monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > IV. AD AIULFUM EPISCOPUM.
Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , III. ALIA PICTURA IN QUA ERATIMAGO TERRAE IN MODUM ORBIS COMPREHENSA. <<<     >>> V. AD MODUINUM EPISCOPUM.

IV. AD AIULFUM EPISCOPUM.

1  Hoc Aiulfe tibi, praesul sanctissime, mitto
Teudulfus carmen exsul ab exsilio.
2  Nobilis et pulchrae fueras puer indolis olim,
Nunc vir es ornatus nobilitatis ope.
3  Quae fuit in puero docilis solertia parvo,
Nunc manet in magno dante Tonante viro.
4  Signa puer magnae semper virtutis habebas
Magna, docens magnum te forte sorte virum
Sic sata promittunt fecundae praemia messis:
Sic tauri in vitulo forma patet tenero.
5  Ingenuas artes studium tibi discere tandem
Exstitit, et cultum his pectus habere satis.
6  At nunc divini tibi tradere dogmata verbi
Est labor, et populis iura refelle poli.
7  Quae tunc grammatico sumebas pocula fonte,
Ambrosio mentes nunc bene rore rigas.
8  Vivere te sancte rumor dispergit ubique,
Magna per ora virum sat tua fama volat.
9  Cuncta quis expediet laudis praeconia vestrae,
Quae Suitegaudus iste referre solet?
Suitegaudus, ubi probitas, verumque, fidesque,
Et bona cuncta simul consociata manent.
10  Hunc Deus, et probitas vitae, atque electio fratrum
Praetulerat sancto me mediante gregi.
11  Sed male livor edax, dolus, et pellacia fallax,
Praesulis a propria sede removit eum.
12  Est Deus in coelo, proprio hunc qui reddat ovili,
Cura sit et proprii quae fuit ante gregis.
13  Hic de parte tulit vestra mihi verba benigna,
Et mihi praesentem te dedit ore suo.
14  Dum bona vestra mihi narrat, me perfovet aegrum
Actibus eque tuis mens mea laeta manet.
15  Hic vice res studet a nobis hac quaerere quasdam
Vestra, et responsum quod tibi portet habet.
16  Rettulit ille mihi studiumque, decusque, modumque,
Quo vehis officii pondera digni tui.
17  Qualiter exemplis et verbis ferre ducatum
Non cessas populis ad pia regna poli.
18  Es bona magna gerens, ut agas maiora precamur,
Poscimus optatam ut det tibi Christus opem.
19  Sunt exempla tibi patrum sectanda priorum,
Exemplo et verbis ut doceare tuis.
20  Et tua continuis crescat doctrina diebus,
Atque ut qui caput es per pia membra meet.
21  Es patriarchali primae praelatus honore
Sedis, et alma patrum est subdita turba tibi.
22  Inde manere tibi prudens solertia debet,
Omnibus ut specimen sis, decus, ordo, modus.
23  Quo magis es celsus, humilis magis esse memento,
Gratia te altithroni ditet ut alma Dei.
24  Esto bonis agnus, leo fervidus esto malignis,
Pars amet ista patrem, ut illa pavescat herum,
Cumque piis fueris pius, et districtus acerbis,
Te pars haec matrem sentiat, illa patrem.
25  Sit tibi larga manus, placidum cor, dulcia verba:
Sis probus et solers, promptus ad omne bonum.
26  Sed quid ago, vel quo me nunc mea fistula ducit?
Doctoris similis sum modo factus ego.
27  Te precor interea, nostrae memor esto ruinae,
Oratu et precibus fors mala nostra leves.
28  Forsan te orante, fratrumque iuvante caterva,
Omnipotens veniam det miserando mihi.
29  Et nos exsilio relevet miseratus ab isto,
Ioseph qui exemit carcere, sive Petrum.
30  Ipse Deo fateor peccamina multa peregi,
Quae superant numero temet arena maris,
Et pluviae guttas, maris undam, sidera coeli,
Herbarum frutices, germina cuncta soli.
31  Haec sunt aerumnas ego cur sum missus in istas,
Esse nec ut debent sunt mala tanta mihi.
32  Non regi aut proli, non eius crede iugali
Peccavi, ut meritis haec mala tanta veham.
33  Crede meis verbis, frater sanctissime, crede,
Me obiecti haudquaquam criminis esse reum.
34  Perderet ut sceptrum, vitam, propriumque nepotem,
Haec tria sum nunquam consiliatus ego.
35  Addimus et quartum: mihi non fuit illa voluntas,
Utcunque ut rerum haec mala tanta forent.
36  Hoc ego clamavi, clamo, clamabo per aevum,
Haec donec animae membra liquor vegetat.
37  Qui modo non credit, cogetur credere tandem,
Ventum erit ut magni iudicis ante thronum.
38  Qui mihi testis erit pius et iustissimus ultor,
Omnia cui semper nuda et aperta manent.
39  Qui non acceptat personas, munera sive
Diligit, aequum aequus diligit omne bonum.
40  Eius in aspectu falsissima cuncta peribunt:
Hic meus alterius non ope testis eget.
41  Me tua chare fovet dulcis compassio frater,
Tristitiaeque meae pars tibi magna manet.
42  Det Pater altithronus, coelum terramque gubernans,
Laetitiae nostrae ut postmodo compos eas.
43  Te scio cunctorum redimitum flore bonorum,
Lampade virtutum seu rutilare satis.
44  Sit tibi vita, salus, et Christi gratia regis,
Exstet et omnipotens fautor ubique tibi,
Vive Deo felix per tempora longa sacerdos,
Deque bono in melius profice rite, Vale.



Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , III. ALIA PICTURA IN QUA ERATIMAGO TERRAE IN MODUM ORBIS COMPREHENSA. <<<     >>> V. AD MODUINUM EPISCOPUM.
monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > IV. AD AIULFUM EPISCOPUM.