliditur. Si enim ex inani rerum auctor Deus vas hoc spiritale, et membra composuit, cur non potuit animatum corpus, et velut sanguinis fermento globatum ad sui luminis transferre substantiam?
4 Sed nos in tanta gratulatione librum tumultu quaestionum refercimus. Nec immerito, indagatio enim veritatis, voluptas est inquirentis. Sic Deus, sic Salvator agnoscitur, sic triumphus porrectus salutaribus brachiis invenitur, sic corporibus aeternus splendor acquiritur. Angelos ignitae maiestatis spiritum continere coelesti oratione percipimus: sic enim legimus: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros ignem urentem.
5 Ergo si in corpore cruor est, cruor autem ipse superno miscetur ardori, nihil superest quaestionis, quin unam eamdemque beatorum colligamus esse cum universitate concordiam. Illa nunc est, charissimi, ex animis nostris abstergenda, abolendaque suspicio, ne quis forte vulgari errore deceptus in minutiis iustorum, et in hac apostolica consecratione, non putet totius corporeae passionis consistere veritatem.
6 Nos autem id tota fide, et auctoritate clamamus, in reliquiis nihil esse non plenum. Nam integri artus sunt, ubi est integra medicina. Carnem dicimus glutino sanguinis contineri, spiritum quoque madentem sanguinis rore, flammeum Verbi affirmamus duxisse ardorem. Quod cum ita sit, certissimum est Apostolos, Martyresque nostros integris ad nos venisse virtutibus.
7 Id ita esse, etiam praesentibus beneficiis admonemur. Nam cum ius translationis ipsis volentibus agnoscamus, illud intelligimus, non ipsos sibi inferre propria disseminatione iacturam, sed spargere beneficia unitate ditatos. Flamma claritudinem suam effundit, et donat, nec tamen patitur dispendium largitatis. Sic Sancti sunt sine damna munifici, sine additamento pleni, sic ad nos sine peregrinationis fastidio pervenerunt.
8 In reliquiis ergo admonitio perfectionis est, non divisionis iniuria. Quidquid ex disparili conceptione formatur, et non primi fontis liquore perfunditur, id caducum esse necesse est. Sol et sidera, tellus, et residua nomina vanitatum recipiunt corruptibilitatem, quia non habent exordium spiritale. Sanctorum autem passio, imitatio Christi est, et Christus est Deus.
9 Ergo non est in plenitudine inscrenda divisio, sed in ipsa divisione, quae oculis subiacet, plenitudinis est veritas adoranda.
1 Cur igitur reliquias appellamus? quia rerum imagines, et signa sunt verba, subiicitur oculis cruor et limus. Id nos reliquiarum nomine, quia aliter non possumus, velut vividi sermonis impressione signamus. Sed nos nunc totum in parte dicendo, non corporalium luminum obices, sed cordis oculos aperimus. Non enim res verbis, sed verba serviunt rebus.
2 Unde amotis sermonum insidiis, res cum re, ratio cum ratione confligat. Omnis pars, quae dicitur species, necesse est, ut generis in se vim definitionemque suscipiat. Nam cum animal esse substantiam animatam, substantiamque sensibilem dixero, simul dixi et homines, et boves, et caeterorum animantium definitionem, quomodo est homo qui non percipit quae Dei sunt.
3 Quod si in generis definitione etiam specierum momenta pensantur, qui fieri potest, ut in reliquiis non sit plenitudo carnalis, cum sit eadem ratio spiritalis? Ostendimus itaque in parte totum esse posse. Unde queri iam de exiguitate non possumus; nam cum dixerimus ad instar generis, nihil sacrosanctis perire corporibus, certe illud assignavimus, non posse minui, quod divinum est, quia totum in toto est. Et ubi est aliquid, ibi totum est.
4 Corpus autem infectione spiritus aeternari, divina colligimus lectione. Concluditur ergo, ut nihil amplius desideretur ubi plenitudo sentitur. Docendi gratia in facili illo, pervulgatoque persistamus exemplo. Ignis iubar dicimus, colorem dicimus, et tamen idem imperante natura nec aliud ab alio, nisi sola nominis distinctione dividitur.
5 Lux splendorem parturit, nec tamen lucis et splendoris fit ulla discretio. Homo ipse in eo, quod homo est, unum tenet cum omnibus nascendi communione collegium. Aes, aurum, et reliqua genera metallorum, quamvis in diversum hamatis avaritiae unguibus rapiantur, tamen habent individuae substantiae qualitatem. Claret igitur species ad naturam referri.
