monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > V. AD MODUINUM EPISCOPUM.
Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , IV. AD AIULFUM EPISCOPUM. <<<     >>> VI. DE FLUVIO QUI SICCATUS EST.

V. AD MODUINUM EPISCOPUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Theodulfus Modoino suo salutem.
2  Hoc Modoine tibi Theudulfus dirigit exsul
Summo pontificum cernuus ecce melos.
3  Ito Thalia celer, celeri transcurre volatu,
Nec mora, nec tibi sit ulla in eundo quies.
4  Donec pervenias Modoini ad tecta beati,
Praesulis eximii, pontificisque pii.
5  Ad quem mox veniens genibus revoluta iacebis.
6  Iusserit et si te surgere, surge celer.
7  Basia confestim manibus donabis amicis,
Et spectans patulam fessa tacebis humum.
8  At si te rogitet quae sis, et cuius, et unde,
Fare age, prome animo singula dicta tuo.
9  Sum Theudulfi Erato, veniens de carceris antro
Eius, ubi immensus hunc tuus urit amor.
10  Exsul, inops, pauper, tristissimus, anxius, angens,
Spretus et afflictus est ubi, sive dolens.
11  Forsan et ipse roget quid agam, me vivere dices
Vita, qua melior mors bona forte foret.
12  Aut legit, aut docet, aut laudum pia munia complet
Cunctipatri Domino, qui regit arva, polum.
13  Hunc pro te poscit, pro se sive ordine cleri,
Pro populi et regis proque salute ducum.
14  Me tibi transmisit, huius tibi dico salutes,
Subdita sunt cuius verba canenda tibi.
15  Obsecro, frater amans, nostri memor esse memento,
Frater pars animi portio magna mei.
16  Mens tua sit semper nostros miserata labores,
Nostrae est nota tibi quod bene causa rei.
17  Quo mage res nota est, magis inde adhibeto laborem:
Sic medicus morbum dum videt, arte fugat
Fumea praesentis pereunt scis gaudia mundi:
Nunquam fraternus sed perit almus amor.
18  Me modo pluris amas, quanquam me semper amasses,
Aegrum aliis natum plus pia mater amat.
19  Fessis opto libens certa succurrere rebus,
Et fratrum mentes sollicitato pias.
20  Unus ego quamvis sim, non est unius haec res:
Quod factum est mihimet, esse potest alii.
21  Est commune malum, communis cura petenda est:
Quod nostrum est hodie, cras erit alterius.
22  Haec non quis frater timeat contagia demens.
23  Ne illi quae nobis inrepat ista lues?
Febre solet febris, seu vulnere crescere vulnus:
Sic multa ex uno fonte fluenta fluunt.
24  Haec mea si placidam sit nacta plaga medelam,
Pristinus et veniat morbo abeunte vigor.
25  Tale quid ulterius non pars inimica valebit
Appetere, et scelus hoc non leve prorsus erit.
26  Servus habet propriam et mendax ancillula legem,
Oppilio, pastor, nauta, subulcus, arans.
27  Proh dolor! amisit hanc solus episcopus, ordo
Qui labefactatur nunc sine lege sua.
28  Debuit et qui aliis legalia promere iura,
Officii perdit ius sine iure sui.
29  Culpa facit saevum confessa perire latronem:
Non est confessus praesul, et ecce perit,
Cumque suis egeant mundana negotia rebus,
Causa quibus iustum possit habere modum:
Nostra eguit iusto rationis pondere causa,
Saevitia excepta, nullum habet ista modum,
Non ibi testis inest, iudex nec idoneus ullus,
Non aliquod crimen ipse ego fassus eram.
30  Esto forem fassus, cuius censura valeret
Dedere iudicii congrua frena mihi?
Solius illud opus Romani praesulis exstat,
Cuius egoaccepi pallia sancta manu.
31  Mittere chare mihi libuit tibi carmina quaedam,
Nostra quibus lusit musa iocosa parum.
32  Tempore praeterea hoc quaedam miracula visa
Dicuntur, breviter e quibus ista canam.



Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , IV. AD AIULFUM EPISCOPUM. <<<     >>> VI. DE FLUVIO QUI SICCATUS EST.
monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > V. AD MODUINUM EPISCOPUM.