monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > IX. MODOINI AD TEUDULFUM EXSULEM.
Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , VIII. DE PUGNA AVIUM SIMILI SUPERIORI. <<<    

IX. MODOINI AD TEUDULFUM EXSULEM.

1  Modoinus indignus episcopus Theodulfo suo.
2  Ludere nemo potest versu sine lege polito,
Nempe loqui recte nec valet arte carens.
3  Sed prius accipiter nec tentat vincere in armis,
Quam instructus proprii hoc more parentis agat
Utiliter puer in primis non militat annis,
Digna sed expertus praemia tiro capit.
4  Non audet nam nauta ratem intrare absque paratu
Tentans navigeras Tiphys in armis aquas.
5  Arte rudis cum sim, sic me quoque posse negabo
Respondere tuis versibus eximiis.
6  Vilis apud doctos namque est mea musa poetas:
Condere ob hoc nullum carmine nitor opus.
7  Sed me cunctantem compellit epistola vestra
Carmina iam numeris scribere disparibus.
8  Et molli durum nunc cerae inducere ferrum
Cogor, et insueto texere verba modo.
9  Quin immo immodicus dicendum est rite libellus
Attulit en missus quod mihi vester opus.
10  Audisti antiquos verbis ita ludere amicis,
Saepe etiam didici hoc et ab ore tuo,
Musarum quod inops norit non antra poeta:
Sed dici de me hoc quoque iure potest.
11  Nonnulli affirmant etiam insanire poetas,
Carmina dum statuunt mente carere sua.
12  At nobis integra manet mens ipsa, nec audet
Longius amisso ordine abire suo.
13  Scandala sed propter vitanda nec appetit alta,
Contenta est modico nam moderata loco.
14  Fac, Theodulfe, meos versus adverte benigne,
Nec sint despecta carmina nostra tibi.
15  Nolo venenato nostra unquam dente lacessas,
Sed sint iudicio carmina tuta tuo.
16  Si qua meis fortasse, ut erunt, errata camoenis,
Cernuus haec aequis respice quaeso oculis.
17  Saepe queror casum deflendo insontis amici,
More fluunt lacrymae amnis ab ore meo.
18  Saepe tuam ingeminans luxi flens ipse ruinam
Proh dolor! amisso praesul honore peris.
19  Exsilium innocuus pateris pertriste sacerdos,
Inclytus expertus praesul inorme malum.
20  Nonnullis prodesse solet prudentia multa:
Laesus ab ingenio es pater ecce tuo.
21  Praecipue tua magna tibi sapientia soli
Obfuit, quod habes triste paravit onus.
22  Livor edax petit alta fremens, consternere tentans
Id quod ovans simplex pectore turba colit.
23  Nescis ob invidiam quod longos Naso labores
Pertulit, et patria pellitur ipse sua?
Ipse Severinus magna est deiectus ab urbe
Consul Romana clarus ab arce procul.
24  Magnus ab infesto est agitatus milite vates
Virgilius, propriis exspoliatus agris.
25  Vulnera saeva suo fertur sumpsisse tyranno
Seneca praecipuus, caede Neronis obit.
26  Quid memorem ex nostris plures sudasse nefandum
Pro nostra exsilium religione pia?
Qui magis a magno colitur pius ipse magistro,
Ioannes dirum pertulit exsilium.
27  Hilarius sensisti ergastula tu quoque dira,
Missus in ignotum rege iubente locum.
28  Claviger ipse Petrus nam, nec non et populorum
Doctor erat Paulus carceris in gremio.
29  Sed tamen hoc egit feritas inculta repugnans
Gentilis, fidei namque inimica piae.
30  Addo etiam quod adhuc rudis ecclesiasticus ordo,
Informisque sua lege careret iners.
31  Deposita iam pace frui feritate serena
Debuit, et proprium iamque tenere modum.
32  Culpa sacerdotum facit hoc, quod vilis habetur
Ordo ministerii maximus ille sacri.
33  Inter eos effectus nullus fidus habetur,
Commendat sancto gratia quosque loco.
34  Nemo gemit miserans alienae incommoda vitae,
Pro fratris pulsans utilitate sui.
35  Unusquisque studet terreno incumbere lucro,
Sectatur fragiles deliciosus opes.
36  Ex quorum me nolo putes numero tamen esse,
Qui fucata levi pectore verba ferunt:
Sed qui cessabo nunquam certare precando,
Pro reditu vestro quique laboro libens.
37  Ergo ego sollicito veteres tibi semper amicos,
Proque tuis damnis ambitiosus ero.
38  Haec te nosse reor, quoniam cito spargitur orbe
Fama celer toto, aulica dicta gerens.
39  Sis quod ab infausta hac demum regione movendus,
Caesaris ad nitidum limen iturus item,
Illius ante oculos venies, laetumque videbis
Iam dudum vultum qui tibi tristis erat.
40  Commissum scelus omne tibi dimittere mavult,
Si peccasse tamen te memorare velis.
41  Nam prodesse tibi confessio pura valebit,
Si te voce probas criminis esse reum.
42  Si te dissimulas de quo tibi crimine dicam
Scire, nota pro quo huic [F. hic] situs ipse fores.
43  Elige sed quid ages, et quod tibi cunque videtur
Consilium melius, mente teneto precor.
44  Sed mihimet melius visum est, ut sponte fatetur
Quodque negari ullo non valet ingenio.
45  Nullo alio superare modo puto principis iram
Posse, probes nisi te criminis esse reum.
46  Promittit, si te peccasse fateberis ipse,
Consilium Caesar dedere velle tibi.
47  Nam tibi promittit veniet quod pristina virtus,
Amissum ut possis rursus adire gradum.
48  Nescio frater amans, mage quid tibi scribere possim,
Cum sint haec tota non tibi nota minus.
49  Luce mihi magna tu solis charior exstas,
Nil fateor quod amem te mage mundus habet.
50  Matfredum crebris appellat epistola dictis,
Lectaque sunt vestra verba frequenter ei.
51  Ille valet lapsis optatam adhibere medelam,
Naufragioque pium ferre patrocinium.
52  Flebilis exhausto resonat vix carmine Musa,
Dicere quid possit nil habet illa magis.
53  Sed mandare aliquid dubitaret epistola vestra
Mirabar vestri cur mihi servitii.
54  Nullum unquam obsequium tibi nam mihi crede negabo,
Sed quodcunque iubes ipse libenter ago.
55  Idcirco hunc nostrum missum direximus ad te,
Quaecunque ut mandas ille mihi referat.
56  Quique procul dubio satis est, ut credo, fidelis,
Cuius ab ore mea currere verba vides.
57  Ipse tibi quaecunque roges sine fraude recenset,
Absque dolo nostra cuncta vice expediet.
58  Imber habet liquidas quot guttas, flumina pisces,
Emittit frondes quot nemus omne virens,
Area grana solet quot habere aestate, salutes
Tot tibi mitto, vale semper ubique, Pater.



Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , VIII. DE PUGNA AVIUM SIMILI SUPERIORI. <<<    
monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > IX. MODOINI AD TEUDULFUM EXSULEM.