6 Claret igitur in reliquiis perfectionem membrorum esse, quia inest in spiritali sacratione consortium. Qualis enim coelestis, tales et coelestes. Si divisas esse reliquias diceremus a spiritu, merito omnis viscerum nexus et soliditas quaereretur. At vero cum unitam advertamus esse substantiam, ab re est, totum in toto perquirere. Iniuria unitatis est, maioris inquisitio potestatis. Oculorum est ista deceptio.
7 Clariora sunt lumina rationum. Cernimus parvas reliquias, nonnihil sanguinis. Sed has minutias clariores esse, quam sol est, veritas intuetur, Domino in Evangelio dicente: Sancti mei fulgebunt sicut sol, in regno Patris; et tunc sol amplius quam nunc, clariusque lucebit.
1 Huc accedit quod non minus in partibus, quam in soliditate curatio est. An aliter in Oriente, Constantinopoli, Antiochiae, Thessalonicae, Naiso, Romae, in Italia miseris porrigunt medicinam? An aliter laborantia corpora defeaeantur? Curat Ephesi Ioannes Evangelista, praeterea et in locis plurimis; quem Christi a pectore nec ante consecrationem accepimus recessisse, et apud nos ipsa eius est medicina. Curat Bononiae Proculus, Agricola, et hic quoque horum cernimus maiestatem.
2 Curat Placentiae Antoninus. Curat Saturninus, Traianus in Macedonia. Curat Nazarius Mediolano: Mutius Alexander, Datysus, Chindeus larga virtute gratiam salutis infundunt. Curat Rogata, Leonida, Anastasia, Anatoclia, ut ait Apostolus Paulus: In virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, uno, atque eodem spiritu, qui omnia in omnibus operatur.
3 Rogo, an alia est apud nos, alia apud alios memoratorum medela sanctorum? Quod si quidquid ubique sanctorum est, parili pietate cultores suos defendunt, purgant, tuentur, adiiciendus cultus est, non discutienda maiestas. Quod si in reliquiis non esset plenum pondus virtutis, tamen non erat bonae mentis derogare tali aliquid dignitati.
4 Non enim scire prodest, sed timere. Quia cautum est: Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, nusquam poterit iustificari. Innumerabilia sunt, quae occurrunt, sed nos puri liquoris meatus, et tramites aucupamur. Non me hypothetici et categorici syllogismorum modi intricant, non inania philosophorum sophismata decipiunt: ipsa faciem suam veritas aperit, fides despuit argumenta, crimen latebras, innocentia publicum quaerit.
5 Manu igitur ostendo, quod quaeritur, tango reduvias, affirmo in istis reliquiis perfectam esse gratiam perfectamque virtutem. Hoc loco si res esset sermonum collisione pandenda, dicerem et genere, et specie, et numero idem esse; de quo ambigit infida calumnia dubitantis, nec dubitantis fortasse, sed non amantis.
6 At vero cum totam fide teneam, supervacaneis supersedendum interim reor, sed videnda, non quaerenda. Ecce incumbit immundi pollutique spiritus tortor, nec venit sub aspectu ille, qui torquet. Nulla sunt vincula, et ligatur ille qui patitur. Equuleum aeris habet ira coelestis. Nulla ungala est, et tanta sunt crimina confitentium; nullum vulnus apparet, et dentium stridor auditur, nulla interrogatio disceptantis, et sequitur permissio recedentis.
7 Nemo profecto, nemo tam inops mentis est ut dicat deesse plenitudini, cum examini nihil deesse videat. Deus enim proculdubio; Deus est, quisquis est invisibilium tortor et iudex. Imperfecta natura nescit spiritum vulnerare. Interiora non iudicat, nisi qui sanat. Non imperat elementis, nisi qui calcat sceptrum.
8 Non tenet Trinitatem, nisi qui est in partibus integer, et totus in toto; sensus primus nullius adiectionis est indigus. Apostoli autem sanctique non solum additamenta non quaerunt, sed etiam sanitatis, et salutis beneficia largiuntur. Ergo unus sensus, unus spiritus, una est his cum veritate permixtio.
9 Qui curat, et vivit; qui vivit in reliquiis est. Apostoli autem Martyresque medentur, et diluunt. In reliquiis igitur sunt totius vinculo aeternitatis astricti. Omnem sectionem nubilum mortis infuscat. Nos satis superque Sanctos declaravimus partis damna non nosse. Residet ergo ut intelligamus, misericordiae esse, non quaestionis, quod se iusti omnibus largiuntur; qui amat, credit; qui credit, fidem in disputatore, et sacerdote, non verba rimatur.
