monumenta.ch > Iacobus de Voragine > csg582.667 > sectio 1 > hlw17.757 > 703 > sectio 1 > VII. DE PUGNA AVIUM IN TERRA TOLOSA.
Theodulfus Aurelianensis, Carmina, LIBER QUARTUS., , VI. DE FLUVIO QUI SICCATUS EST. <<< >>> VIII. DE PUGNA AVIUM SIMILI SUPERIORI.
VII. DE PUGNA AVIUM IN TERRA TOLOSA. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Rebus et exemplis quaedam bene nosse valemus:
Cum non divinem, haec scio res quid agat.
2 Miraque sint per idem tempus cum plurima visa,
Hoc etiam visum est quod recitare paro.
3 Quod mihi Gairardus retulit, Paschasius illi:
Hic audita mihi, visa sed ille refert.
4 Nempe Tolosani locus est rurisque Caturci
Extimus, hoc finit pagus uterque loco.
5 Illic campus inest, cuius sunt extima sylvis
Cincta, hominesque manent non satis inde procul.
6 Quem volucres magno complerunt impete multae,
Planitie inque eius multa resedit avis.
7 Quas fluvius, quas nemus habet, quas squalida rura,
Quae scopulis nidos composuisse solent,
Quis cibus est varius, cantus, color, atque volatus,
Penna, ungues, rostrum, mos, locus, officium.
8 Nam zephyri pars has, aquilonis vexerat illas,
Partem et utramque putes signa habuisse sua.
9 Sederunt campis acies altrinsecus illis,
Et spatium exstabat inter utrasque aliquod.
10 Inter utramque aciem legatos ire putares,
Qui pugnae aut pacis iura referre parent.
11 Interea alterutro paucae ex utraque volabant
Parte, vices complent ista vel illa suas.
12 Egerit illa nihil quod tunc legatio pacis
Sorte patet, post hanc grandia bella cient.
13 Utque diu Poenos inter populumque Quiritum
Currunt legati donec in arma ruant:
Haud secus inter eas, postquam sat utrinque volatum,
Vi qua quaeque valet in fera bella ruunt.
14 Ardent ad pugnam volucrum hinc inde manipli,
Cumque ala ala coit, cumque cohorte cohors.
15 Vis est militiae diversa, sed una voluntas,
Quod maior miles, vult quoque parvus idem.
16 Nullum opus aut currus, nullum aut habet usus equorum,
Usus abest chalybis, spicula nulla volant.
17 Pro galea crista est, pro cuspide rostra vel ungues,
Et sua pro lituis carmina quaeque sonant.
18 Ala levis parmam, volucris fert pinnula sicam,
Et thoracis habet pluma minuta locum.
19 Iamque dies sextus conventus fluxerat huius:
Certatim in bellum parte ab utraque ruunt.
20 Inque vicem laniant se hinc morsibus, ictibus illinc
Ingenti bellum surgit utrimque animo.
21 Hinc Rutulos, illinc videas consurgere Teucros,
Saevire et Martem parte ab utraque ferum.
22 Glans cadit autumno veluti de stipite querna,
Maturum et folium iam veniente gelu.
23 Non aliter avium moriens exercitus illic
Decidit, et magna strage replevit humum.
24 Nam teres aestivis impletur ut area granis,
Campus ita exstincta sic ave plenus erat.
25 A Borea in Boream veniens pars parva reversa est,
Tota in utraque cohors parte perempta iacet.
26 Res sonat ista, venit populus, factumque stupescunt:
Mirantur variae membra iacentis avis.
27 Ipse Tolosanapraesul quoque venit ab urbe
Mantio, plebs rogat haec ales an esca fiat.
28 Illicitis spretis licitas assumite, dixit,
Plaustra onerant avibus, in sua quisque redit.
Theodulfus Aurelianensis, Carmina, LIBER QUARTUS., , VI. DE FLUVIO QUI SICCATUS EST. <<< >>> VIII. DE PUGNA AVIUM SIMILI SUPERIORI.
monumenta.ch > Iacobus de Voragine > csg582.667 > sectio 1 > hlw17.757 > 703 > sectio 1 > VII. DE PUGNA AVIUM IN TERRA TOLOSA.