monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > Et qualiter fabulae poetarum a philosophis mystice pertractentur.
>>> Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, II. DE SEPTEM LIBERALIBUS IN QUADAM PICTURA DEPICTIS.

I. DE LIBRIS QUOS LEGERE SOLEBAM, Et qualiter fabulae poetarum a philosophis mystice pertractentur.

1  Namque ego suetus eram hos libros legisse frequenter,
Exstitit ille mihi nocte dieque labor.
2  Saepe et Gregorium, Augustinum perlego saepe,
Et dicta Hilarii, seu tua, papa Leo.
3  Hieronymum, Ambrosium, Isidorum, fulvo ore Ioannem,
Inclyte seu martyr te, Cypriane Pater.
4  Sive alios quorum describere nomina longum est.
5  Quos bene doctrinae vexit ad alta decus.
6  Legimus et crebro gentilia scripta sophorum,
Rebus qui in variis eminuere satis.
7  Cura decens patrum nec erat postrema piorum,
Quorum sunt subter nomina scripta vide.
8  Sedulius, Rutilus, Paulinus, Arator, Avitus,
Et Fortunatus, tuque Iuvence tonans.
9  Diversoque potens prudenter promere plura
Metro, o Prudenti, noster et ipse parens.
10  Et modo Pompeium, modo te, Donate, legebam,
Et modo Virgilium, te modo, Naso loquax.
11  In quorum dictis quanquam sint frivola multa,
Plurima sub falso tegmine vera latent.
12  Falsa poetarum stylus affert, vera sophorum,
Falsa horum in verum vertere saepe solent.
13  Sic Proteus verum, sic iustum Virgo repingit,
Virtutem Alcides, furtaque Cacus inops.
14  Verum ut fallatur, mendacia mille patescunt,
Firmiter hoc stricto pristina forma redit.
15  Virginis in morem vis iusti illaesa renidet,
Quam nequit iniusti commaculare lues.
16  Gressibus it furum fallentem insania versis,
Ore vomunt fumum probra negando tetrum.
17  Vis sed eos mentis retegit, premitque, quatitque,
Nequitia illorum sic manifesta patet.
18  Fingitur alatus, nudus, puer esse Cupido,
Ferre arcum et pharetram, toxica, tela, facem.
19  Quod levis, alatus, quod aperto est crimine, nudus,
Solertique caret quod ratione, puer.
20  Mens prava in pharetra, insidiae signantur in arcu,
Tela prius virus, fax tuus ardor amor.
21  Mobilius levius quid enim vel amantibus esse
Quit, vaga mens quorum seu leve corpus inest?
Quis facinus celare potest quod amor gerit acer,
Cuius semper erunt gesta retecta mala?
Quis rationis eum spiris vincire valebit,
Qui est puer effrenis et ratione carens?
Quis pharetrae latebras poterit penetrare malignas,
Tela latent utero quot truculenta malo?
Quo face coniunctus virosus prosilit ictus,
Qui volat, et perimens vulnerat, urit, agit?
Est sceleratus enim moechiae daemon, et atrox,
Ad luxus miseros saeva barathra trahens.
22  Decipere est promptus, semperque nocere paratus,
Daemonis est quoniam vis, opus, usus ei.
23  Somnus habet geminas, referunt ut carmina, portas,
Altera vera gerit, altera falsa tamen.
24  Cornea vera trahit, producit eburnea falsa:
Vera vident oculi, falsa per ora meant.
25  Rasile nam cornu, tener et translucet ocellus,
Obtunsumque vehit oris hiatus ebur.
26  Non splendorem oculis, non sentit frigora cornu
Par denti atque ebori visque colorque manet.
27  Est portis istis virtus non una duabus,
Os fert falsa, oculus nil nisi vera videt,
Pauca haec de multis brevibus constricta catenis
Exempli causa sit posuisse satis.



>>> Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p4, II. DE SEPTEM LIBERALIBUS IN QUADAM PICTURA DEPICTIS.
monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > Et qualiter fabulae poetarum a philosophis mystice pertractentur.