monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > VI. DE FLUVIO QUI SICCATUS EST.
Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , V. AD MODUINUM EPISCOPUM. <<<     >>> VII. DE PUGNA AVIUM IN TERRA TOLOSA.

VI. DE FLUVIO QUI SICCATUS EST. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Est fluvius, Sartam Galli dixere priores,
Perticus hunc gignit, et Meduana bibit
Fluctibus ille suis penetrans Cenomanica rura,
Moenia qui propter illius urbis abit.
2  Quo cives transire solent prope lintribus illum,
Illic portentum non leve fecit eis.
3  Denique roscidulas tenebras cum aurora fugaret,
Et solito peterent more fluenta homines:
Est propriis spoliatus aquis locus ille repertus,
Qui rate seu remis pervius ante fuit.
4  Stantibus atque undis populus hinc inde stupebat,
Alveus et plebem ad interiora vocat.
5  Nemo ratem quaerit, nullus te navita poscit,
Miranti populo sic stat aperta via.
6  Et metus atque rei novitas intrare vetabat
Primitus, et sensim coepit abire metus.
7  Incipit esse vetus nova res, intratur utrinque,
Alterutram ripam plebs petit atque pecus.
8  Pes vel eis siccus, modicum vel planta madescit,
Dum populus gradiens itque reditque frequens.
9  Si olim tale vadum iuvenis Laeandrus haberet,
Non foret insignis tam tibi luctus Ero.
10  Non ad piscandum quisquam fert rete vel hamum:
Saltibus atque manu qui volet illud agit.
11  Vir tumulandus erat ripae ulterioris in agro,
Flentibus evehitur per loca sicca suis.
12  Illa sat urbs timuit, peteret ne se unda tumescens,
Obrueretque simul compita, rura, domos.
13  Saxa patent ignota polo, polus ipse patescit
Saxis, cum propriam linqueret humor humum.
14  Quo vada nulla dabas pediti illic, Sarta, dedisti
Grande vadum caligas cum tua saxa stupent.
15  Sarta aliis vicibus hoc ipsum est passa duabus,
Nec hoc nec procul hoc tempore, sive loco.
16  Quis neget antiqui Dominum meminisse tropaei,
Quo fluvium scindit et Hierichunta quatit?
A prima in quartam modus hic defluxerat horam:
Inde suas repetit post celer unda vias.
17  Nomina non ideo narrantum scripsimus istic,
Sunt quoniam plures qui cecinere mihi.
18  At si nosse rei vis, lector, tempora gestae
Accipe, promemus sub brevitate tibi.
19  Septimus hic agitur decurrens lubricus annus,
Quod, Ludovice, tibi regna paterna manent.
20  Exsilii quartus, meritis non denique nostris,
Volvitur infaustus aeger et ecce mei.
21  Forsan nosse diem vis, hanc quoque disce, canemus,
Ut res ambiguum possit habere nihil.
22  Bis partem undenam solidi rota solis Aquari
Scanderat, in sexta lunaque Piscis erat.
23  Tale quid asseverant te flumen Idonea passum,
Hac quod ab urbe fluens sat prope Sarta bibit.
24  Quaere locum ex aliis, diei tibi tempora dicam,
Crastina praefatae res fuit ista rei.
25  Hunc quoque defectum quod passa sit Angera dicunt,
Sed locus atque dies sunt mihi nota minus.
26  Nam grandi studio perquirimus ista, quod illi
Qui narrant per me nosse futura volunt.
27  Non id aperta canit, nec erit vox semper operta:
Tempore namque manent ista canenda suo.



Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , V. AD MODUINUM EPISCOPUM. <<<     >>> VII. DE PUGNA AVIUM IN TERRA TOLOSA.
monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > VI. DE FLUVIO QUI SICCATUS EST.