monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > II. DE SEPTEM LIBERALIBUS IN QUADAM PICTURA DEPICTIS.
Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , I. DE LIBRIS QUOS LEGERE SOLEBAM, Et qualiter fabulae poetarum a philosophis mystice pertractentur. <<<     >>> III. ALIA PICTURA IN QUA ERATIMAGO TERRAE IN MODUM ORBIS COMPREHENSA.

II. DE SEPTEM LIBERALIBUS IN QUADAM PICTURA DEPICTIS.

1  Discus erat tereti formatus imagine mundi,
Arboris unius quem decorabat opus.
2  Huius grammatica ingens in radice sedebat,
Gignere eam semet seu retinere monens.
3  Omnis ab hac ideo procedere cernitur arbos,
Ars quia proferri hac sine nulla valet.
4  Huius laeva tenet flagrum, seu dextra machaeram,
Pigros hoc ut agat, radat ut haec vitia.
5  Et quia primatum sapientia gestat ubique,
Compserat illius hinc diadema caput.
6  Et quia te sensus bonus, aut opinatio gignit,
Ambae hic assistunt celsa sophia tibi.
7  Arboris illius recto de stipite rami
Undique consurgunt e regione sibi.
8  Dexter Rhetoricam habet, et Dialectica temet,
Virtutes laevus quattuor atque gerit.
9  Rhetorica atque foro dextram protensa sedebat,
Turritae atque urbis fabrica stabat ei.
10  Iura quod eloquio peragit civilia magno,
Litibus et populi dedere frena solet.
11  Corporis arx alas revehit, caput atque leonis,
Fecerat artificis quae bene docta manus.
12  Verborum levitas alis, virtusque leonis
In capite eloquii congrua signa dabant.
13  Sic capite et pedibus gestans caducifer alas,
In verbis cursum signat inesse levem.
14  Haud procul hinc sedit sensus Dialectica mater:
Illa videbatur stans, erat ista sedens.
15  Par quibus in sensu, dispar in pluribus actus
Stando quod illa boat, ista sedendo legit.
16  Illa tumultifluas sedes petit, ista remotas:
Illa forum iugiter appetit, ista stylum.
17  Oribus illa modum componit, moribus ista,
Illaque fons verbis, sensibus ista manet.
18  Laeva caput monstrat, corpus tamen occulit anguis,
Dum nil dextra tenet quis petit illa petat.
19  Quae proponit et assumit, concludit acute,
Incautum ut solers mox petat angue suo.
20  Haec vera a falsis studio discernere magno
Aestuat, et veri scit reperire viam.
21  Hoc Logica, ast alio consederat Ethica ramo:
Haec ratione viget, moribus illa probis.
22  Hac in parte locum retinet prudentia primum,
Quae sanctae vitae perdere nescit iter.
23  Stabat ibi gravitate pia, librumque tenebat,
Ut queat imbutus hoc suus esse sequax.
24  Proxima vis illi stabat fortissima virtus,
Insignita armis, officiisque suis.
25  Altera namque manus sicam tenet, altera parmam
Tectum erat et cono cassidis omne caput.
26  Quo queat horrendas vitiorum vincere larvas,
Et pia libertas quo bene tuta fiat.
27  Hanc prope iustitia gladium palmamque tenebat,
Libra erat in cuius sive corona manu.
28  Quis tormenta ferat non iustis, praemia iustis,
Pondere seu iuste dicta vel acta probet.
29  Hanc prope temperiem praebens moderatio stabat
Fortia fraena vehens sive flagella manu,
Quis pigros stimulet, veloces temperet, et quis
Aequus ut aequatis cursibus ordo meet.
30  Arboris at magnae sursum tendebat imago,
Ibat et in celsum stirps bene rectus ei.
31  Quem numerorum ulnis ars amplexata tenebat:
Stare videbantur ramo in utroque pedes.
32  Ista manus numeros retinebat, et illa volumen,
Quam constat matrem, Physica, inesse tuam.
33  Hanc super ex primis geminae procedere ramis
Cernuntur, similes e regione sibi.
34  Musica in unius residebat parte sonora,
Arte videbatur fila movere lyrae.
35  Et cui disparibus calamis est fistula septem,
Qui numerus celebris mystica multa gerit.
36  Stabat et acclinis laeva in Geometrica parte,
Dextra manus radium, laeva vehit rotulam.
37  Et radius teretem metitur comminus orbem,
Aetherias zonas et rota quinque tenet.
38  E quibus extremae geminae sunt frigore pressae,
Torrida per medium temperat una duas.
39  Inter quas medius stirps surgens ibat in altum,
Ars et ab astrologis culta retentat eum.
40  Huic caput alta petens onerabat circulus ingens,
Quem manibus geminis brachia tensa tenent.
41  Circulus astriferi formatus imagine coeli,
Quem signorum implet flammeus ordo decens.
42  Signa quater terna hunc, sive astra errantia septem,
Lege, vice, exornant cursibus, orbe, locis.
43  Hinc Aries, Taurus, Gemini, Cancerque, Leoque,
Virgoque cum Curru, Libraque, sive nepa
Arcitenens, Capricornus, Aquarius, et duo Pisces,
Circumdant orbem per sua signa poli.
44  Sol, Luna, et Mars, Cylleni, Iovis, et Cytherea,
Et Saturne gravis, itis in orbe dies.
45  Nec tibi displiceant gentilia nomina, lector.
46  Iste vetustatis mos datur a patribus.
47  Septenis astris et signis his duodenis,
Dirigitur mensis, annus, et ipse dies.
48  Illa diebus eunt aptata, et mensibus ista,
Hebdomades istis, constat et annus eis.
49  Arbor habebat ea, et folia, et pendentia poma,
Sicque venustatem et mystica plura dabat.
50  In foliis verba, in pomis intellige sensus,
Haec crebro accrescunt, illa bene usa cibant.
51  Hac patula nostra exercetur in arbore vita.
52  Semper ut a parvis editiora petat:
Sensus et humanus paulatim scandat ad alta,
Huncque diu pigeat inferiora sequi.
53  Ethica Grammaticae, Logica et mox iungitur illis,
Physica cum sociis artibus atque sedet.
54  Quarum suprema sedem sibi legit in arce
Quae legem astrorum continet atque poli.
55  Eloquium Mores, Logica illas alma sequatur,
Ut naturales res bene nosse queat.
56  Et convexa poli cantus terrasque peragret,
De mundi et rebus aethera celsa petat.



Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, , I. DE LIBRIS QUOS LEGERE SOLEBAM, Et qualiter fabulae poetarum a philosophis mystice pertractentur. <<<     >>> III. ALIA PICTURA IN QUA ERATIMAGO TERRAE IN MODUM ORBIS COMPREHENSA.
monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > II. DE SEPTEM LIBERALIBUS IN QUADAM PICTURA DEPICTIS.