10 Unde si nostra cui sordebit oratio, studium certe nentiquam displicebit. Si quidem nos videbit, librum simplici fide exarasse, non verbis; cultu, non argumentis; veneratione, non curiositate. Amator veritatis est quisquis reverentiam detulerit; osor est, quisquis moverit quaestionem.
1 Qua de re, Amantissimi, dum recens est turba sanctorum, incumbamus, et ex imis corporum venis suspiria proferamus. Adsunt advocati, delictorum nostrorum gesta oratione pandamus. Favent iudices, possunt mitigare sententiam, quibus dictum est: Sedebitis super duodecim tribunalia, iudicabitis duodecim Tribus filiorum Israel. Semper iudices, quia semper Apostoli.
2 Sed me longius non tam dicendi studium, quam fidei traxit officium; immodica gratulatio tacere non novit. Laetitiae detrimentum est, si desit auditor. Ergo si tacere in tanta exsultantium celebritate potuissem, crimen moeroris incurreram: Apostoli ac Martyres veniunt, Antistitem tacere non convenit. Eriguntur altaria, de gaudio Sacerdotis populus sumat exordium.
3 Quis rogo, tam brutus? Quis tam profanus? quis tam legis et religionis ignarus, ut gaudia ista non sentiat? Si quis saecularium principum nostram nunc viseret civitatem, protinus sertis spatia omnia redimita riderent, matres tecta complerent, portae undam populi moverent, omnis aetas in studium divisa, adoreas, et bellica facta cantaret, paludamenti flammas ac Tyrium muricem miraretur, stuperet, Rubri pretium maris, et gelatas lacrymas belluarum: et quidem miranda si videas, contemnenda si cogites; denique lapides appellantur; haec inquam, hiantem populum detinerent.
4 At vero beatissimi, cum Martyrum triumphus, et pompa virtutum nostra tecta succedunt, cur non solvamur in gaudia? Nec deest quod miremur: pro regali amictu praesto est aeterni luminis indumentum. Hic purpura, hic togae liberae sanctorum sunt, hic diademata variis gemmarum distincta luminibus, sapientiae, intellectus, scientiae, veritatis, consilii, fortitudinis, tolerantiae, temperantiae, iustitiae, prudentiae, patientiae, castitatis, istae in lapidibus singulis sunt expressae, scriptaeque virtutes.
5 Hic spiritalibus gemmis coronas Martyrum artifex Salvator ornavit. Ad has gemmas animarum vela tendamus, nihil in his fragile, nihil quod maius minuat, nihil quod sentiat detrimentum. Magis ac magis in specie florescunt; aeternitatis insignia edita esse, etiam sanguis ostendit, qui ignem Spiritus sancti adhuc signat in ipsis corporibus reliquiisque membrorum.
6 Gratulamur, carissimi, quoties videmus tenebras luce discussas. Cur non effusius in gaudia proruamus, cum cernamus salutarium, aeternorumque luminum iubar allatum? Dies mihi videtur clarioris serenitatis sumpsisse laetitiam. Nec immerito, septuplo enim, ut dixi, Martyres sole sunt clariores. Sed nunc nobis, amantissimi, orandum est, non perorandum, inquam, ut a nobis omnis diaboli impetus repellatur, qui clandestino lapsu nostrum pectus ingreditur.
7 Firmate igitur, Sancti, vestros firmate cultores, ac petra angulari nostrum pectus instruite. Periculosus ac fortis est hostis, omnes aditus, omnes explorat ingressus. Sed nihil est verendum, grandis est occurrentium multitudo Sanctorum. Cum igitur nobis e coelitum castris tantus militum et regum numerus advenerit, arripiamus arma iustitiae, prudentiae, nos et fidei clypeo protegamus, non loricae squamis, sed temperantiae, et pudicitiae laminis pectora muniamus.
8 Dextris nostris fidei semper ac patientiae tela vibremus. Mox feriamus, si quispiam pulsaverit inimicus. Talia dudum, talia Apostoli arma portarunt. His instructi, intemperantiae, lasciviae, cupiditatis, ambitionis, irae quoque et superbiae colla fregerunt. Nihil itaque nobis misericordia Salvatoris, non arma, non praesidia denegavit.
9 Unde etiam atque etiam providendum est ne nos velut oscitantes vitiorum torpor invadat, ne aut incredulitas fidei inimica subripiat, aut ira differat, aut cupiditas vexet, aut luctet ambitio. Libenter nobiscum nostri Martyres versabuntur, si ad eorum famulatum puram conscientiam deferamus. Si cui forte dura et ineluctabilis videtur ista militia, non abiiciat hastam, antequam classicum crepet, nec eum ante pugnam frigus mortis invadat.
