monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > VIII. DE PUGNA AVIUM SIMILI SUPERIORI.
Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , VII. DE PUGNA AVIUM IN TERRA TOLOSA. <<<     >>> IX. MODOINI AD TEUDULFUM EXSULEM.

VIII. DE PUGNA AVIUM SIMILI SUPERIORI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Tale quid hoc etiam patratum tempore nobis
Fama dedit velox multa per ora volans.
2  Qui Romam Romaque meant remeantque, canunt hoc:
Inter quos mulier hic bona testis inest,
Oratum haec Turono Romam petit, inde reversa
Presbytero Arbaldo rem canit, ille mihi.
3  Denique circa Ararim pigrum, Rhodanumque rapacem,
Ut supra, volucrum pugna peracta fuit.
4  Quo rigidas inter cautes, densasque paludes.
5  Pauca patent planis obsita rura locis.
6  Illic, ut perhibent, venit genus omne volantum,
Quos Europa tuus nutrit opimus ager.
7  Pars sedet in scopulis, ressidet pars plana per arva,
Arboreis ramis pars quoque multa sedet.
8  Militiae in geminam partem distincta iuventus
Utraque conflictum pars meditatur hians.
9  Quattuor accipitres veniunt hinc, quattuor illinc,
Quattuor et totidem parte ab utraque capi.
10  Primo hi congressu perimunt se hinc inde vicissim,
Accipitrem accipiter, seu capus ipse capum.
11  Rostra instant rostris, confligunt unguibus ungues,
Quo paria arma vehunt, hinc mage se perimunt.
12  Egit id Aemathiis populus Romanus in arvis,
Cum fera bella gerunt, hinc socer, inde gener.
13  Cum frater fratrem perimit, vel amicus amicum,
Quando pares aquilas et paria arma vehunt.
14  Nempe duae volucres magnae evasisse feruntur,
Quae non pugnarunt: caetera turba iacet.
15  Utraque pars vincit, mulcet victoria neutram,
Utrimque oppletam strage reliquit humum.
16  Ut furor Annibalis complevit funere Cannas,
Funere sic avium haec rura repleta manent.
17  Singula quis referat, quae, quo, cur, quando, vel unde,
Monstrata haec crebro tempore signa patent?
Quando erit illa dies, cum nostrum intrabis in hortum,
Atque leges nostras ungue libente rosas?
Et tua magna sitis mage seu mage crescere gliscet,
Dum quod semper amas carmine plenus eris?
Si qua istis fuerint, ut erunt, vitiosa camenis,
Parce precor, scriptor non mihi doctus inest.
18  Quaeso tuum nobis fidum transmitte ministrum,
Qui tua grata mihi perferat orsa. 19  Vale.