10 Nemo signa deserat Salvatoris. Dedit exemplum, mittit auxilia. Certa victoria est cum talibus commilitonibus, et cum Christo imperatore pugnare; tunc profecto in me splendebit galea Sacerdotis, si me in acie charitas vestra perspexerit; incendium gloriae est, vobis spectantibus, vobis sequentibus dimicare. Tuta statio, et salutis munitissimus portus est fides inconcussa et constantia spiritalis.
11 Bona vita nihil prodest, si nescias cui vivas. In altum rapiet turbo ventorum levem et incredulam mentem. Fides est quae Sanctos vexit ad coelum; fides est quae flammas vertit in rorem, et in incendii globos salutare frigus immisit; fides est quae fluctuantium undarum liquores sub ambulantum vestigiis solidavit; fides est quae Martyres in exemplum mortis exhibet consecratos; fides est quae Confessorum animas munivit in certamine passionis; fides est quae ieiunas, et seras, et aridas escas in humilitate depascit; fides est quae virginitatem, viduitatem, continentiam modesta integritate custodit; fides est quae sustulit concupiscentiam corporalem et amorem imperii coelestis ingessit; fides est quae Domino per mortem crucis immortalitatem coniungit.
12 Haec per odia saeculi exhibet Domino coodibiles; haec in carceribus confovet Confessores, teterrimo tenebrarum horrore conclusos, dumque in squalore sordibusque iactantur, ipsisque terrarum cubilibus transpunguntur, non somno liberi, quietem vel modici temporis capiunt. Dum ita per singulos dies omni tormentorum genere laniuntur; dum denique suppliciis multimodis urgentur, virtus proficit ad coronam.
13 Fides est quae in his tot conflictationibus caram unitatem exhibet Deo, reddit vicem Christo, moriendo pro ipso. Sicut caput corporis mortuum est pro membris, ita pro capite membra moriuntur, ut sicut caput vivit, ita cum capite vivificentur membra. Haec confirmat beatissimus Paulus: Si commorimur Christo, et convivimus; si toleramus, et conregnamus.
14 Superest, amantissimi, ut et peccatorum nostrorum confessio subsequatur. Non quod divinae potestates secessus animorum, et secreta non norint; sed facile elicit misericordiam iudicantis non extorta confessio. Nullus sit, charissimi fratres, dies, quo non his fabulis moremur, ille Martyr sub tortore non impalluit, ille percussoris moras festinatione praecessit, ille flammas avidus bibit; ille sectus est, sed integer stetit, ille felicem se dixit, cui contigit cruciari; ille inter manus carnificum, ne qua mora fieret properanti iussit redire fluminibus. Illa patris lacrymas doluit, ut filia, contempsit ut Martyr; illa irritatione iram leonis mortis avida concitavit; illa ieiunante filio feris ubera plena porrexit: illa virgo monilia aeternitatis ornamenta percussori colla subiecit.
15 Millia sunt, charissimi fratres, exempla virtutum, quae pagina sancta commemorat. Sed nos hortandi magis, quam docendi gratia carpsimus pauca de multis. Fidelibus enim pauca sufficiunt, infidelibus multa non prosunt. Non sunt sanctorum desideria differenda. Cur moramur? Divinis, pateat aula Martyribus y, iungantur reliquiae; iungantur et gratiae, in unum conveniant, primae resurrectionis exordia. Interea confessio nostra subripiat. Indulgentia criminum est gratulatio potestatum. Haud immerito, charissimi fratres, basilicae spatium cupidus aedificator arripui.
16 Appetentiam meam sanctorum excusat adventus. Ipsi sibi aulam parari occulta desiderii mei ratione iusserunt. Sic est profecto, sic est. Nam fundamenta iecimus, parietes in longum duximus, et hodie discimus, quibus operis nostri crescebat intentio. Qua de re omnes sunt morae castigatione pulsatae, nihil me pigrum tardumque delectat.
17 Iuvat manibus volvere, et grandia humeris saxa portare. Sudorem meum bibat terra; atque utinam sanguinem biberet pro nomine Salvatoris! Sudorem interim bibat terra altaria susceptura. Si nos fideles Apostoli et Martyres nostri perspexerint, alios invitabunt.



>>> Victricius, De Laude Sanctorum, 1, I
monumenta.ch > Victricius > 1